Images de page
PDF
ePub

Quamobrem, quando lex aliqua reipublicæ commoda notabiliter et majorem in modum intuetur et procurat, interpretatio ejus extensiva esto et amplians.

APHORISMUS XIII.

Durum est torquere leges, ad hoc ut torqueant homines. Non placet igitur extendi leges pœnales, multò minùs capitales, ad delicta nova. Quòd si crimen vetus fuerit, et legibus notum; sed prosecutio ejus incidat in casum novum, à legibus non provisum; omninò recedatur à placitis juris, potiùs quàm delicta maneant impunita.

Ipsa quoque utilitas justi propè mater et æqui.

Insigne] Quod verbum valdè notandum est, ne sub vano prætextu exceptiones fiant, et juri publico vis inferatur. Quùm enim dicitur salus populi suprema lex esto, satis indicatur oportere ut reverà sit in morâ periculum, adeò ut legibus ordinariis silentium imponere jam necesse sit, ne aliter quid detrimenti res publica capiat.

Et amplians] Vice versâ, omnes leges duræ, sive perpetuæ sint, sive temporales; item leges circumstantiæ vel, ut aiunt, leges exceptionis, restringi debent tanquàm juri communi odiosæ et bono publico parùm proficientes.

13. Torquere leges] Isto aphorismo illorum doctrina damnatur, qui in accusationum prosecutione, ex interpretatione dictorum scriptorumve nimiùm subtili, ficta eliciunt crimina, et conantur procurare quocumque modo condemnationem; causâ velut propriâ cecidisse existimantes, si cui periculum in accusando semel fecerunt, salvus evadat! (Adde not. ad aph. 39.) Non placet] Immò valdè illud mihi displicet est enim illegale; et, ità dicam, impium! Adde aphor. 20 et 33.

Recedatur à placitis juris] Immò etiam, delicta maneant impunita potiùs quàm ab ipso legis textu recedatur in materiâ criminali. Omnis hujusmodi exceptio periculosa est: perimit namque, ac penè ad non esse redigit regulam, dum illam facit arbitrariam. Quod miror et in Anglo! Sanè, temporibus Baconii nondùm invaluerat salutaris illa regula quæ demùm inserta est in actu qui dicitur de Coventry. (22 statut. Carol. II. cap. 1.) Sed quod nondùm erat in lege scriptum, satis erat ex ipsâ ratione compertum, et non debebat talem virum fugere. Apud nos olim hæc obtinebat regula: Toutes les peines en France sont arbitraires. Sed hodiè, omnes leges poenales sunt stricti juris, et ad novos casus extendi non debent. Vide Constit. anni 1791, art. 8. Cod. delict. et pænar. art. 2 et 3;

APHORISMUS XIV.

In statutis, quæ jus commune (præsertim circa ea quæ frequenter incidunt, et diù coaluerunt) planè abrogant, non placet procedi per similitudinem ad casus omissos. Quandò enim respublica totâ lege diù caruerit; idque in casibus expressis; parùm periculi est, si casus omissi expectent remedium à statuto novo.

APHORISMUS XV.

Statuta, quæ manifestò temporis leges fuere, atque ex occasionibus reipublicæ tunc invalescentibus natæ, mutatâ ratione temporum, satis habent, si se in propriis casibus sustinere possint: præposterum autem esset, si ad casus omissos ullo modo traherentur.

APHORISMUS XVI.

Consequentiæ non est consequentia: sed sisti debet extensio intra casus proximos. Alioqui labetur paulatim ad

Cod. inst. crim. art. 299, 363 et 369; Cod. pœn. art. 4. Vide infrà aph. 33.

14. Quæ jus commune abrogant] Talia statuta sunt exceptiones. Atqui regulæ est, ut non extendantur exceptiones ultra specialem suum casum.

Per similitudinem] Hic repetendum est principium anteà positum, aphor. 11, exceptio sterilis esto, nec generet casus.

Expectent remedium] Si lacuna existat, à legislatore cumuletur; si speciali lege opus sit, feratur: sed intereà valeat jus commune; ipsa enim exceptione singulari confirmatur in casibus non exceptis. Aphor. 17.

15. Ex occasionibus reipublicæ ] lois de circonstances.

Mutatá ratione temporum] Hinc, verbi graciâ, nonnulla decreta ad normam imperii concinnata, cessare debuerunt sub regimine legitimo-liberali quod, nobis consulendo, Charta restituit.

Præposterum autem esset] Hoc autem aliquandò visum est: nec rarò accidit ut Conventionis vel Imperii leges hodierno regimini aptentur: non quidem si libertati faveant, tunc enim perniciosæ videntur et revolutionem sapere dicuntur ; sed si potentatui et meo placito opitulentur. Tunc enim ad expavescendos homines tanquàm è mortuis evocantur !

16. Consequentiæ non est consequentia] Confer. n. xi. Principium instar est patris, cujus est consequentia, soboles ; sed

dissimilia, et magis valebunt acumina ingeniorum, quàm auctoritates legum.

APHORISMUS XVII.

In legibus et statutis brevioris styli, extensio facienda est liberiùs. At in illis, quæ sunt enumerativa casuum particularium, cautiùs. Nam ut exceptio firmat vim legis in casibus non exceptis ; ita enumeratio infirmat eam in ca sibus non enumeratis.

APHORISMUS XVIII.

[ocr errors]

Statutum explanatorium claudit rivos statuti prioris, nec recipitur posteà extensio in alterutro statuto. Neque enim facienda est superextensio à judice, ubi semel cœpit fieri extensio à lege.

APHORISMUS XIX.

Solemnitas verborum et actorum, non recipit extensionem ad similia. Perdit enim naturam solemnis, quod transit à more ad arbitrium; et introductio novorum corrumpit majestatem veterum.

ista, priori tantùm gradu ad successionem admittitur, nec est consequentia consequentiæ quasi per repræsentationem.

17. Brevioris stylis] Ut erant XII Tabulæ quas eleganti atque absolutâ brevitate verborum scriptas fuisse, testatur Gellius, Noct. Attic. lib. xx, cap. 1. Undè necesse fuit ut interpretatione adjuvarentur.

Exceptio] Hic notandæ sunt duæ regulæ verissimæ et fœcundissimæ. Quibus tanquam finitimæ addendæ sunt illæ : Qui dicit de uno, negat de altero; inclusio unius est exclusio alterius.

[ocr errors]

18. Statutum explanatorium] Leges interpretativæ seu declaratoriæ strictè sunt accipienda; dantur enim ad hoc ut præcisè delimitetur usquequò dispositio legis sese porrigere debeat, non debent igitur ultrà porrigi.

19. Solemnitas verborum] Quùm legis executio in formula consistit, à formulâ legali recedi non debet: in pari casu, æquipollens non admittitur, simile non est idem. Exemplum habemus in art. 356 codicis civilis, secundùm quem judicia quibus adoptio quævis admittitur vel negatur, sic concipi oportet : Il y a lieu ou il n'y a pas lieu à l'adoption. Si aliâ utatur formulâ, nullum erit judicium; hic enim solemnitas non est in

APHORISMUS XX.

Proclivis est extensio legis ad casus post natos, qui in rerum naturà non fuerunt tempore legis latæ. Ubi enim casus exprimi non poterat, quia tunc nullus erat, casus omissus habetur pro expresso, si similis fuerit ratio.

Atque de extensionibus legum, in casibus omissis, hæc dicta sint ; nunc de usu exemplorum dicendum.

SECTIO IV.

De exemplis et usu eorum.

APHORISMUS XXI.

De exemplis jam dicendum est, ex quibus jus hauriendum sit, ubi lex deficit. Atque de consuetudine, quæ legis species est; deque exemplis, quæ per frequentem usum in consuetudinem transierunt; tanquàm legem tacitam, suo loco dicemus. Nunc autem de exemplis loquimur, quæ

re ipsâ, sed in verbis. (Vide HEINECCII dissert. de jurisprudentiá formulariá.

20. Extensio legis] Semper distinguendum est inter leges pœnales et civiles. In pœnalibus, nunquàm extensioni legis locus esse potest, ceu diximus ad aph. 13. In civilibus, lex extendi potest, ceu mox explicabimus.

Ad casus post natos] V. g. dispositiones codicis commercii circa maritimas assicurationes, facilè extendi debent, ubi analogia patitur, ad assicurationes terrestres contra incendium, quæ nondùm erant in usu, quùm prædictus codex promulgatus est.

Habetur quo expresso] In casibus hisce posthumis, silentium legis rationem dubitandi non facit. Aliis verbis: non habetur præcisè pro expresso casus omissus; sed dici non potest quod legislator voluerit eum excludere, eo solo quod de illo verbum non fecerit quomodò enim de hoc locutus esset quod futurum esse ignorabat?

21. De exemplis] Quæ etiam præcedentia dicuntur in foro politico.

Ubi lex deficit ] Ubi verò lex extat, non exemplis, sed legibus judicandum est. L. 13, C. de Sentent,

Legis species est] Jus, sed non scriptum.

Tanquam legem tacitam ] Usus legem imitatur. INSTIT. § 9. de jura nat. et gent.

rarò et sparsim interveniunt, nec in legis vim evaluerunt; quandò, et quâ cautione, norma juris ab ipsis petenda sit, cùm lex deficiat.

APHORISMUS XXII.

Exempla à temporibus bonis et moderatis petenda sunt; non tyrannicis aut factiosis, aut dissolutis. Hujusmodi exempla temporis partus spurii sunt; et magis nocent quàm docent.

APHORISMUS XXIII.

In exemplis, recentiora habenda sunt pro tutioribus. Quod enim paulò ante factum est, undè nullum sit secutum incommodum, quidni iterùm repetatur? Sed tamen minùs habent auctoritatis recentia: et si fortè res in meliùs restitui opus sit, recentia exempla magis sæculum suum sapiunt, quàm rectam rationem.

APHORISMUS XXIV.

At vetustiora exempla, cautè, et cum delectu recipienda: decursus siquidem ætatis multa mutat; ut quod tempore videatur antiquum, id perturbatione, et in conformitate ad præsentia, sit planè novum. Medii itaque temporis exempla sunt optima, vel etiam talis temporis quod cum

22. Temporibus bonis et moderatis] Aphorismus ille quàm verissimus sit, hi intelligere valent, qui aliis temporibus nati, propriis oculis videre potuerunt, bumanæ mentes usquè adeò turbentur factionibus; quomodò justicia, opinionum æmulatione, distorqueantur; et quomodò etiam, civium inter discordias, sileant ipsæ leges! Quâ de re, audiatur Argentræus, dùm litigatoribus suadet, ne inconsultò causas suas in forum deducant. Spectandum, inquit, quid tempora, quid conditio hominum, quid judicantium mentes agitet. Quid cùm sic dicitur, illo judice vinces, illo excides eâdem in causâ! Sunt quædam temporum inopportunitates et alia quæ hominiprudenti despici oporteat antequam rem aggrediatur. (Ad art. 487. Consuet. Britan.) Exempla dedi, Observat, sur la législ.

crimin., p. 196 et 197.

23. Pro tutioribus ] In hâc deliberatione nil est absolutè verum, nec tutum ; et cum Phædro dici potest: Periculosum est

credere et non credere.

24. Caute] Judicio et prudentiâ in hâc deliberatione opus est.

« PrécédentContinuer »