Images de page
PDF
ePub

auxilium in casibus, quos lex non tam omisit, quàm pro levibus contempsit , aut pro odiosis remedio indignos judicavit.

APHORISMUS XLIII. Maximè omnium interest certitudinis legum (de quâ nunc agimus), ne curiæ prætoriæ intumescant et exundent in tantùm, ut prætextu rigoris legum mitigandi, etiam robur et nervos iis incidant, aut laxent; omnia trahendo ad arbitrium.

APHORISMUS XLIV.

· Decernendi contra statutum expressum , sub ullo æquitatis prætextu , curiis prætoriis jus ne esto. Hoc enim si fieret, judex prorsùs transiret in legislatorem, atque omnia ex arbitrio penderent.

APHORISMUS XLV.

Apud nonnullos receptum est , ut jurisdictio , quæ decernit secundùm æquum et bonum; atque illa altera , quæ procedit secundùm jus strictum, iisdem curiis deputentur : apud alios autem, ut diversis. Omninò placet curiarum separatio. Neque enim servabitur distinctio casuum , si fiat commixtio jurisdictionum: sed arbitrium legem tandem trahet.

fit quòd minima extra ejus ministerium sint ; sed quia in minimis major esset ex remedio quàm ex ipso malo perturbatio. Vide in meis Observat. sur la législat. crimin., quæ scripsi de accusationum nimiâ multiplicatione, itemque, Des délits qu'il ne faut point remuer, p. 107-112.

43. Ėxundent] Confer. Aphor. 36. 44. Contra statutum expressum ] Dixi in notis ad aphor. 35.

45. Curiarum separatio] In Anglià separantur. Sunt enim quædam Curiæ revisionis quæ specialiter dicuntur Curiæ æquia tatis. Apud nos hæc separatio penitùs ignoratur, et tale se habet officium judicis : 1° ut secundùm legem judicet; 20 ubi lex deficit, distinguendum est: (a) si in materiâ criminali, cum ipsâ lege sileat et quiescat; (6) si in materiâ civili , secundum naturalem æquitatem statuat - Omnibus necessitatibus hoc sufficit.

APHORISMUS XLVI. Non sine causâ in usum venerat apud Romanos, Album prætoris , in quo præscripsit et publicavit, quomodo ipse jus dicturus esset. Quo exemplo judices in curiis prætoriis, regulas sibi certas (quantùm fieri potest), preponere, easque publicè alfigere debent. Etenim optima est lex, quæ minimum relinquit arbitrio judicis; optinus judex, qui minimum sibi.

Verùm de curiis istis fusiùs tractabimus : cùm ad locum de judiciis veniemus; obiter tantùm jam locuti de iis , quatenùs expediant et suppleant omissa à lege.

SECTIO VI.
De retrospectione legum.

APHORISMUS XLVII. Est et aliud genus supplementi casuum omissorum, cùm lex legem supervenit, atque simul casus omissos trahit. Id fit in legibus, sive statutis, quæ retrospiciunt, ut vulgo

46. Non sine cusă] Præcipua erat quod leges XII Tabularum majori concinnitate conscriptæ fuerant; undè necessarium erat ut interpretarentur. (Vide aph. 17). Hoc fiebat edictis quibus magistratus et imprimis prætores initio cujusque anni , quæ essent in jure dicundo observaturi, declarabant. Talia edicta, non modò per præconem recitari, verùm etiam scripta in albo publicè proponi jubebant. Eo tamen factum est, ut prætores sæpè jus scriptum everterent. Sed et sibi adrogaverant prætores ut edicta per annum , aá libitum mutarent , idque plerumque facerent in gratiam odiumque certorum hominum. Id quùm demùm intolerabile videretur civitati liberæ , et jus incertissimum redderet , senatus-consulto cautum est, uti prætores ex suis Edictis PERPETUIS (id est, per totum annum mansuris) jus dicerent. Hinc jus prætorium multò quàm anteà certius factum est. Sed nihiloininùs constat, talem legislationem maximis incommodis esse obnoxiam; frustrà igitur proponit Baconius ut denuò in jurisprudentiam introducatur ; melius est epim ut à judicaturå jus legis condendi omninò separetur.

47. Rarò] In materiâ penali, nunquàm; in civili, rarò et caulè , id est, attendendo ne juri jam acquisito præjudicium afferatur,

loquuntur. Cujus generis leges rarò, et magnâ cum caulione, sunt adhibendæ : neque enim placet Janus in legibus.

O APHORISMUS XLVI. Qui verba , aut sententiam legis , captione et fraude eludit, et circumscribit, dignus est, qui etiam à lege sequente jnnodetur. Igitur in casibus fraudis et evasionis dolosæ , justum est. ut leges retrospiciant, atque alteræ alteris in subsidiis sint; ut qui dolos mediatur, et eversionem legum præsentium, saltem à futuris metuat.

APHORISMUS XLIX. Leges , quæ actorum et instrumentorum veras intentiones , contrà formularum aut solemnitatum defectus roborant et confirmant, rectissimè præterita complectuntur. Legis enim, quæ retrospicit, vitium vel præcipuum est, quòd perturbet. At hujusmodi leges confirmatoriæ, ad pacem et stabilimentum eorum quæ transacta sunt, spectant. Cavendum tamen est, ne convellantur res judicatæ.

APHORISMUS L. Diligenter attendendum, ne eæ leges tantum ad præterita respicere putentur, quæ anteacta infirmant : sed et eæ , quæ futura prohibent et restringunt, cum præteritis necessariò connexa. Veluti, si quæ lex artificibus aliquibus interdicat ne mercimonia sua in posterum vendant : hæc sonat in posterum, sed operatur in præteritum : neque enim illis aliâ ratione victum quærere jam integrum est.

Janus in legibus ] Apud rostra tamen Legatorum nostrorum instat imago Jani, cujus facies una ad dexteram præteritum sanè tempus indicat , ad sinistram verò futurum.'

49. Solemnitatum defectus] Exemplo dari potest lex 4 septembris 1807, circa rectificationem inscriptionum hypothecariarum in quibus omissa esset dies solutionis (l'époque d'exi. gibilité).

Ne convellantur res judicctæ] Exemplum habemus in lege 5 dec. 1814, quâ bona migratorum ipsis relaxantur, salvo jure alieno et salvâ etiam omni re quocumque modo terminalâ et judicatâ.

50. Cum præteritis connexa ] Hujus generis sunt leges quas vocant transitorias, quibus anteacta flectunlur ad usum præsentis. Vide 1. 26 ei l. 28. f': de legibus.

APHORISMUS LI. Lex declaratoria omnis , licet non habeat verba de præterito, tamen ad præterila , ipsâ vi declarationis , omnino trahitur. Non enim tum incipit interpretatio cùm declaratur, sed efficitur tanquam contemporanea ipsi legi. Itaque leges declaratorias ne ordinato, nisi in casibus , ubi leges cum justitiâ retrospicere possint.

Hic verò eam partem absolvimus , quæ tractat de incertitudine legum ubi invenitur lex nulla. Jam dicendum est de alterâ illâ parte, ubi scilicet lex exstat aliqua , sed perplexa et obscura.

SECTIO VII.
De obscuritate legum.

APHORISMUS LII. Obscuritas legum , à quatuor rebus originem ducit; vel ab accumulatione legum nimiâ, præsertim admixtis obsoletis : vel à descriptione earum ambiguâ, aut minùs perspicuâ et dilucidâ : vel à modis enucleandi juris neglectisi, aut non bene institutis ; vel denique à contradictione et vacillatione judiciorum.

SECTIO VIII.
De accumulatione legum nimia.

APHORISMUS LIII.
Dicit propheta , Pluet super eos laqueos; non sunt au-

51. Contemporanea] Ergò leges quæ jus naturale declarant, retrospicere possunt, et nemo de hoc queri potest. Etenim civilis ratio jura naturalia corrumpere nequit; contrà talium jurium usurpationem , regressus semper admittitur. Hinc Declaratio jurium hominis et civis, anno 1791 habita , fieri potuit absque injustitiâ erga quempiam. Nihil aliud est enim quàm declaratio hujus ætervæ legis quàm ex naturâ ipsâ arripuimus, hausimus, expressimus; ad quam non docti , sed facti; non instituti , sed imbuti sumus.

52. A quatuor ] Singula horum expenduntur sub aphor. scgg. 53. Præsertim pænalium] Vide not. ad aph. 39. Sed retia ] Armaque tyrannidi ministrant.

tem pejores laquei quàm laquei legum , præsertim penalium : si numero immensæ et temporis decursu inutiles, non lucernam pedibus præbeant, sed retia potiùs objiciant.

APHORISMOS LIV. Duplex in usum venit statuti novi condendi ratio : altera statuta priora circa idem subjectum confirmat et roborat, dein nonnulla addit aut mutat : altera abrogat et delet cuncta quæ antè ordinata sunt, et de integro legem novam et uniformem substituit. Placet posterior ratio. Nam ex priore ratione ordinationes deveniunt complicatæ et perplexæ, et quod instat agitur sanè, sed corpus legum interim redditur vitiosum. In posteriore autem, major certè est adhibenda diligentia , dum de lege ipsâ deliberatur ; et anteacta scilicet evolvenda et pensitanda, antequam lex feratur; sed optimè procedit per hoc legum concordia in futurum.

APHORISMUS LY.

Erat in more apud Athenienses ut contraria legum capita (quæ Antinomias vocant) quotannis à sex viris examinarentur, et quæ reconciliari non poterant proponerentur populo, ut de illis certum aliquid statueretur. Ad quorum

54. Complicato et perplexe] Hoc vitio præcipuè laborant nostræ leges : in his enim rarò priorum expressa legitur abrogatio; sed tantùm hujusmodi clausula : priores leges abrogantur in omnibus quibus differunt à nová lege ; vel talis etiam : priores leges nihilominùs stabunt quatenùs præsenti legi non contradicent. Quæ propositiones omninò per se evidentes sunt, et sine scripto satis constant. Attamen , quoniam sub fine cujusque legis aliqua de prioribus mentio fit, non deberet talis mentio adeò esse vaga , ut inutilis penè maneat. Magis esset ut singula capita à novâ lege abrogata in toto vel in parte, exactå allegatione citarentur, et de medio penitùs in futurum tollerentur ; tunc enim dubium jam non esset, an adhùc legum tremendaruni, requiescant numero , vel non. Sed, ut ait Baconius , hic major est adhibenda diligentia ; siquidem methodus ista exactam omniurn legum cognitionem supponit , indagationes accuratas exigit,et tempus labori datum, quod magis adulationi et fortuna impendere juvat.

55. Erat in more ] Optima institutio , digna quæ apud nos instauretur.

« PrécédentContinuer »