Images de page
PDF
ePub

APHORISMUS LI.

Lex declaratoria omnis, licet non habeat verba de præterito, tamen ad præterita, ipsâ vi declarationis, omnino trahitur. Non enim tum incipit interpretatio cùm declaratur, sed efficitur tanquam contemporanea ipsi legi. Itaque leges declaratorias ne ordinato, nisi in casibus, ubi leges cum justitia retrospicere possint.

Hic verò eam partem absolvimus, quæ tractat de incertitudine legum ubi invenitur lex nulla. Jam dicendum est de alterâ illâ parte, ubi scilicet lex exstat aliqua, sed perplexa et obscura.

:

SECTIO VII.

De obscuritate legum.

APHORISMUS LII.

Obscuritas legum, à quatuor rebus originem ducit ; vel ab accumulatione legum nimiâ, præsertim admixtis obsoletis vel à descriptione earum ambiguâ, aut minùs perspicuâ et dilucidâ vel à modis enucleandi juris neglectis, aut non benè institutis; vel denique à contradictione et vacillatione judiciorum.

SECTIO VIII.

De accumulatione legum nimiá.

APHORISMUS LIII.

Dicit propheta, Pluet super eos laqueos; non sunt au

51. Contemporanea] Ergò leges quæ jus naturale declarant, retrospicere possunt, et nemo de hoc queri potest. Etenim civilis ratio jura naturalia corrumpere nequit; contrà talium jurium usurpationem, regressus semper admittitur. Hinc Declaratio jurium hominis et civis, anno 1791 habita, fieri potuit absque injustitiâ erga quempiam. Nihil aliud est enim quàm declaratio hujus æternæ legis quàm ex naturâ ipsâ arripuimus, hausimus, expressimus; ad quam non docti, sed facti; non instituti, sed imbuti sumus.

52. A quatuor] Singula horum expenduntur subaphor. scqq. 53. Præsertim pænalium] Vide not. ad aph. 39. Sed retia] Armaque tyrannidi ministrant.

tem pejores laquei quàm laquei legum, præsertim pœnalium si numero immensæ et temporis decursu inutiles, non lucernam pedibus præbeant, sed retia potiùs objiciant.

APHORISMUS LIV.

Duplex in usum venit statuti novi condendi ratio : altera statuta priora circa idem subjectum confirmat et roborat, dein nonnulla addit aut mutat: altera abrogat et delet cuncta quæ antè ordinata sunt, et de integro legem novam et uniformem substituit. Placet posterior ratio. Nam ex priore ratione ordinationes deveniunt complicatæ et perplexæ, et quod instat agitur sanè, sed corpus legum interim redditur vitiosum. In posteriore autem, major certè est adhibenda diligentia, dum de lege ipsâ deliberatur ; et anteacta scilicet evolvenda et pensitanda, antequàm lex feratur; sed optimè procedit per hoc legum concordia in futurum.

APHORISMUS LV.

Erat in more apud Athenienses ut contraria legum capita (quæ Antinomias vocant) quotannis à sex viris examinarentur, et quæ reconciliari non poterant proponerentur populo, ut de illis certum aliquid statueretur. Ad quorum

:

54. Complicate et perplexe] Hoc vitio præcipuè laborant nostræ leges in his enim rarò priorum expressa legitur abrogatio; sed tantùm hujusmodi clausula: priores leges abrogantur in omnibus quibus differunt à nová lege; vel talis etiam priores leges nihilominùs stabunt quatenùs præsenti legi non contradicent. Quæ propositiones omninò per se evidentes sunt, et sine scripto satis constant. Attamen, quoniam sub fine cujusque legis aliqua de prioribus mentio fit, non deberet talis mentio adeò esse vaga, ut inutilis penè maneat. Magis esset ut singula capita à novâ lege abrogata in toto vel in parte, exactâ allegatione citarentur, et de medio penitùs in futurum tollerentur; tunc enim dubium jam non esset, an adhuc legum tremendaruni requiescant numero, vel non. Sed, ut ait Baconius, hic major est adhibenda diligentia ; siquidem methodus ista exactam omnium legum cognitionem supponit, indagationes accuratas exigit,et tempus labori datum, quod magis adulationi et fortuna impendere juvat.

55. Erat in more ] Optima institutio, digna quæ apud nos

instauretur.

exemplum, ii, qui potestatem in singulis politiis legum condendarum habent, per triennium, aut quinquennium, aut prout videbitur, antinomias retractanto. Eæ autem à viris ad hoc delegatis, priùs inspiciantur et præparentur, et demùm comitiis exhibeantur, ut quod placuerit, per suffragia stabiliatur et figatur.

APHORISMUS LVI.

Neque verò contraria legum capita reconciliandi, et omnia (ut loquuntur) salvandi, per distinctiones subtiles et quæsitas, nimis sedula aut anxia cura esto. Ingenii enim hæc tela est : atque utcunque modestiam quandam et reverentiam præ se ferat, inter noxia tamen censenda est; utpote quæ reddat corpus universum legum varium et malé consutum. Meliùs est prorsùs et succumbant deteriora, et meliora stent sola.

APHORISMUS LVII.

Obsoletæ leges, et quæ abierunt in desuetudinem, non minùs quàm Antinomiæ, proponantur à delegatis ex officio tollendæ. Cùm enim statutum expressum regulariter desuetudine non abrogetur, fit ut ex contemptu legum obsoletarum, fiat nonnulla auctoritatis jactura etiam in reliquis: et sequitur tormenti illud genus Mezentii, ut leges vivæ in complexu mortuarum perimantur. Atque omninò cavendum est à gangrænâ in legibus.

APHORISMUS LVIII.

Quin et in legibus et statutis obsoletis, nec noviter pro

56. Per distinctiones subtiles] Alioquin, jurisconsulti et judices nollent stare interpretationi adeò subtili, et res ad idem rediret ac si nulla facta esset interpretatio. Magni enim interest, utrùm sit labor controversitarum, an legislatoris opus.

57. Leges viva in complexu mortuarum ] Pari tormento cruciamur et ipsi, dum Imperii leges ad usum hodiernum passim trahuntur aliis contendentibus istas leges, nempè libertati plerumquè infensas, esse Chartâ constitutionali penitùs abrogatas; aliis verò in harum legum allegatione non cessantibus. Et sic corpus vivum, id est regimen constitutionale, in amplexu cadaveris Imperii macrescit et labitur.

58. Ne salus populi interim] Hoc præstabat articulus 14 Charta

mulgatis, curiis pretoriis interim contra eas decernendi jus esto. Licet enim non malè dictum sit, neminem oportere legibus esse sapientiorem, tamen intelligatur hoc de legibus, cùm evigilent, non cùm dormitent : contra recentiora verò statuta (quæ juri publico nocere deprehenduntur) non utique prætoribus, sed regibus, et sanctioribus consiliis, et supremis potestatibus auxilium prebendi jus esto, earum executionem per edicta aut acta suspendendo, donec redeant comitia, aut hujusmodi cœtus, qui potestatem habeant eas abrogandi, ne salus populi interim periclitetur.

SECTIO IX.

De novis Digestis legum.

APHORISMUS LIX.

Quòd si leges aliæ super alias accumulatæ, in tam vasta excreverint volumina, aut tantâ confusione laboraverint, ut eas de integro rectractare, et in corpus sanum et habile redigere, ex usu sit, id ante omnia agito; atque opus ejusmodi opus heroïcum esto; alque auctores talis operis, inter legislatores et instauratores, ritè el meritò nume

rantor.

anni 1814 sane intellectus : id est, non hoc sensu ut interim ministri jus publicum intervertere possint; sed tantùm ut liceret illis, proprio scilicet periculo, cavere ne quid detrimenti, trepidis in rebus, res publica caperet, donec redirent Comitia (dans l'intervalle des sessions). Confer. not. ad. aph. 12.

59. Id ante omnia agito ] Quæ à Baconio desideratur legum revisio, apud nos fieri jussa est decreto imperiali dato 7 die mensis januarii 1813. Nimirùm, è toto corpore lequm quæ in Bulletino officiali immerguntur, leges quæ adhuc in vigore habentur, debebant excerpi, his neglectis quæ vel abrogatæ sunt, vel in desuetudinem abiere. Deindè ita selectæ leges, in diversos codices, pro ut ordo materiarum desideraret, erant distribuendæ, adjectis, qui volverentur, ad paratiorem usum cujusque libri, indicibus. Mandata est hujus consilii executio pluribus viris, inter quos et ipse, eminentissimi viri de Cambacérès commendatione, adlectus fui. Quasi peracta erat tota illa classificatio, dum Restauratio supervenit. İbi omnis effusus

labor.....

APHORISMUS LX.

[ocr errors]

Hujusmodi legum expurgatio, et Digestum novum, quinque rebus absolvitur. Primò, omittantur obsoleta, quæ Justinianus antiquas fabulas vocat. Deinde ex antinomiis recipiantur probatissimæ, aboleantur contrariæ. Tertiò Homoionomiæ, sive leges quæ idem sonant, atque nil aliud sunt, quàm iterationes ejusdem rei, expungantur; atque una quæpiam ex iis, quæ maximè est perfecta, retineatur vice omnium. Quartò, si quæ legum nihil determinent, sed quæstiones tantùm proponant, easque relinquant indecisas, similiter facessant. Postremò, quæ verbosæ inveniuntur, et nimis prolixæ, contrahantur magis in arctum.

APHORISMUS LXI.

Omninò verò ex usu fuerit, in novo Digesto legum, leges pro jure communi receptas, quæ tanquàm immemoriales sunt in origine suâ, atque ex alterà parte, statuta de tempore in tempus superaddita, seorsùm digerere et componere cùm in plurimis rebus, non eadem sit, in jure discendo, juris communis, et statutorum interpretatio et administratio. Id quod fecit Tribonianus in Digesto et Codice.

APHORISMUS LXII.

Verùm in hujusmodi legum regeneratione, atque structurâ novâ veterum legum, atque librorum, legis verba

60. Quinque rebus absolvitur] Iisdem ferè modis absolvenda erat collectio inchoata ex decreto jam laudato 7 januarii 1813. Tales enim erant problematis conditiones: 1° omittere leges obsoletas ; 2o conferre similes inter sese; 3o antinomiæ indicabantur et aliquandò solvebantur in notis; 40 quæstiones proponebantur; 5o leges cujusque materiæ segregabantur ab aliis ; 60 indices locupletissimi, ad calcem cujusque libri repositi, viam expeditiorem indagationibus præbebant.,

61. Seorsùm digerere et componere] V. g. Seponere leges propriè dictas, à constitutionibus regiis; ut fecit patiens laboris Isambert in suâ commendabili collectione legum, quæ à temporibus Restaurationis usquè ad annum 1827 prodierunt.

62. Et textum retineto] Illud præstandum erat ex dispositione decreti jam laudati: et ut magis constaret solum textum

« PrécédentContinuer »