Images de page
PDF
ePub

PROOEMIUM.

Qui de legibus scripserunt, omnes vel tanquam philosophi vel tanquam jurisconsulti argumentum illud tractaverunt. Atqui' philosophi proponunt multa, dictu pulchra, sed ab usu remota. Jurisconsulti autem , suæ quisque patriæ legum, vel etiam romanarum, aut pontificiarum placitis obnoxii et addicti judicio sincero non utuntur; sed tanquàm è vinculis sermocinantur. Certè cognitio işta ad viros civiles propriè spectat, qui optimè norunt, quid ferat societas humana, quid salus populi, quid æquitas naturalis , quid gentium mores , quid rerumpublicarum formæ diversæ , ideoque possunt de legibus, ex principiis et præceptis, tam æquitatis naturalis, quàm politices, decernere. Quamobrem id nunc agatur, ut fontes justitiæ , et utilitatis publicæ, petantur, et in singulis juris partibus , character quidam et idea justi exhibeatur; ad quam parti: cularium regnorum et rerumpublicarum leges, probare ; atque inde emendationem moliri quisque, cui hoc cordi erit et curæ, possit. Hujus igitur rei , more nostro, exemplum in uno titulo proponemus.

APHORISMUS 1. In societate civili, aut lex, aut vis, valet. Est autem et vis quædam legem simulans; et lex nonnulla magis vim

Ad viros civiles ! ] Sapit Baconius dum contendit insulse philosophos de jurisprudentiâ disserere, si leges ignorent; ipsosque jurisconsultos idem officium minùs adimplere, si ad philosophiæ normam sententias suas accommodare nesciant. In hoc enim vera versaturac plena juris cognitio,si non è verbis Edicti modò , sed ex intimâ philosophia hauriatur. Is demùm perfectus in hâc disciplinâ videtur auctor haberi, qui non verba tantùm legis tenet,sed vim ac potestatem : qui non solùm id quod est , scit ac profitetur; sed etiam id quod fieri præstat, intelJigit et promovet. Æquè dignus est enim qui jurisconsultus simul, et pbilosophus , ac penè legislator nominetur. - Talis erat Baconiųs.

sapiens, quàm æquitatem juris. Triplex est igitur injustitiæ fons; vis mera ; illaqueatio malitiosa prætextu legis; et acerbitas ipsius legis.

APHORISMUS 11. Firmamentum juris privati tale est : qui injuriam facit, re, utilitatem aut voluptatem capit; 'exemplo, periculum. Cæteri utilitatis aut voluptatis illius participes non sunt, sed exemplum ad se pertinere putant. Itaque facilè coeunt in consensum, ut caveatur sibi per leges; ne injuriæ per vices ad singulos redeant. Quod si ex ratione temporum, et communione culpæ, id eveniat, ut pluribus et potentioribus per legem aliquam periculum creetur, quàm caveatur, factio solvit legem : quod et sæpè fit.

1. Aut vis valet ] Ubi verò vis obtinet ac dominatur, esl-ne adbuc societas civilis ?

Legem simulans ] Si dominus sit catus et cautus , et, ut ità dicam , nube amicius, et conetur acta tyrannica tegere sub formâ legali. . · Lex vim sapiens ] Tales sunt leges proscriptionis , et omnes hujus modi... quæ velut ab irato latæ, in certos homines compositæ sunt, et ad hoc ut pars aliqua civitatis alteri permitieretur.

Illaqueatio ] Atqui, non sunt pejores laquei quàm legum ; et oraior selectissimus (Royer-Colard) apprimè dixit : imperium apertè arbitrarium est contra bonos mores valdè; sed non tam fortè quàm si versetur inter dolos suppositos formæ legali:

Ut quondam Crelâ fertur labyrinthus in alta
Parietibus textum cæcis iter; ancipitemque
Mille viis habuisse dolum, quà signa sequendi

Falleret indeprensus et irremeabilis error. 2. Ut caveatur sibi per leges] In hoc consistit propriè status civilis, ut per leges civibus caveatur, quæ sunt omnibus æquales; non per voluntatem hominis plerumque ambulatoriam , et in flexibilitate suâ sæpè noxiam.

Per vices ] Par représailles. – Sit judicium cuipiam in re suâ delatum , jus cum injuriâ miscebit ; nec licebit civibus quiescere nisi armatis velut inter hostes. Lex autem inducias facit inter cives ; et voluntates privatas astringit necessitate ei parendi..

Ex ratione temporum ] Par l'effet des circonstances.'

APHORISMUS III. At jus privatum, sub tutela juris publici, latet. Lex enim cavet civibus; magistratus , legibus. Magistratuum autem auctoritas pendet ex majestate imperii , et fabricâ politiæ et legibus fundamentalibus. Quare, si ex illâ parte sanitas fuerit, et recta constitutio, leges erunt in bono usu; sin minùs, parum in iis præsidii erit.

APHORISMUS IV. Neque tamen jus publicum, ad hoc tantùm spectat, ut addatur tanquàm custos juri privato, ne illud violetur,

Communione culpæ ] Si orta sit in civitate discordia , et permulti cives , inter ipsosque potentiores, seditionem induerint.

Per legem aliquam ] Quâ v. g. pæna capitalis infligatur sedi

tiosis.

Quàm caveatur] Si minores sunt numero qui fideles manserunt, quàm illi qui arma ceperunt, tunc periculum (id est pona quæ à lege contra seditiosos instituta est) pluribus imminet quàm cavetur ; tunc factio solvit legem. Factio, id est, omnes qui seditionem inierunt; hi solvunt legem ; impossibile est enim ut legi sint obnoxii , quùm et plures sint et potentiores, quàm cætere quorum gratiâ esset punienda seditio. Tunc aliqua lege oblivionis ignosci solet. .

Quod et sæpè fit] Et reverà id sæpè vidimus. Quod ne omninò fiat, justitiâ opus est , legesque erga omnes servandæ sunt. Qui autem parti civium consulunt, partem negligunt, rem perniciosam ju civitatem inducunt , seditionem atque discordiam.

3. Magistratus legibus ] Hùc referri debet quod ait Cicero: « Magistratum legem esse loquentem, legem autem mutum magistratum. »

Pendet ex majestate imperii ] Ideòque debiles auctoritas magistratûs invenitur , ubi debile imperium.

Leges erunt in bono usu] Quia se mutuo consilio juvabunt.

Sin minùs ] Quamvis recta sit constitutio scripía , si dubiâ executione laboret, si fulta non sit legibus auxiliaribus naturæ constitutionis congruentibus, parùm in legibus erit præsidii. Erit enim sicut in fabulâ , caput et cauda serpentis. Oportet igitur ut omnes leges inter se quadrent et executioni sinceræ mandentur. Hoc est quod urgent Chartæ nostræ sectatores.

- Adde not. 5. ad aphor. 7. 4. Benè esse civitatis] Quod in hoc præcipuè consistit : majestas civitatis illæsa erga yicinos; liberum supercilium in hostes;

atque ut cessent injuriæ ; sed extenditur etiam ad religionem, et arma , et disciplinam, et ornamenta et opes, denique ad omnia circa benè esse civitatis.

APHORISMUS V. Finis enim et scopus , quem leges intueri, atque ad quem jussiones et sanctiones suas dirigere debent, non alius est, quàm ut cives feliciter degant. Id fiet, si pietate et religione rectè instituti; moribus honesti; armis adversùs hostes externos tuti; legum auxilio adversùs 'seditiones, et privatas injurias muniti; imperio et magistratribus obsequentes; copiis et opibus locupletes et florentes fuerint. Harum autem rerum instrumenta et nervi sunt leges.

APHORISMUS VI.

Atque hunc finem optimæ leges assequuntur; plurimæ verò ipsarum aberrant. Leges enim mirum in modum , et maximo intervallo inter se differunt, ut aliæ excellant, aliæ mediocriter se habeant; aliæ prorsùs vitiosae sint. Dictabimus igitur pro judicii nostri modulo , quasdam tanquam legum leges; ex quibus informatio peti possit, quid in singulis legibus , benè aut perperam positum aut constitutum sit.

et inter cives, libertas, æqualitas, proprietas, securitas ; omnia deniquè hominis et civis jura.

5. Religione] Non imposità , sed cujusque propriâ.

Adversùs hostes..., tuti] L'indépendance nationale. Qui non ab externis hostibus tuti sunt, quomodò suis rebus liberè consulere possent ?

Adversùs seditiones ] Sive sub prætextu religionis homines cæde nefariâ sese cruentare audeant , sive alio colore.

Privalas injurias ] Crimen cui obyiàın iri non potuit, admissum saltem puniatur (Brune.)

Copiis et öpibus] Hùc pertinet libertas commerciorum et civium inter sese , et civium cum extraneis utriusque mundi.

Et nervi sunt leges ] Legum enim talis est scopus , ut protegere valeant religionem , liberum cultum, majestatem civitatis erga alias gentes; pacem componant inter ciyes , justitiamque omnibus æquam impertiantur.

6. Legum leges ] Hic notandus est egregii auctoris scopus.

« PrécédentContinuer »