Images de page
PDF
ePub

tempore currente plurimùm conveniat; quod aliquandò præstat tempus remotius, magis quàm in proximo.

APHORISMUS XXV.

Intra fines exempli, vel citra potiùs, se cohibeto, nec illos ullo modo excedito. Ubi enim non adest norma legis, omnia quasi pro suspectis habenda sunt. Itaque ut in obscuris, minimum sequitor.

APHORISMUS XXVI.

Cavendum ab exemplorum fragmentis et compendiis : atque integrum exemplum, et universus ejus processus introspiciendus. Si enim incivile sit, nisi totà lege perspectâ, de parte ejus judicare; multò magis hoc valere debet in exemplis, quæ ancipitis sunt usûs, nisi valdè quadrent.

APHORISMUS XXVII.

In exemplis plurimùm interest, per quas manus transierint, et transacta sint. Si enim apud scribas tantùm et

Decursus siquidem ætatis ] Hùc pertinent versus Terentii, in Adelph. V. 4. 1.

Nunquam ita quisquam benè subducta ratione ad vitam fuit,
Quin res, ætas, usus, semper aliquid adportet novi,
Aliquid moneat; ut illa, quæ te scire credas, nescias;
Et quæ tibi putaris prima, in experiundo te repudies.

25. Intra fines exempli ] Confer. aphor. 11 et 16. Minimum sequitor] Quod minùs severum; quod benignius præbet responsum ; quod magis favet libertati.

26. Integrum exemplum] Vide infrà quae scripsi in libello meo de la jurisprudence des arrêts, sect. xiv; reg. Iv, et ibi exempla notabilia.

Nisi valdè quadrent] Hoc opus, hic labor Advocatorum, sive quærant analogiam, sive differentias notent.

27. Ex cursu curiæ]Dans l'expédition des affaires,en courant; ut sunt plerumque arresta quæ dicuntur, arrêts sur requête, arrêts d'expédiens, arrêts passés d'accord.

Absque notitia manifestá] Quæ notitia ex contestatione causa percipitur, dum utræque partes æquè audiuntur.

Errorum populum magistrum ] Et tatem dicitur, vox populi, vox Dei; sed alio sensu.

Curias principales] Arresta quæ consultis classibus, vel, ut

ministros justitiæ, ex cursu curiæ, absque notitiâ manifestâ superiorum, obtinuerint; aut etiam apud errorum magistrum populum; conculcanda sunt, et parvi facienda. Sin apud senatores, aut judices, aut curias principales, ita sub oculis posita fuerint, ut necesse fuerit illa, approbatione judicum, saltem tacitâ, munita fuisse, plus dignationis habent.

APHORISMUS XXVIII.

Exemplis, quæ publicata fuerint, utcunque minùs fuerint in usu, cùm tamen sermonibus, et disceptationibus hominum, agitata et ventilala exstiterint, plus auctoritatis tribuendum. Quæ verò in scriniis et archivis mansuerunt, tanquam sepulta, et palàm in oblivionem transierunt, minùs. Exempla enim, sicut aquæ; in profluente, sa

nissima.

APHORISMUS XXIX.

Exempla, quæ ad leges spectant, non placet ab historicis peti, sed ab actis publicis, et traditionibus diligentioribus versatur enim infelicitas quædam inter historicos vel optimos, ut legibus, et actis judicialibus, non satis immorentur; aut si fortè diligentiam quamdam adhibuerint, tamen ab authenticis longè varient.

APHORISMUS XXX.

Exemplum quod ætas contemporanea, aut proxima respuit, cùm casus subindè recurreret, non facilè admitten

aiunt, purpureis togis dantur, plus dignationis habent: quia numerus judicum major, orationes advocatorum accuratiores habentur, et tota res majori solemnitate tractatur.

28. Agitata et ventilata ] Sæpè allegata et probata ; ut exemplum Friderici Magni circa molendinum de Sans-Souci, quod allegari solet in omuibus causis ubi de prædio aliquo è manibus potentioribus servando, tractatur.

In profluente sanissima. ]

Multùm, crede mihi, refert à fonte bibatur

Quæ fluit, an pigro quæ latet unda lacu.

30. Respuit] Talia sunt omnia exempla quæ temporibus factiosis data, sæculum suum sapiunt, magis quàm rectam rationem. Vid. aphor. 23.

dum est. Neque enim tantùm pro illo facit, quòd homines illud quandoque usurpârunt, quàm contrà, quòd experti reliquerunt.

APHORISMUS XXXI.

Exempla in consilium adhibentur ; non utique jubent, aut imperant. Igitur ita regantur, ut auctoritas præteriti temporis flectatur ad usum præsentis.

Atque de informatione ab exemplis, ubi lex deficit, hæc dicta sint. Jam dicendum de curiis prætoriis et censoriis.

SECTIO V.

De curiis prætoriis et censoriis.

APHORISMUS XXXII.

Curiæ sunto et jurisdictiones, quæ statuant ex arbitrio boni viri, et discretione sanâ, ubi legis norma deficit. Lex enim (ut antea dictum est) non sufficit casibus: sed ad ea, quæ plerumque accidunt, aptatur. Sapientissima autem res

31. In concilium] In hâc deliberatione de exemplis et eorum usu, semper oportet memor esse ejus quod legimus in oratione Cæsaris apud Sallustium; scilicet, quòd omnia mala exempla ex bonis initiis orta sunt; sed ubi imperium ad ignaros aut minùs probos pervenit, novum illud exemplum à dignis et idoneis ad indignos et non idoneos transfertur. Undè patet exemplis non esse serviendum.

Ad usum præsentis] De præsenti etiam dici potest: Quod nunc tuemur exemplis, olim erit inter exempla.

32. De curiis prætoriis, etc.] Hic mera utopia proponitur non necessaria forsan, nec satis intellecta, dum supponit auctor, jus non esse quibuslibet judicibus ex arbitrio boni viri et discretione sanâ statuendi, ubi legis norma deficit. Sanè lex omnibus non sufficit casibus; sed ubi lex silet, aut obscura est, judex (in materiâ civili) nihilominùs judicare debet ex æquitate, quæ, eo sensu, potest cum Grotio definiri, « virtus « correctrix ejus in quo lex propter universalitatem deficit. » GROT. de æquit. indulg. et facil. cap. 1. § 3. Adde COD.

CIV. art. 4.

Quæ plerumque accidunt] Non quæ ex inopinato. L. 3. ff. de legibus.

Sapientissima res tempus] Tempus est vir bonus qui verum omnibus dicit.

tempus (ut ab antiquis dictum est), et novorum casuum quotidiè auctor et inventor.

APHORISMUS XXXIII.

Interveniunt autem novi casus, et in criminalibus, qui pœnâ indigent; et in civilibus, qui auxilio. Curias quæ ad priora illa respiciunt, censorias; quæ ad posteriora, prætorias appellamus.

APHORISMUS XXXIV.

Habento curia censoriæ jurisdictionem et potestatem, non tantùm nova delicta puniendi, sed etiam pœnas à legibus constitutas, pro delictis veteribus augendi; si casus fuerint odiosi, et enormes; modò non sint capitales. Enorme enim tanquàm novum est.

APHORISMUS XXXV.

Habeant similiter curiæ prætoriæ potestatem tam sub

33. Novi casus] Vide quæ notavi ad aph. 13.

Qui poena indigent] Puniri non debet à magistratu, quod lege non punitur. Sané, non omne quod licet honestum est; sed licet tamen, eo ipso quod non est ullâ lege prohibitum. Si lege novâ opus sit, feratur ; sed intereà, quod non prohibetur, licebit impunè. (Constit. anni 1791, Declarat. jur. art. 5). Certè apud antiquos, qui à judicibus condemnari non potuissent, saltem à censoribus notabantur. Sed ubi sunt prisci Catones?... Hodiè censura omnibus bonis promiscuè permittitur,et infamiæ nota ab opinione publicâ in commune decernitur. 34. Nova delicta] Si novus casus emerserit, oriatur lex nova in futurum ; in præteritum, nunquàm.

[ocr errors]

Augendi] Falsa, perniciosa doctrina. Si pœna levior post admissum delictum constituta fuerit, ut levior applicari poterit; hoc fert humanitas, patitur consuetudo, jubet ipsa lex. Si verò novissima pœna gravior sit, eam applicandi ad vetera delicta ne facultas esto. Hic Baconius ipse tanquàm adversarius opponatur Baconio dignus; rectè enim ait (aphor. 8) : oportet ut lex moneat priusquàm feriat; et (aphor. 47) non placet Janus in legibus.

Modò non sint capitales] Enormitate pœnæ, Baconius ad verum principium reducitur. Vide aphor. 39.

35. Remedium] Talia remedia sunt pejora malo. Adde quod saltem inutilia sunt. Etenim, 1o in criminalibus, possunt jurati

veniendi contra rigorem legis, quàm supplendi defectum legis. Si enim porrigi debet remedium ei, quem lex præteriit; multò magis ei, quem vulneravit.

APHORISMUS XXXVI.

Curiæ istæ censoriæ, et prætoriæ omninò intrà casus enormes et extraordinarjos se continento; nec jurisdictiones ordinarias invadunto. Ne fortè tendat res ad supplantationem legis magis quàm ad supplementum.

APHORISMUS XXXVII.

Jurisdictiones istæ, in supremis tantùm curiis residento, nec ad inferiores communicentur. Parùm enim abest à potestate leges condendi, potestas eas supplendi, aut extendendi, aut moderandi.

:

(les jurés), pro qualitate facti, contra rigorem legis, si velint, decernere ibi enim omne pendet ex ipsorum mente consciâ recti, et non nisi Deo rationem judicii sui reddituri sunt. Quod si fortè condemnatio fiat quæ videatur severior, tunc contrà duritiem legis remedium adhuc peti potest apud principem qui jure gratiæ gaudet, jus planè regium ac propè divinum; « nullâ enim re propiùs homines accedunt ad Deum, quàm << salutem hominibus dando. » 2° Quod ad civiles causas attinet, in his, nulla judicibus detur potestas decernendi contra legem expressam, sub ullo æquitatis prætextu : hoc enim si fieret, judex prorsùs in legislatorem transiret, atque omnia ex arbitrio penderent, ceu fatetur Baconius ipse, infrà, aphor.

43 et 44.

36. Ad supplantationem legis] Regulariter extraordinaria jurisdictio ordinariam ad se trahere non potest. Omnis enim exceptio, suâ naturâ, stricti juris est, et in se cohibenda. At ipsa Baconii commendatio, systematis ejus periculum detegit. Creentur enim tales curiæ prætoriæ vel censoriæ, ex mox, sub æquitatis colore, omnia subvertentur; et de istis curiis jam dicendum erit, quod suo tempore patres nostri conclamitabant: Dieu nous garde de l'équité des parlemens. Vide infrà quæ scripsi des arrêts d'équité, in libello de la jurispr. des arréts, sect. xi. Vide etiam aphor. 43.

37. Parùm enim abest] Exemplo allegari potest jus quod sibi vindicârunt prætores romani, edicta ferendi, sub prætextu adjuvandi, vel supplendi, vel etiam corrigendi juris civilis. L.7 ff. de justit. et jure. L. 12. ff. de legibus. Meritò Argentræus judices

« PrécédentContinuer »