Images de page
PDF
ePub

APHORISMUS XXXVIII.

At curiæ illæ uni viro ne committantur, sed ex pluribus constent. Nec decreta exeant cum silentio; sed judices sententiæ suæ rationes adducant, idque palàm, atque astante coronâ; ut quod ipsâ potestate sit liberum, famå tamen et existimatione sit circumscriptum.

APHORISMUS XXXIX.

Rubricæ sanguinis ne sunto; nec de capitalibus in quibuscunque curiis, nisi ex lege notâ et certâ pronunciato ; indixit enim mortem Deus ipse priùs; posteà inflixit. Nec vita eripienda nisi ei, qui se in suam vitam peccare priùs

nosset.

increpat, qui leges condendi potestatem affectant. « Stulta, inquit, stulta videtur sapientia quæ lege vult sapientior videri. Cur de lege judicas, qui sedes ut secundùm legem judices? Plus sibi sapere visi, insultant legibus, et sibi conscientias architectantur contrà publicas leges! Aut igitur sedere desinant, aut secundùm leges judicent. »>

38. Rationes adducant] Habemus quod Baconius desiderat. Jure nostro, rationes decidendi in omnibus sententiis exprimi debent. Vide legem 24, aug. 1790.

Palam] Hoc semel vidimus. Lege 3, brum. an 2, art. 10, cautum erat ut judices vivâ voce coràm copulo deliberarent et sententiam suam dicerent. Modus iste eximiam præsupponit virtutem; etenim vir justus non locutus est in occulto quidquam; et hæc est ratio forsan, cur lex illa non duraverit.

Existimatione] Notare velis auctoritatem opinionis seu existimationis publicæ.

39. Rubricæ sanguinis] In legibus pœnalibus, clausula generales ne sunto, de quibus facilè singulis in casibus abuti possit. Infeliciter concepta, meo sensu, lex haberi debet, quæ non facta specialia et accuratè definita condemnat, sed, verbi gratiâ, accusationem permittit, et animadvertendi concedit facultatem, prout tendentia seu animus generalis reorum culpabilis esse videbitur. Laudabiles, mehercle! mihi nunquàm erunt leges illæ, quarum vaga dispositio pulchritudini adscribitur, tantò magis quantò latior earum littera patet ; leges elasticæ, quæ voce judicis resultant, et cuivis accusationi nunquàm negant condemnandi copiam. Quæ facultas adeò indefinita, si in omni materiâ periculosa sit, in his delictis perniciosiorem haberi quis dubitet, quæ insania politica suppedi

APHORISMUS XL.

In curiis censoriis calculum tertium dato; ut judicibus non imponatur necessitas, aut absolvendi, aut condemnandi; sed etiam ut non liquere pronunciare possint. Etiam censoria non tantùm pœna, sed et nota esto: scilicet, quæ non infligat supplicium, sed aut in admonitionem desinat, aut reos ignominià levi, et tanquam rubore castiget.

APHORISMUS XLI.

In curiis censoriis, omnium magnorum criminum et scelerum actus inchoati et medii, puniantur; licet non sequatur effectus consummatus : isque sit earum curiarum usus vel maximus : cùm et severitatis intersit, initia scelerum puniti; et clementiæ, perpetrationem eorum (puniendo actus medios) intercipi.

APHORISMUS XLII.

Cavendum imprimis, ne in curiis prætoriis, præbeatur

tat, præsertim in accusationibus tanquàm læsæ majestatis, nec Hon in conjurationibus seu veris, seu (nec rarò) fictis, quibus tam facilè et captivi, et exules, et aliquando cadavera fiunt!

Ex lege nota et certá] Ad se redit Baconius et sibi constat, ceu videre est conferendo aphor. 8 et 53.

Peccare priùs nosset] Vide Declarat. jurium, anni 1791, art.8. 40. Non liquere] Olim le plus amplement informé; odiè un supplément d'instruction.

Et nota esto] Exstat Heineccii curiosa dissertatio, De levis

notæ macula.

Ignominia levi] Veluti l'admonester, les injonctions d'être plus circonspect, les défenses de récidiver, etc., etc.

41. Actus inchoati] Jure nostro, scelus inchoatum pro consummato habetur, et iisdem pœnis subjacet quàm si reverà esset consummatum, quoties in ejus peractione cessit reus, non remorso et propriâ voluntate reductus, sed effectu circumstantiarum quæ extrinsecùs supervenerunt. Cod. pén., art. 2.

Perpetrationem intercipi] « De là il suit qu'on ne s'est pas conformé à la nature des choses dans cette république d'Italie (Venise), où le port des armes à feu est puni comme un crime capital, et où il n'est pas plus fatal d'en faire un mauvais usage que de les porter. «Esprit des lois, liv. 26, chap. 24.

42. Contempsit] Si de minimis non curat Prætor, id non ideò

auxilium in casibus, quos lex non tam omisit, quàm pro levibus contempsit, aut pro odiosis remedio indignos judicavit.

APHORISMUS XLIII.

Maximè omnium interest certitudinis legum (de quâ nunc agimus), ne curiæ prætoriæ intumescant et exundent in tantùm, ut prætextu rigoris legum mitigandi, etiam robur et nervos iis incidant, aut laxent; omnia trahendo ad arbitrium.

APHORISMUS XLIV.

Decernendi contra statutum expressum, sub ullo æquitatis prætextu, curiis prætoriis jus ne esto. Hoc enim si fieret, judex prorsùs transiret in legislatorem, atque omnia ex arbitrio penderent.

APHORISMUS XLV.

Apud nonnullos receptum est, ut jurisdictio, quæ decernit secundùm æquum et bonum; atque illa altera, quæ procedit secundùm jus strictum, iisdem curiis deputentur : apud alios autem, ut diversis. Omninò placet curiarum separatio. Neque enim servabitur distinctio casuum, si fiat commixtio jurisdictionum: sed arbitrium legem tandem trahet.

fit quòd minima extra ejus ministerium sint; sed quia in minimis major esset ex remedio quàm ex ipso malo perturbatio. Vide in meis Observat. sur la législat. crimin., quæ scripsi de accusationum nimiâ multiplicatione, itemque, Des délits qu'il ne faut point remuer, p. 107-112.

43. Exundent] Confer. Aphor. 36.

44. Contra statutum expressum] Dixi in notis ad aphor. 35. 45. Curiarum separatio] In Anglia separantur. Sunt enim quædam Curiæ revisionis quæ specialiter dicuntur Curiæ æquitatis. Apud nos hæc separatio penitùs ignoratur, et tale se habet officium judicis: 1° ut secundùm legem judicet; 2o ubi lex deficit, distinguendum est: (a) si in materiâ criminali, cum ipsâ lege sileat et quiescat; (b) si in materiâ civili, secundùm naturalem æquitatem statuat Omnibus necessitatibus hoc

sufficit.

APHORISMUS XLVI.

Non sine causâ in usum venerat apud Romanos, Album prætoris, in quo præscripsit et publicavit, quomodò ipse jus dicturus esset. Quo exemplo judices in curiis prætoriis, regulas sibi certas (quantùm fieri potest), preponere, easque publicè affigere debent. Etenim optima est lex, que minimum relinquit arbitrio judicis ; optimus judex, qui minimum sibi.

Verùm de curiis istis fusiùs tractabimus : cùm ad locum de judiciis veniemus; obiter tantùm jam locuti de iis, quatenùs expediant et suppleant omissa à lege.

SECTIO VI.

De retrospectione legum.

APHORISMUS XLVII.

Est et aliud genus supplementi casuum omissorum, cùm lex legem supervenit, atque simul casus omissos trahit. Id fit in legibus, sive statutis, quæ retrospiciunt, ut vulgò

46. Non sine cusá] Præcipua erat quod leges XII Tabularum majori concinnitate conscriptæ fuerant ; unde necessarium erat ut interpretarentur. (Vide aph. 17). Hoc fiebat edictis quibus magistratus et imprimis prætores initio cujusque anni, quæ essent in jure dicundo observaturi, declarabant. Talia edicta, non modò per præconem recitari, verùm etiam scripta in albo publicè proponi jubebant. Eo tamen factum est, ut prætores sæpè jus scriptum everterent. Sed et sibi adrogaverant prætores ut edicta per annum, ad libitum mutarent, idque plerumque facerent in gratiam odiumque certorum hominum. Id quùm demùm intolerabile videretur civitati liberæ, et jus incertissimum redderet, senatus-consulto cautum est, uti prætores ex suis Edictis PERPETUIS (id est, per totum annum mansuris) jus dicerent. Hinc jus prætorium multò quàm anteà certius factum est. Sed nihilominùs constat, talem legislationem maximis incommodis esse obnoxiam; frustrà igitur proponit Baconius ut denuò in jurisprudentiam introducatur; melius est enim ut à judicaturâ jus legis condendi omninò separetur.

47. Rarò] In materiâ pœnali, nunquàm; in civili, rarò et cautè, id est, attendendo ne juri jam acquisito præjudicium afferatur.

loquuntur. Cujus generis leges rarò, et magnâ cum cautione, sunt adhibendæ : neque enim placet Janus in legibus.

APHORISMUS XLVIII.

Qui verba, aut sententiam legis, captione et fraude eludit, et circumscribit, dignus est, qui etiam à lege sequente innodetur. Igitur in casibus fraudis et evasionis dolosæ, justum est ut leges retrospiciant, atque alteræ alteris in subsidiis sint; ut qui dolos mediatur, et eversionem legum præsentium, saltem à futuris metuat.

APHORISMUS XLIX.

Leges, quæ actorum et instrumentorum veras intentiones, contrà formularum aut solemnitatum defectus roborant et confirmant, rectissimè præterita complectuntur. Legis enim, quæ retrospicit, vitium vel præcipuum est, quòd perturbet. At hujusmodi leges confirmatoriæ, ad pacem et stabilimentum eorum quæ transacta sunt, spectant. Cavendum tamen est, ne convellantur res judicatæ.

APHORISMUS L.

Diligenter attendendum, ne eæ leges tantùm ad præterita respicere putentur, quæ anteacta infirmant : sed et eæ, quæ futura prohibent et restringunt, cum præteritis necessariò connexa. Veluti, si quæ lex artificibus aliquibus interdicat ne mercimonia sua in posterum vendant : hæc sonat in posterum, sed operatur in præteritum : neque enim illis aliâ ratione victum quærere jam integrum est.

Janus in legibus] Apud rostra tamen Legatorum nostrorum instat imago Jani, cujus facies una ad dexteram præteritum sanè tempus indicat, ad sinistram verò futurum.

49. Solemnitatum defectus ] Exemplo dari potest lex 4 septembris 1807, circa rectificationem inscriptionum hypothecariarum in quibus omissa esset dies solutionis (l'époque d'exigibilité).

Ne convellantur res judicatæ ] Exemplum habemus in lege 5 dec. 1814, quâ bona migratorum ipsis relaxantur, salvo jure alieno et salvâ etiam omni re quocumque modo terminatâ et judicatâ.

50. Cum præteritis connexa ] Hujus generis sunt leges quas vocant transitorias, quibus anteacta flectuntur ad usum præsentis. Vide 7. 26 et l. 28. ff. de legibus.

« PrécédentContinuer »