Images de page
PDF
ePub

exemplum, , qui potestatem in singulis politiis legum condendarum habent, per triennium, aut quinquennium, aut prout videbitur, antinomias retractanto. Eæ autem à viris ad hoc delegatis, priùs inspiciantur et præparentur, et demum comitiis exhibeantur, ut quod placuerit, per suffragia stabiliatur et figatur.

APHORISMUS LVI. Neque verò contraria legum capita reconciliandi, et omnia ( ut loquuntur) salvandi, per distinctiones subtiles et quæsitas , nimis sedula aut anxia cura esto. Ingenii enim hæc tela est : atque utcunque modestiam quandam et reverentiam præ se ferat, inter noxia tamen censenda est; utpote quæ reddat corpus universum legum varium et male consutum. Meliùs est prorsùs et succumbant deteriora , et meliora stent sola.

APHORISMUS LVII. Obsoletæ leges , et quæ abierunt in desuetudinem , non minùs quàm Antinomiæ , proponantur à delegatis ex officio tollendæ. Cùm enim statutum expressum regulariter desuetudine non abrogetur, fit ut ex contemptu legum obsoletarum , fiat nonnulla auctoritatis jactura etiam in reliquis : et sequitur tormenti illud genus Mezentii, ut leges vivæ in complexu mortuarum perimantur. Atque omninò cavendum est à gangrænâ in legibus.

APHORISMUS LVII. Quin et in legibus et statutis obsoletis , nec noviter pro

56. Per distinctiones subtiles ] Alioquin , jurisconsulti et judices nollent stare interpretationi adeò subtili, et res ad idem rediret ac si nulla facta esset interpretatio.Magni enim interest, utrum sit labor controversitarum , an legislatoris opus.

57. Leges vivæ in complexu mortuarum ] Pari tormento cruciamur et ipsi, dum Imperii leges ad usum hodiernum passim trahuntur : aliis contendentibus istas leges, nempè libertati plerumquè infensas, esse Chartâ constitutionali penitùs abrogatas ; aliis verò in harum legum allegatione non cessantibus. Et sic corpus vivum, id est regimen constitutionale , in amplexu cadaveris Imperii macrescit et labitur.

58. Ne salus populi interim] Hoc præstabat articulus 14 Charta

mulgatis, curiis prætoriis interim contra eas decernendi jus esto. Licet enim non malè dictum sit, neminem oportere legibus esse sapientiorem , tamen intelligatur hoc de legibus, cùm evigilent, non cùm dormitent : contra recentiora verò statuta (quæ juri publico nocere deprehenduntur) non utique prætoribus, sed regibus, et sanctioribus consiliis , et supremis potestatibus auxilium prebendi jus esto, earum executionem per edicta aut acta suspendendo, donec redeant comitia, aut hujusmodi cotus, qui potestatem habeant eas abrogandi, ne salus populi interim periclitetur.

SECTIO IX.
De novis Digestis legum.

APHORISMUS LIX. Quòd si leges aliæ super alias accumulatæ , in tam vasta excreverint volumina, aut tantâ confusione laboraverint, ut eas de integro rectractare, et in corpus sanum et habile redigere, ex usu sit, id ante omnia agito; atque opus ejusmodi opus heroïcum esto; alque auctores talis operis , inter legislatores et instauratores , ritè el meritò numerantor.

anni 1814 sanè intellectus : id est, non hoc sensu ut interim ministri jus publicum intervertere possint; sed tantùm ut liceret illis, proprio scilicet periculo, cavere ne quid detrimenti, trepidis in rebus, res publica caperet, donec redirent Comitia (dans lintervalle des sessions). - Confer. not. ad. aph. 12.

59. Id ante omnia agito ] Quæ à Baconio desideratur legum revisio, apud nos fieri jussa est decreto imperiali dato 7 die mensis januarii 1813. Nimirùm , è toto corpore lequm quæ in Bulletino officiali immerguntur, leges quæ adhuc in vigore habentur, debebant excerpi, his neglectis quæ vel abrogatæ sunt, vel in desuetudinem abiere. Deindè ita selectæ leges , in diversos codices, pro ut ordo materiarum desideraret, erant distribuendæ , adjectis , qui volverentur, ad paratiorem usum cujusque libri, indicibus. Mandata est hujus consilii executio pluribus viris , inter quos et ipse , eminentissimi viri de Cambacérès commendatione, adiectus fui. Quasi peracta erat tota illa classificatio, dum Restauratio supervenit. Ibi omnis effusus labor......

APHORISMUS LX. Hujusmodi legum expurgatio , et Digestum novum, quinque rebus absolvitur. Primò, omittantur obsoleta , quæ Justinianus antiquas fabulas vocat. Deinde ex antinomiis recipiantur probatissimæ, aboleantur contrariæ. Tertiò Homoionomiæ , sive leges quæ idem sonant, atque nil aliud sunt, quàm iterationes ejusdem rei, expungantur; atque una quæpiam ex iis , quæ maximè est perfecta , retineatur vice omnium. Quartò, si quæ legum nihil determinent, sed quæstiones tantùm proponant, easque relinquant indecisas , similiter facessant. Postremò, quæ verbosæ inveniuntur, et nimis prolixæ , contrahantur magis in arctum.

APHORISMUS LXI. Omninò verò ex usu fuerit, in novo Digesto legum , leges pro jure communi receptas , quæ tanquàm immemoriales sunt in origine suâ, atque ex altera parte, statuta de tempore in tempus superaddita, seorsùm digerere et componere : cùm in plurimis rebus , non eadem sit, in jure discendo, juris communis, et statutorum interprelatio et administratio. Id quod fecit Tribonianus in Digesto et Codice.

APHORISMUS LXII. Verùm in hujusmodi legum regeneratione, atque structurâ novâ veterum legum, atque librorum, legis verba

60. Quinque rebus absolvitur ] Iisdem ferè modis absolvenda erat collectio inchoata ex decreto jam laudato 7 januarii 1813. Tales enim erant problematis conditiones : lo omittere leges obsoletas ; 20 conferre similes inter sese ; 30 antinomiæ indicabantur et aliquandò solvebantur in notis ; 40 quæstiones proponebantur ; 50 leges cujusque materiæ segregabantur ab aliis ; 6o indices locupletissimi, ad calcem cujusque libri repositi, viam expeditiorem indagationibus præbebant. ,

61. Seorsùm digerere et componere] V. g. Seponere leges propriè dictas , à constitutionibus regiis ; ut fecit patiens laboris Isambert in suâ commendabili collectione legum , quæ à temporibus Restaurationis usque ad annum 1827 prodierunt. prorsùs et textum retineto : licet per centones, et portiones exiguas eas excerpere necesse fuerit. Ea deinde ordine contexito. Et si enim forlasse commodiùs , atque etiam si ad rectam rationem respicias, meliùs hoc transigi posset per textum novum, quàm per hujusmodi consarcinationem ; tamen in legibus, non tam stylus, et descriptio, quàm auctoritas, et hujus patronus antiquitas spectanda est. Aliàs videri possit hujusmodi opus scholasticum poliùs quiddam, et methodus, quàm corpus legum imperautium.

62. Et textum retineto] Illud præstandum erat ex dispositione decreti jam laudati : et ut magis constaret solum textum

APHORISMUS LXIII. Consullum fuerit in novo Digesto legum, vetera voluinina non prorsùs deleri , et in oblivionem cadere, sed in bibliothecis saltem manere ; licèt usus eorum vulgaris et promiscuus prohibeatur. Etenim in causis gravioribus, non abs re fuerit, legum præteritarum mutationes et series consulere et inspicere; at certè solemne est antiquitatem

legis fore legem , eodem decreto cautum fuerat , uti Bulletinus legum semper et solus staret officialis; ita ut compilationes ex illo essent officiosæ tantùm, et ad commodiorem usum civium et magistratuum comparatæ.

63. In bibliothecis manere] Saltem ad textuum verificationem.

Series consulere ] Posteriores leges ad priores aliquandò pertinent; quædam enim inter illas secreta est connexio; una ex aliâ generatur; et si vultus non semper omnibus idem , sæpè etiam non est planè diversus. In multis casibus igitur proderit tramitem legum sequi ab antiquioribus usquè ad recentiores : et de illo tantùm jurisconsulto qui stemmata legum tenebit, dici poterit quod de Aristone Plinius : « Quàm peritus ille et privati juris et publici ! Quantum rerum , quantùm exemplo. rum, quantùm Antiquitatis tenet! Nihil est quod discere velis, quod ille docere non possit. Mihi certė quoties aliquid additum quæro, instar thesauri est. » Epist. v. 22.

Confirmandum est] Consilii non erat (in decreto 7 jan. 1813); ut Collectiones singulares è corpore legum elicitæ, auctoritate publicâ confirmarentur : attamen ad legum retexionem præparabant viam ; ut de integro retractarentur , et in novas leges seu constitutiones facilem exindè subirent'metamorphoseon.

Occultò ] Ceu factum est inserendo in articulo 896 codicis civilis notris versiculum néanmoins, etc.

præsentibus aspergere. Novum autem hujusmodi corpus legum, ab iis , qui in politiis singulis habent potestalem legislatoriam, prorsùs confirmandum est; ne fortè prætextu veteres leges digerendi leges novæ imponantur occulto.

APHORISMUS LXIV. Optandum esset, ut hujusmodi legum instauratio , illis temporibus suscipiatur, quæ antiquioribus , quorum acta et opera rectractant, litteris et rerum cognitione præstite. rint. Quod secùs in opere Justiniani evenit. Infelix res namque est, cùm ex judicio et delectu ætatis minùs prudentis et eruditæ , antiquorum opera mutilentur et recomponantur. Verumtamen sæpè necessarium est quod non optimum.

Atque de legum obscuritate, quæ à nimiâ et confusâ earum accumulatione fit, hæc dicta sint: jam de descrip: tione earum ambiguâ et obscurâ, dicendum.

SECTIO X.
De descriptione legum perplexá et obscura.

APHORISMUS LXV.
Descriptio legum obscura oritur, aut ex loquacitate et

64. Illis temporibus,etc.]Illud etiam valdè interest ut in temporibus bonis ac moderatis, et nec aulæ nec fori agitatis factionibus , experiatur legum revisio. — Aliter enim tota legislatio in unius factionis gratiam et in alterius detrimentum componetur. - Denuò retractetur Codex civilis noster, Codex justitiæ (utpotè æqualitatis adeòque libertatis), qui temporibus moderatis Consulatûs, non Imperii prodiit; retractetur inquàm hodie, et videbitis! Distinctionibus personarum primus liber turbabitur ; in familiis erciscundis , et jus iniquum primogenituræ , et non minùs iniquæ , feminarum exclusiones, introducentur; in donationibus et testamentis, quod tacitè nunc irrepit, altius statim insurget jus exheredandi plurimos, pauci ut dilentur et præ cæteris exaltentur! Potivis intereà quiescant legislatores nostri; in desiderio cessamus et ipsi ; felices si quæ iam rarò obtineri potest politica, saltem in jure privato nobis maneat intacta libertas! (Hoc scribebam anno 1822). 65. Descriptio legun] Quasdam regulas circa optiinum legum

« PrécédentContinuer »