Images de page
PDF
ePub

dum est. Neque enim tantùm pro illo facit, quòd homines illud quandoque usurpârunt, quàm contrà, quòd experti reliquerunt.

APHORISMUS XXXI. Exempla in consilium adhibentur ; non utique jubent, aut imperant. Igitur ita regantur, ut auctoritas præteriti temporis flectatur ad usum præsentis.

Atque de informatione ab exemplis, ubi lex deficit, hæc dicta sint. Jam dicendum de curiis prætoriis et censoriis.

SECTIO V.
De curiis prætoriis et censoriis.

APHORISMUS XXXII. Curiæ sunto et jurisdictiones, quæ statuant ex arbitrio boni viri , et discretione sanâ , ubi legis norma deficit. Lex enim (ut antea dictum est) non sufficit casibus : sed ad ea, quæ plerumque accidunt, aptatur. Sapientissima autem res

31. In concilium] In hâc deliberatione de exemplis et eorum usu , semper oportet memor esse ejus quod legimus in oratione Cæsaris apud Sallustium; scilicet, quòd omnia mala exempla ex bonis initiis orta sunt ; sed ubi imperium ad ignaros aut minùs probos pervenit, norum illud exemplum à dignis et idoneis ad indignos et non idoneos transfertur. Undè patet exemplis non esse serviendum.

Ad usum præsentis] De præsenti etiam dici potest : Quod nunc tuemur exemplis, olim erit inter exempla.

32. De curiis prætoriis , etc.] Hic mera utopia proponitur , non necessaria forsan , nec satis intelecta, dum supponit auctor, jus non esse quibuslibet judicibus ex arbitrio boni viri et discretione ennå statuendi, ubi legis norma deficit. Sanè lex omnibus non sufficit casibus ; sed ubi lex silet, aut obscura est, judex (in materiâ civili) nibilominùs judicare debet ex æquitate, quæ, eo sensu , potest cum Grotio definiri, « virtus « correctrix ejus in quo lex propter universalitatem deficit. » GROT. de æquit. indulg. et facil. cap. 1. f 3. - Adde Cod. civ. art. 4.

Quæ plerumque accidunt] Non quæ ex inopinato. L. 3. ff. de legibus.

Sapientissima res tempus] Tempus est vir bonus qui verum omnibus dicit.

tempus (ut ab antiquis dictum est), et novorum casuum quotidiè auctor et inventor.

APHORISMUS XXX111. Interveniunt autem novi casus , et in criminalibus, qui poenâ indigent; et in civilibus , qui auxilio. Curias quæ ad priora illa respiciunt, censorias; quæ ad posteriora, prætorias appellamus.

APHORISMUS XXXIV. Habento curiæ censoriæ jurisdictionem et potestatem , non tantùm nova delicta puniendi, sed etiam pænas à legibus constitutas , pro delictis veteribus augendi; si casus fuerint odiosi, et enormes; modò non sint capitales. Enorme enim tanquàm novum est.

APHORISMUS XXXV. Habeant similiter curiæ prætoriæ potestatem tam sub

33. Novi casus] Vide quæ notavi ad aph. 13.

Qui pocná indigent] Puniri non debet à magistratu, quod lege non punitur. Sanė, non omne quod licet honestum est; sed licet tamen , eo ipso quod non est ullâ lege probibitum. Si lege novâ opus sit , feratur; sed intereà, quod non probibetur, licebit impunè. (Constit. anni 1791, Declarat. jur. art. 5). Certè apud antiquos , qui à judicibus condemnari non potuissent, saltem à censoribus notabantur. Sed ubi sunt prisci Catones ?... Hodiè censura omnibus bonis promiscue permittitur,et infamiæ nota ab opinione publicà in commune decernitur.

34. Nova delicta] Si novus casus emerserit, oriatur lex nova in futurum ; in præteritum, nunquàm.

Augendi] Falsa, perniciosa doctrina. Si pena levior post admissum delictum constituta fuerit, ut 'levior applicari polerit; hoc fert humanitas, patitur consuetudo , jubet ipsa lex. - Si verò novissima pena gravior sit , eam applicandi ad vetera delicta ne facultas esto. Hic Baconius ipse tanquàm adversarius opponatur Baconio dignus; rectè enim ait (aphor. 8): oportet ut lex moneat priusquàm feriat; et (aphor. 47) non placet Janus in legibus.

Modò non sint capitales] Enormitate pænæ, Baconius ad verum principium reducitur. Vide aphor. 39.

35. Remedium] Talia remedia sunt pejora malo. Adde quod saltem inutilia sunt. Etenim, lo in criminalibus, possunt jurati

veniendi contra rigorem legis , quàm supplendi defectum legis. Si enim porrigi debet remedium ei, quem lex præteriit; multò magis ei, quem vulneravit.

APHORISMUS XXXVI. Curiæ istæ censoriæ , et prætoriæ omninò intrà casus enormes et extraordinarios se continento; nec jurisdictiones ordinarias invadunto. Ne fortè tendat res ad supplantationem legis magis quàm ad supplementum.

APHORISMUS XXXVII. Jurisdictiones istæ, in supremis tantùm curiis residento, nec ad inferiores communicentur. Parùm enim abest å potestate leges condendi, potestas eas supplendi, aut extendendi, aut moderandi.

(les jurés), pro qualitate facti, contra rigorem legis, si velint , decernere : ibi enim omne pendet ex ipsorum mente consciâ recti, et non nisi Deo rationem judicii sui reddituri sunt. Quod si fortè condemnatio fiat quæ videatur severior , tunc contrà duritiem legis remedium adhuc peti potest apud principem , qui jure gratiæ gaudet, jus planè regium ac propè divinum; a nullâ enim re propiùs homines accedunt ad Deum , quàm a salutem hominibus dando.» 20 Quod ad civiles causas attinet, in his, nulla judicibus detur potestas decernendi contra legem expressam, sub ullo æquitatis prætextu : hoc enim si fieret, judex prorsùs in legislatorem transiret, atque omnia ex arbitrio penderent, ceu fatetur Baconius ipse, infrà , aphor. 43 et 44.

36. Ad supplantationem legis] Regulariter extraordinaria jurisdictio ordinariam ad se trahere non potest. Omnis enim exceptio , suâ naturâ , stricti juris est, et in se cohibenda. At ipsa Baconii commendatio , systematis ejus periculum detegit. Creentur enim tales curiæ prætoriæ vel censoriæ, ex mox, sub æquitatis colore , omnia subvertentur; et de istis curiis jam dicendum erit , quod suo tempore patres nostri conclamitabant : Dieu nous garde de l'équité des parlemens. Vide infrà quæ scripsi des arrêts d'équité, in libello de la jurispr. des arréts, seci? xul. Vide etiam aphor. 43.

37. Parùm enim abest] Exemplo allegari potest jus quod sibi vindicârunt prætores romani, edicta ferendi, sub prætextu ad. juvandi, vel supplendi, vel etiam corrigendi juris civilis. L.7.ff. de justit. et jure. L. 12. ff. de legibus. Meritò Argentræus judices APHORISMUS XXXVIII. At curiæ illæ uni viro ne commillanlur, sed ex pluribus constent. Nec decreta exeant cum silentio; sed judices sententiæ suæ rationes adducant , idque palàm , atque astante coronâ; ut quod ipsâ potestate sit liberum , famå tamen et existimatione sit circumscriptum.

APHORISMUS XXXIX. Rubricæ sanguinis ne sunto; nec de capitalibus in quibuscunque curiis, nisi ex lege notâ et certâ pronunciato; indixit enim mortem Deus ipse priùs; posteà inflixit. Nec vita eripienda nisi ei, qui se in suam vitam peccare priùs nosset.

increpat, qui leges condendi potestatem affectant. « Stulta, inquit, stulta videlur sapientia quæ lege vult sapientior videri. Cur de lege judicas, qui sedes ut secundùm legem judices? Plus sibi sapere visi , insultant legibus , et sibi conscientias architectantur contra publicas leges! Aut igitur sedere desinant, aut secundùm leges judicent. »

38. Rationes adducant ] Habemus quod Baconius desiderat. Jure nostro , rationes decidendi in omnibus sententiis exprimi debent. Vide legem 24, aug. 1790..

Palàm] Hoc semel vidimus. Lege 3, brum. an 2, art. 10, cautum erat ut judices viva voce coràm copulo deliberarent et sententiam suam dicerent. Modus iste eximiam præsupponit virtutem; etenim vir justus non locutus est in occulto quidquam ; et bæc est ratio forsan, cur lex illa non duraverit.

Existimatione] Notare velis auctoritatem opinionis seu existimationis publicæ.

39. Rubricæ sanguinis] In legibus pænalibus, clausulæ generales ne sunto, de quibus facile singulis in casibus abuti possit. Infeliciter concepta, meo sensu , lex haberi debet , quæ non facta specialia et accuratè definita condemnat, sed, verbi gratiâ , accusationem permittit, et animadvertendi concedit facultatem, prout tendentia seu animus generalis reorum culpabilis esse videbitur. Laudabiles, meherclė! mihi nunquàm erunt leges illæ , quarum vaga dispositio pulchritudini adscribitur, tantò magis quantò latior earum littera patet ; leges elasticæ , quæ voce judicis resultant, et cuivis accusationi nunquàm negant condemnandi copiam. Quæ facultas adeò indefinita, si in omni materiâ periculosa sit, in his delictis perniciosiorem haberi quis dubitet, quæ insania politica suppedi

APHORISMUS XL. In curiis censoriis calculum tertium dato; ut judicibus non imponatur necessitas , aut absolvendi, aut condemnandi ; sed etiam ut non liquere pronunciare possint. Etiam censoria non tantùm pena, sed et nota esto : scilicet, quæ non infligat supplicium, sed aut in admonitionen desinat, aut reos ignominià levi , et tanquam rubore castiget.

APHORISMUS XLI. In curiis censoriis, omnium magnorum criminum et scelerum actus inchoati et medii, puniantur; licet non sequatur effectus consummatus : isque sit earum curiarum usus vel maximus : cùm et severitatis intersit, initia scelerum puniti; et clementiæ, perpetrationem eorum (puniendo actus medios ) intercipi.

APHORISMUS XLII. Cavendum imprimis, ne in curiis prætoriis , præbeatur

tat, præsertim in accusationibus tanquàm læsæ majestatis, nec non in conjurationibus seu veris , seu (nec rarò) fictis , quibus tam facilè et captivi, et exules, et aliquando cadavera fiunt!

Ex lege notá et certá] Ad se redit Baconius et sibi constat , ceu videre est conferendo aphor. 8 et 53..

Peccare priùs nosset] Vide Declarat, jurium, anni 1791, art.8.

40. Non liquere] Olim le plus amplement informé; odiè un supplément d'instruction.

Ét nota esto] Exstat Heineccii curiosa dissertatio, De levis note maculd.

Ignominid levi] Veluti l'admonester, les injonctions d'être plus circonspect, les défenses de récidiver, etc., etc.

41. Aclus inchoati] Jure nostro, scelus inchoatum pro consummato habetur, et iisdem poenis subjacet quàm si reverà esset consummatum, quoties in ejus peractione cessit reus, non remorso et propriâ voluntate reductus, sed effectu circumstantiarum quæ extrinsecus supervenerunt. Cod. pén., art. 2.

Perpetrationem intercipi] « De là il suit qu'on ne s'est pas conformé à la nature des choses dans cette république d'Italie (Venise), où le port des armes à feu est puni comme un crime capital, et où il n'est pas plus fatal d'en faire un mauvais usage que de les porter. « Esprit des lois, liv, 26, chap. 24.

42. Contempsit] Si de minimis non curat Prætor, id non ideò

« PrécédentContinuer »