Images de page
PDF
ePub

APHORISMUS VII. Antequam verò ad corpus ipsum legum particularium deveniamus, perstringemus paucis, virtutes et digoitates legum in genere. Lex bona censeri possit, quæ sit intimatione certa ; præcepto justa ; executione commoda; cum forma politiæ congrua; et generans virtutem in subditis.

SECTIO I.
De primá dignitate legum, ut sint certæ.

APHORISMUS Vili. Legis tantùm interest ut certa sit; ut absque hoc nec justa esse possit. Si enim incertam vocem det tuba, quis se parabit ad bellum? Similiter, si in incertam vocem det

7. Lex bona ] Sub isto S enumerantur qualitates bonæ legis , quæ sub SS seqq. evolventur.

Intimatione certa] Vide infrà, aphor. 8, 9 et 10.

Præcepto justa) Memor esse debet legislator , quòd civilis ratio jura naturalia corrumpere non potest.

Executione commoda] Ne in desuetudinem abeat. Quemadmodùm enim impossibilium nulla est obligatio ; ita difficilium, rara ac plerumque nulla executio est.

Cum formá politiæ congrua] Hoc dicunt oratores oppositionis , dùm flagitant leges quæ cum Chartâ constitutionali congruant. Et illud quidem planè regium est. Quoniam enim ejus rei publicæ quem optimum esse putavimus in illâ Chartâ, tenendus est nobis et servandus status, omnes leges accommodandæ sunt ad illud civitatis genus.

Et generans virtutem] Ecce legis triumphus , si virtutem generet in subditis , si amore patriæ illos dévinciat , et officiorum adimplendorum in omnium animis ardorem excitet!

8. Certa sil] Nam quid interest, nullæ sint, an incerlæ leges ? QUINTIL. declam. 264.

Incertam vocem] Sub restauratione, tamen, oratores audivimus , qui de lege ferenda disputantes , non erubuerunt contendere, summam legis poenalis utilitatem , in hoc positam esse quòd verba ipsius tam latè paterent scriptores , ut omnes mirà facilitate et pro lubitu judex in suis retibus compescere posset. Adde infrà n. 39.

Priusquàm feriat] Adde aph. 39. Ila se habet in omni lege (Cod. civ, art. 2); præsertimque in criminalibus. Etenim, nisi

lex, quis se parabit ad parendum ? Ut moneat igitur oportet , priusquàm feriat. Etiam illud rectè positum est, optimam esse legem quæ minimam relinquit arbitrio judicis : id quod certitudo ejus præstat.

APHORISMUS IX. Duplex legum incertitudo : altera ubi lex nulla præscribitur , altera ubi ambigua et obscura. Itaque de casibus omissis à lege, primò dicendum est; ut in his etiam inveniatur aliqua norma certitudinis.

SECTIO II.
: De casibus omissis à lege.

APHORISMUS X. Angustia prudentiæ humanæ casus omnes , quos tempus reperit, non potest capere. Non rarò itaque se ostendunt casus omissi et novi. In hujusmodi casibus, triplex adhibetur remedium, sive supplementum : vel per processum

ex lège ante delictum promulgatâ neminem puniri posse constat. (Constit. 1791, art. 8). Et sic in seditionibus , antequam in plebem ruant equites, cives præmonendi sunt à magistratibus civilibus.

Optimam legem ] Continuationem hujus regulæ habes in aphor. 46.

'9. Ubi lex nulla) Ubi lex nulla est, legem incertam esse propriè dici non potest. Aliquatenùs tamen incerta est, hoc nimirum sensu quód , silente lege, ad æquitatem recurrendum sit. Atqui , nulla res certior videri potest quàm æquitas in se, et nulla tamen incertior est, respectu personarum quæ secundum æquitatem pronuntiare dicuntur. Hic enim sæpè occurrit , non æquitas naturalis sed æquitas cerebrina , id est arbitraria , ad nutum judicis : et sic res ad incertum redigitur. — Sin autem casus definitus fuisset à lege, nulla superesset incertitudo, modò lex ipsa non esset ambigua vel obscura : hùc redit secundus casus distinctionis Baconianæ.

10. Non potest capere ] Adde etiam quod si casus omnes lex capere posset, non deberet tamen illos comprehendere. Etenim si ad veram legis indolem spectare velimus , non id agitur in lege, ut casus varii, quos species vocant, suam inveniant in ipsâ lege definitionem ; non magis quam in geometriæ theore

ad similia ; vel per usum exemplorum , licet in legem non coaluerit; vel per jurisdictiones quæ statuunt ex arbitrio boni viri, et secundùm discretionem sanam, sive illæ curiæ fuerint prætoriæ , sive censoriæ.

SECTIO III.
De processu ad similia , et extensionibus legum...

APHORISMUS XI. In easibus omissis , deducenda est norma legis å similibus; sed cautè , et cum judicio. Circa quod servandæ sunt regulæ sequentes. Ratio prolifica, consuetudo sterilis esto, nec generet casus. Itaque quod contra rationem juris receptum est, vel etiam ubi ratio ejus est obscura , non trahendum est ad consequentias.

APHORISMUS XII. Bonum publicum insigne, rapit ad se casus omissos.

matibus , ut singula problemata solvantur. Satis est si de principiis lis dirimatur, ut perspicuum sit undè possit sumi ratio decidendi. Cæterum lex nulla facere potest, ut non sit in upaquâque specie circumstantiarum tum à personis , tum à temporibus , tum à locis ponderatio, et de applicandâ lege inevitabilis quæstio.

Per processum ad similia] De quo s 10-20.
Per usum exemplorum] De quo s 21-31.

Jurisdictiones] Hic Baconins desiderat jurisdictiones speciales quales inveniuntur in Angliâ , ubi dicuntur Curice Æquitatis. Úla nostri auctoris Utopia infrà deducitur , $ 32 et seqq.

11. Cautè] Quia sæpè fallit analogia ; parum est enim ut non subverti possit , ceu ait lex 202, ff. de reg. jur. Siquidem præsumptionem tantùm parit, non certitudinem.

Ratio prolifica] id est principium ex quo ratio decidendi sumitur.

Sterilis esto] Genus est quoddam sterilitatis , fætus tantum steriles edere, et progeniem propriam non daturos. Quemadmodùm autem ex mulo mulus non nascitur , ita consequentiæ non est consequentia. — Confer. aph. 16 et 25.

Quod contra rationem juris] Facit lex 141, ff. de reg. jur. Adde l. 162,.ffeod. tit. et l. 39. ff. de legibus.

12. Bonum publicum] Utilitas publica,

Quamobrem , quando lex aliqua reipublicæ commoda notabiliter et majorem in modum intuetur et procurat, interpretatio ejus extensiva esto et amplians.

APHORISMUS XIII. Durum est torquere leges , ad hoc ut torqueant homines. Non placet igitur extendi leges pænales , multò minùs capitales , ad delicta nova. Quòd si crimen vetus fuerit, et legibus notum; sed prosecutio ejus incidat in casum novum , à legibus non provisum; omninò recedatur à placitis juris , potiùs quàm delicta maneant impunita.

Ipsa quoque utilitas justi propè mater et æqui.

Insigne] Quod verbum valdė notandum est, ne sub vano prætextu exceptiones fiant, et juri publico vis inferatur. Quùm enim dicitur salus populi suprema lex esto, satis indicatur oportere ut reverà sit in morâ periculum , adeò ut legibus ordinariis silentium imponere jam necesse sit, ne aliter quid detrimenti res publica capiat. . Et amplians] Vice verså, omnes leges duræ, sive perpetuæ sint, sive temporales ; item leges circumstantiæ vel, ut aiunt, leges exceptionis , restringi debent tanquàm juri communi odiosæ et bono publico parùm proficientes.

13. Torquere leges] Isto aphorismo illorum doctrina damnatur, qui in accusationum prosecutione , ex interpretatione dicti22ņēģ2–2ņ222222 2m2–2ū\/22âÒ2§Â2Ò22tiņ222ūņēģ2ÂÒtiņņēmēti conantur procurare quocumque modo condemnationem; causâ velut propriâ cecidisse existimantes, si cui periculum in accusando semel fecerunt, salyus evadat! (Adde not. ad aph. 39.)

Non placet] Immò valdè illud mihi displicet : est enim illegale; et, ità dicam , impium ! Adde aphor. 20 et 33.

Recedatur à placitis juris] Immò etiam, delicta maneant impunita potiùs quàm ab ipso legis textu recedatur in materiâ criminali. Omnis hujusmodi exceptio periculosa est : perimit namque , ac penè ad non esse redigit regulam, dum illam facit arbitrariam. Quod miror et in Anglo! Sanè, temporibus Baconii nondum invaluerat salutaris illa regula quæ demùm inserta est in actu qui dicitur de Coventry. (22 statut. Carol. II.

cap. 1.) Sed quod nondum erat in lege scriptum, satis erat ex hipsâ ratione compertum, et non debebat talem virum fugere.

Apud nos olim hæc obtinebat regula : Toutes les peines en France sont arbitraires, Sed hodie, omnes leges pænales sunt stricti juris, et ad novos casus extendi non debent. Vide Constit. anni 1791, art. 8. Cod. delict. et pænar. art. 2 et 3;

APHORISMUS XIV. In statutis, quæ jus commune (præsertim circa ea quæ frequenter incidunt, et diù coaluerunt) planè abrogant, non placet procedi per similitudinem ad casus omissos. Quando enim respublica totâ lege diù caruerit; idque in casibus expressis ; parùm periculi est, si casus omissi expectent remedium à statuto novo.

APHORISMUS XV. Statuta , quæ manifestò temporis leges fuere, atque ex occasionibus reipublicæ tunc invalescentibus natæ, mutatâ ratione temporum, satis habent, si se in propriis casibus 'sustinere possint : præposterum autem esset, si ad casus omissos ullo modo traherentur.

APHORISMUS XVI. Consequentiæ non est consequentia : sed sisti debet extensio intra casus proximos. Alioqui labelur paulatim ad

Cod. inst. crim. art. 299, 363 et 369; Cod. pæn, art. 4. Vide infrà aph. 33.

14. Quæ jus commune abrogant] Talia statuta sunt exceptiones. Atqui regulæ est, ut non extendantur exceptiones ultra specialem suum casum.

Per similitudinem] Hic repetendum est principium anteà positum , aphor. 11, exceptio sterilis esto, nec generet casus.'

Expectent remedium] Si lacuna existat, à legislatore cumuletur; si speciali lege opus sit , feratur : sed intereà valeat jus commune ; ipsa enim exceptione singulari confirmatur* in casibus non exceptis. Aphor. 17.

15. Ex occasionibus reipublicæ ] lois de circonstances.

Mutatá ratione temporum ] Hinc, verbi graciâ, nonnulla decreta ad normam imperii concinnata , cessare debuerunt sub regimine legitimo-liberali quod , nobis consulendo , Charta restituit.

Præposterum autem esset ] Hoc autem aliquandò visum est : nec rarò accidit ut Conventionis vel Imperii leges hodierno regimini aptentur: non quidem si libertali faveant, tunc enim perniciosæ videntur et revolutionem sapere dicuntur; sed si potentatui et meo placito opitulentur. Tunc enim ad ex pavescendos homines tanquàm è mortuis evocantur !

16. Consequentiæ non est consequential Confer. n. xi. Principium instar est patris , cujus est consequentia , soboles ; sed

« PrécédentContinuer »