Images de page
PDF
ePub

APHORISMUS III.

At jus privatum, sub tutelá juris publici, latet. Lex enim cavet civibus; magistratus, legibus. Magistratuum autem auctoritas pendet ex majestate imperii, et fabricâ politiæ et legibus fundamentalibus. Quare, si ex illâ parte sanitas fuerit, et recta constitutio, leges erunt in bono usu; sin minùs, parum in iis præsidii erit.

APHORISMUS IV.

Neque tamen jus publicum, ad hoc tantùm spectat, ut addatur tanquàm custos juri privato, ne illud violetur,

Communione culpæ ] Si orta sit in civitate discordia, et permulti cives, inter ipsosque potentiores, seditionem induerint. Per legem aliquam ] Quâ v. g. pœna capitalis infligatur seditiosis.

Quàm caveatur] Si minores sunt numero qui fideles manserunt, quàm illi qui arma ceperunt, tunc periculum (id est pœna quæ à lege contra seditiosos instituta est) pluribus imminet quàm cavetur; tunc factio solvit legem. Factio, id est, omnes qui seditionem inierunt; hi solvunt legem; impossibile est enim ut legi sint obnoxii, quùm et plures sint et potentiores, quàm cætere quorum gratiâ esset punienda seditio. Tunc aliquâ lege oblivionis ignosci solet.

Quod et sæpe fit] Et reverà id sæpè vidimus. Quod ne omninò fiat, justitia opus est, legesque erga omnes servandæ sunt. Qui autem parti civium consulunt, partem negligunt, rem perniciosam in civitatem inducunt, seditionem atque discordiam.

3. Magistratus legibus ] Hùc referri debet quod ait Cicero: Magistratum legem esse loquentem, legem autem mutum magistratum. »

Pendet ex majestate imperii] Ideòque debiles auctoritas magistratûs invenitur, ubi debile imperium.

Leges erunt in bono usu] Quia se mutuo consilio juvabunt. Sin minùs] Quamvis recta sit constitutio scripta, si dubiâ executione laboret, si fulta non sit legibus auxiliaribus naturæ constitutionis congruentibus, parùm in legibus erit præsidii. Erit enim sicut in fabulâ, caput et cauda serpentis. Oportet igitur ut omnes leges inter se quadrent et executioni sincera mandentur. Hoc est quod urgent Chartæ nostræ sectatores. - Adde not. 5. ad aphor. 7.

4. Benè esse civitatis] Quod in hoc præcipuè consistit: majestas civitatis illæsa erga vicinos ; liberum supercilium in hostes;

atque ut cessent injuriæ; sed extenditur etiam ad religionem, et arma, et disciplinam, et ornamenta et opes, denique ad omnia circa benè esse civitatis.

APHORISMUS V.

Finis enim et scopus, quem leges intueri, atque ad quem jussiones et sanctiones suas dirigere debent, non alius est, quàm ut cives feliciter degant. Id fiet, si pietate et religione rectè instituti; moribus honesti; armis adversùs hostes externos tuti; legum auxilio adversùs seditiones, et privatas injurias muniti; imperio et magistratribus obsequentes; copiis et opibus locupletes et florentes fuerint. Harum autem rerum instrumenta et nervi sunt leges.

APHORISMUS VI.

Atque hunc finem optimæ leges assequuntur; plurimæ verò ipsarum aberrant. Leges enim mirum in modum, et maximo intervallo inter se differunt, ut aliæ excellant, aliæ mediocriter se habeant; aliæ prorsùs vitiosæ sint. Dictabimus igitur pro judicii nostri modulo, quasdam tanquam legum leges; ex quibus informatio peti possit, quid in singulis legibus, benè aut perperam positum aut consti'tutum sit.

et inter cives, libertas, æqualitas, proprietas, securitas ; omnia deniquè hominis et civis jura.

5. Religione] Non impositâ, sed cujusque propriâ.

Adversus hostes..., tuti] L'indépendance nationale. Qui non ab externis hostibus tuti sunt, quomodò suis rebus liberè consulere possent?

[ocr errors]

Adversùs seditiones] Sive sub prætextu religionis homines cæde nefariâ sese cruentare audeant, sive alio colore.

Privatas injurias] Crimen cui obviàm iri non potuit, admissum saltem puniatur (Brune.)

Copiis et opibus] Huc pertinet libertas commerciorum et civium inter sese, et civium cum extraneis utriusque mundi. Et nervi sunt leges] Legum enim talis est scopus, ut protegere valeant religionem, liberum cultum, majestatem civitatis erga alias gentes; pacem componant inter cives, justitiamque omnibus æquam impertiantur.

6. Legum leges] Hic notandus est egregii auctoris scopus.

APHORISMUS VH.

Antequam verò ad corpus ipsum legum particularium deveniamus, perstringemus paucis, virtutes et dignitates legum in genere. Lex bona censeri possit, quæ sit intimatione certa; præcepto justa; executione commoda; cum formâ politiæ congrua; et generans virtutem in subditis.

SECTIO I.

De prima dignitate legum, ut sint certæ.

APHORISMUS VIII.

Legis tantùm interest ut certa sit; ut absque hoc nec justa esse possit. Si enim incertam vocem det tuba, quis se parabit ad bellum? Similiter, si in incertam vocem det

7. Lex bona] Sub isto S enumerantur qualitates bonæ legis, quæ sub SS seqq. evolventur.

Intimatione certa] Vide infrà, aphor. 8, 9 et 10.

Præcepto justa] Memor esse debet legislator, quòd civilis ratio jura naturalia corrumpere non potest.

Executione commoda] Ne in desuetudinem abeat. Quemadmodùm enim impossibilium nulla est obligatio; ita difficilium, rara ac plerumque nulla executio est.

Cum formá politie congrua] Hoc dicunt oratores oppositionis, dùm flagitant leges quæ cum Chartâ constitutionali congruant. Et illud quidem planè regium est. Quoniam enim ejus rei publicæ quem optimum esse putavimus in illâ Chartâ, tenendus est nobis et servandus status, omnes leges accommodandæ sunt ad illud civitatis genus.

Et generans virtutem] Ecce legis triumphus, si virtutem generet in subditis, si amore patriæ illos devinciat, et officiorum adimplendorum in omnium animis ardorem excitet!

8. Certa sit] Nam quid interest, nullæ sint, an incertæ leges? QUINTIL. declam. 264.

Incertam vocem] Sub restauratione, tamen, oratores audivimus, qui de lege ferendâ disputantes, non erubuerunt contendere, summam legis pœnalis utilitatem, in hoc positam esse quòd verba ipsius tam latè paterent scriptores, ut omnes mirà facilitate et pro lubitu judex in suis retibus compescere posset. Adde infrà n.

39.

Priusquam feriat] Adde aph. 39. — Ita se habet in omni lege (Cod. civ. art. 2); præsertimque in criminalibus. Etenim, nisi

[ocr errors]

lex, quis se parabit ad parendum? Ut moneat igitur oportet, priusquàm feriat. Etiam illud rectè positum est, optimam esse legem quæ minimam relinquit arbitrio judicis : id quod certitudo ejus præstat.

APHORISMUS IX.

Duplex legum incertitudo : altera ubi lex nulla præscribitur, altera ubi ambigua et obscura. Itaque de casibus omissis à lege, primò dicendum est; ut in his etiam inveniatur aliqua norma certitudinis.

SECTIO II.

De casibus omissis à lege.

APHORISMUS X.

Angustia prudentiæ humanæ casus omnes, quos tempus reperit, non potest capere. Non rarò itaque se ostendunt casus omissi et novi. In hujusmodi casibus, triplex adhibetur remedium, sive supplementum : vel per processum

ex lege ante delictum promulgatâ neminem puniri posse constat. (Constit. 1791, art. 8). Et sic in seditionibus, antequam in plebem ruant equites, cives præmonendi sunt à magistratibus civilibus.

Optimam legem] Continuationem hujus regulæ habes in aphor. 46.

9. Ubi lex nulla] Ubi lex nulla est, legem incertam esse propriè dici non potest. Aliquatenùs tamen incerta est, hoc nimirùm sensu quòd, silente lege, ad æquitatem recurrendum sit. Atqui, nulla res certior videri potest quàm æquitas in se, et nulla tamen incertior est, respectu personarum quæ secundum æquitatem pronuntiare dicuntur. Hic enim sæpè occurrit, non equitas naturalis sed æquitas cerebrina, id est arbitraria, ad nutum judicis et sic res ad incertum redigitur. — Sin autem casus definitus fuisset à lege, nulla superesset incertitudo, modò lex ipsa non esset ambigua vel obscura : hùc redit secundus casus distinctionis Baconianæ.

10. Non potest capere ] Adde etiam quod si casus omnes lex capere posset, non deberet tamen illos comprehendere. Etenim si ad veram legis indolem spectare velimus, non id agitur in lege, ut casus varii, quos species vocant, suam inveniant in ipsâ lege definitionem; non magis quàm in geometria theore

ad similia ; vel per usum exemplorum, licet in legem non coaluerit; vel per jurisdictiones quæ statuunt ex arbitrio boni viri, et secundùm discretionem sanam, sive illæ curiæ fuerint prætoriæ, sive censoriæ.

SECTIO III.

De processu ad similia, et extensionibus legum...

APHORISMUS XI.

In casibus omissis, deducenda est norma legis à similibus; sed cautè, et cum judicio. Circa quod servandæ sunt regulæ sequentes. Ratio prolifica, consuetudo sterilis esto, nec generet casus. Itaque quod contra rationem juris receptum est, vel etiam ubi ratio ejus est obscura, non trahendum est ad consequentias.

APHORISMUS XII.

Bonum publicum insigne, rapit ad se casus omissos.

matibus, ut singula problemata solvantur. Satis est si de principiis lis dirimatur, ut perspicuum sit undè possit sumi ratio decidendi. Cæterum lex nulla facere potest, ut non sit in unaquâque specie circumstantiarum tum à personis, tum à temporibus, tum à locis ponderatio, et de applicandâ lege inevitabilis quæstio.

Per processum ad similia] De quo § 10-20.

Per usum exemplorum] De quo § 21-31.

Jurisdictiones] Hic Baconius desiderat jurisdictiones speciales quales inveniuntur in Angliâ, ubi dicuntur Curiæ Æquitatis. Illa nostri auctoris Utopia infrà deducitur, § 32 et seqq.

11. Cautè] Quia sæpè fallit analogia; parum est enim ut non subverti possit, ceu ait lex 202,ff. de reg. jur. Siquidem præsumptionem tantùm parit, non certitudinem.

Ratio prolifica] Id est principium ex quo ratio decidendi

sumitur.

Sterilis esto] Genus est quoddam sterilitatis, fœtus tantum steriles edere, et progeniem propriam non daturos. Quemadmodùm autem ex mulo mulus non nascitur, ita consequentiæ non est consequentia. Confer. aph. 16 et 25.

Quod contra rationem juris] Facit lex 141, ff. de reg. jur. Adde l. 162, f. eod. tit. et l. 39. ff. de legibus. 12. Bonum publicum] Utilitas publica,

« PrécédentContinuer »