Images de page
PDF
ePub

dissimilia , et magis valebunt acumina ingeniorum , quàm auctoritates legum.

APHORISMOS xvii. In legibus et statutis brevioris styli, extensio facienda est liberiùs. At in illis , quæ sunt enumerativa casuum particularium, cautiùs. Nam ut exceptio firmat vim legis in casibus non exceptis ; ita enumeratio infirmat eam , in casibus non enumeratis.

APHORISMUS XVIII. Statutum explanatorium claudit rivos statuti prioris, nec recipitur posteà extensio in alterutro statuto. Neque enim facienda est superextensio à judice, ubi semel cæpit fieri extensio à lege.

APHORISMUS XIX. Solemnitas verborum et actorum, non recipit extensio- . nem ad similia. Perdit enim naturam solemnis , quod transit à more ad arbitrium; et introductio novorum corrumpit majestatem veterum.

ista , priori tantùm gradu ad successionem admittitur, nec est consequentia consequentiæ quasi per repræsentationcm.

17. Brevioris stylis ] Ut erant XII' Tabulæ quas eleganti atque absoluta brevitate verborum scriptas fuisse, testatur Gellius, Noct. Attic. lib. xx, cap. 1. Undè necesse fuit ut interpretatione adjuvarentur.

Exceptio ] Hic notandæ sunt duæ regulæ verissimæ et fæcundissimæ. Quibus tanquam finitimæ addendæ sunt illæ : Qui dicit de uno, negat de altero; - inclusio unius est exclusio alterius.

18. Statutum explanatorium] Leges interpretativæ seu declaratoriæ strictè sunt accipiendæ; dantur enim ad hoc ut præcisè delimitetur usquequò dispositio legis sese porrigere debeat, non debent igitur ultrá porrigi...

19. Solemnitas verborum ] Quùm legis executio in formula consistit, à formulâ legali recedi non debet : in pari casu,æquipollens non admittitur, simile non est idem. Exemplum habemus in art. 356 codicis civilis, secundùm quem judicia quibus adoptio quævis admittitur vel negatur, sic concipi oportet : Il y a lieu ou il n'y a pas lieu à l'adoption. Si aliâ utatur formulâ , nullum erii judicium ; bic enim solemnitas non est in

APHORISMUS Xx. Proclivis est extensio legis ad casus post natos , qui in rerum naturà non fuerunt tempore legis latæ. Ubi enim casus exprimi non poterat , quia tunc nullus erat, casus omissus habetur pro expresso, si similis fuerit ratio.

Atque de extensionibus legum , in casibus omissis , hæc dicta sint ; nunc de usu exemplorum dicendum.

SECTIO IV.
De exemplis et usu eorum.

APHORISMUS XXI. De exemplis jam dicendum est, ex quibus jus hauriendum sit , ubi lex deficit. Atque de consuetudine, quæ legis species est; deque exemplis , quæ per frequentem usum in consuetudinem transierunt; tanquàm legem tacitam , suo loco dicemus. Nunc autem de exemplis loquimur, quæ re ipsâ , sed in verbis. (Vide Heineccii dissert. de jurisprudentid formularia.

20. Extensio legis ] Semper distinguendum est inter leges pænales et civiles. In pænalibus, nunquàm extensioni legis locus esse potest , ceu diximus ad aph. 13. — In civilibus, lex extendi potest , ceu mox explicabimus.

Ad casus post natos ] V. g. dispositiones codicis commercii circa maritimas assicurationes , facilè extendi debent , ubi analogia patitur, ad assicurationes terrestres contra incendium, quæ nondum erant in usu , quum prædictus codex promulgatus est.

Habetur quo expresso] In casibus hisce posthumis , silentium Jegis rationem dubitandi non facit. Aliis verbis : non habetur præcisè pro expresso casus omissus; sed dici non potest quod legislator voluerit cum excludere, eo solo quod de illo verbum non fecerit : quomodò enim de hoc locutus esset quod futurum esse ignorabat?

21. De exemplis] Quæ etiam præcedentia dicuntur in foro po

Ubi lex deficit ) Ubi verò lex extat, non exemplis , sed legibus judicandum est. L. 13, C. de Sentent. Legis species est ] Jus , sed non scriptum.

Tanquam legem tacitam ] Usus legem imitatur. Instit. S 9. de jura nat. et gent.

litico.

rarò et sparsim interveniunt, nec in legis vim evaluerunt; quando, et quâ cautione , norma juris ab ipsis petenda sit, cùm lex deficiat.

APHORISMUS XXII. Exempla à temporibus bonis et moderatis petenda sunt; non tyrannicis aut factiosis , aut dissolutis. Hujusmodi exempla temporis partus spurii sunt; et magis nocent quàm docent.

APHORISMUS XXIII. In exemplis, recentiora habenda sunt pro tutioribus. Quod enim paulò ante factum est , undè nullum sit secutum incommodum, quidni iterùm repetalur? Sed tamen minùs habent auctoritatis recentia : et si fortè res in meliùs restitui opus sit, recentia exempla magis sæculum suum sapiunt, quàm rectam rationem.

APHORISMUS Xxiv. At vetustiora exempla, caute, et cum delectu recipienda: decursus siquidem ætatis multa mutat; ut quod tempore videatur antiquum, id perturbatione , et in conformitate ad præsentia , sit planè novum. Medii itaque temporis exempla sunt optima, vel etiam talis temporis quod cum

22. Temporibus bonis et moderatis 1 Aphorismus ille quàm verissimus sit, hi intelligere valent, qui aliis temporibus nati, propriis oculis videre potuerunt , bumanæ mentes usque adeò turbentur factionibus ; quomodò justicia, opinionuni æmulatione, distorqueantur; et quomodò etiam , 'civium inter discordias , sileant ipsæ leges ! Quâ de re, audiatur Argentræus, dùm litigaloribus suadet, ne inconsultò causas suas in forum deducant. Spectandum, inquit, quid tempora, quid conditio hominum, quid judicantium mentes agitet. Quid cùm sic dicitur , illo judice vinces , illo excides eâdem in causâ ! Sunt quædam temporum inopportunitates et alia quæ hominiprudenti despici oporteat antequam rem aggrediatur. ( Ad art. 487. Consuet. Britan.) - Exempla dedi, Observat. sur la législ. crimin. , p. 196 et 197.

23. Pro lutioribus ] In hâc deliberatione nil est absolutè verum , nec tutum ; et cum Phædro dici potest : Periculosum est credere et non credere.

24. Cautè] Judicio et prudentià in hâc deliberatione opus est. tempore currente plurimùm conveniat; quod aliquando præstat tempus remotius , magis quàm in proximo.

APHORISMUS XXV. Intra fines exempli, vel citra potiùs, se cohibeto , nec illos ullo modo excedito. Ubi enim non adest norma legis, omnia quasi pro suspectis habenda sunt. Itaque ut in obscuris, minimum sequitor.

APHORISMUS XXVI. Cavendum ab exemplorum fragmentis et compendiis : atque integrum exemplum, et universus ejus processus introspiciendus. Si enim incivile sit, nisi totâ lege perspectâ, de parte ejus judicare; multò magis hoc valere debet in exemplis, quæ ancipitis sunt usûs, nisi valde quadrent.

APHORISMUS XXVII. In exemplis plurimum interest, per quas manus transierint, et transacta sint. Si enim apud scribas tantùm et

Decursus siquidem ætatis ] Hùc pertinent versus Terentii , in Adelph. V. 4. 1.

Nunquam ita quisquam benè subducta ratione ad vitam fuit,
Quio res, ætas, usus, semper aliquid adportet novi,
Aliquid moneat; ut illa, quæ te scire credas, nescias;

Et quæ tibi putaris prima, in experiundo te repudies. 25. Intra fines exempli ] Confer. aphor. 11 et 16.

Minimum sequitor] Quod minus severum ; quod benignius præbet responsum ; quod inagis favet libertati.

26. Integrum exemplum] Vide infrà quæ scripsi in libello meo de la jurisprudence des arrêts, sect. xiv ; leg. iv, et ibi exempla notabilia.

Nisi valdè quadrent] Hoc opus, hic labor Advocatorum, sive quærant analogiam, sive differentias notent.

27. Ex cursu curiæ]Dans l'expédition des affaires,en courant; ut sant plerumque arresta quæ dicuntur , arrêts sur requête , arréts d'expédiens , arrêts passés d'accord.

Absque notitia manifestă] Quæ notitia ex contestatione causæ percipitur , dum utræque partes æquè audiuntur.

Errorum populum magistrum ] Ei tatem dicitur, vox populi, vor Dei ; sed alio sensu.

Curias principales ] Arresta quæ consultis classibus , vel, ut

ministros justitiæ, ex cursu curiæ , absque notitiâ manifestâ superiorum, obtinuerint; aut etiam apud errorum magistrum populum ; conculcanda sunt, et parvi facienda. Sin apud senatores , aut judices, aut curias principales , ita sub oculis posita fuerint, ut necesse fuerit illa , approbatione judicum, saltem tacitâ , munita fuisse, plus dignationis habent.

APHORISMUS XXVIII. Exemplis, quæ publicata fuerint, utcunque minùs fuerint in usu, cùm tamen sermonibus, et disceptationibus hominum , agitata et ventilala exstiterint, plus auctoritatis tribuendum. Quæ verò in scriniis et archivis mansuerunt, tanquam sepulta, et palàm in oblivionem transierunt, minùs. Exempla enim, sicut aquæ; in profluente , sanissima.

APHORISMUS XXIX.

Exempla, quæ ad leges spectant, non placet ab historicis peti , sed ab actis publicis , et traditionibus diligentioribus : versatur enim infelicitas quædam inter historicos vel optimos, ut legibus, et aclis judicialibus, non satis immorentur ; aut si forte diligentiam quamdam adhibuerint, tamen ab authenticis longè varient.

APHORISMUS Xxx. Exemplum quod ætas contemporanea , aut proxima respuit, cùm casus subindè recurreret, non facilè admitten

aiunt, purpureis togis dantur , plus dignationis habent : quia numerus judicum major, orationes advocatorum accuratiores habentur, et tota res majori solemnitate tractatur.

28. Agitata et ventilata ] Sæpè allegata et probata ; ut exemplum Friderici Magni circa molendinum de Sans-Souci , quod allegari solet in omnibus causis ubi de prædio aliquo è manibus. potentioribus servando, tractatur. In profluente sanissima. ]

Multùm, crede mihi, refert à fonte bibatur

Quæ fluit, an pigro quæ latet unda lacu. 30. Respuit] Talia sunt omnia exempla quæ temporibus factiosis data , sæculum suum sapiunt, magis quàm rectam rationem. Vid. aphor. 23.

« PrécédentContinuer »