Images de page
PDF
ePub

prorsus et textum retineto : licet per centones, et portiones exiguas eas excerpere necesse fuerit. Ea deinde ordine contexito. Et si enim fortasse commodiùs, atque etiam si ad rectam rationem respicias, meliùs hoc transigi posset per textum novum, quàm per hujusmodi consarcinationem; tamen in legibus, non tam stylus, et descriptio, quàm auctoritas, et hujus patronus antiquitas spectanda est. Aliàs videri possit hujusmodi opus scholasticum potiùs quiddam, et methodus, quàm corpus legum imperantium.

APHORISMUS LXIII.

Consultum fuerit in novo Digesto legum, vetera volumina non prorsùs deleri, et in oblivionem cadere, sed in bibliothecis saltem manere; licèt usus eorum vulgaris et promiscuus prohibeatur. Etenim in causis gravioribus, non abs re fuerit, legum præteritarum mutationes et series consulere et inspicere; at certè solemne est antiquitatem

legis fore legem, eodem decreto cautum fuerat, uti Bulletinus legum semper et solus staret officialis; ita ut compilationes ex illo essent officiosæ tantùm, et ad commodiorem usum civium et magistratuum comparatæ.

63. In bibliothecis manere] Saltem ad textuum verificationem.

Series consulere] Posteriores leges ad priores aliquandò pertinent; quædam enim inter illas secreta est connexio ; una ex aliâ generatur; et si vultus non semper omnibus idem, sæpè etiam non est planè diversus. In multis casibus igitur proderit tramitem legum sequi ab antiquioribus usque ad recentiores : et de illo tantùm jurisconsulto qui stemmata legum tenebit, dici poterit quod de Aristone Plinius : « Quàm peritus ille et privati juris et publici ! Quantùm rerum, quantùm exemplorum, quantùm Antiquitatis tenet! Nihil est quod discere velis, quod ille docere non possit. Mihi certè quoties aliquid additum quæro, instar thesauri est. » Epist. v. 22.

Confirmandum est] Consilii non erat (in decreto 7 jan. 1813); ut Collectiones singulares è corpore legum elicitæ, auctoritate publicâ confirmarentur : attamen ad legum retexionem præparabant viam ; ut de integro retractarentur, et in novas leges seu constitutiones facilem exindè subirent metamorphoseon.

Occultò] Ceu factum est inserendo in articulo 896 codicis civilis notris versiculum néanmoins, etc.

præsentibus aspergere. Novum autem hujusmodi corpus legum, ab iis, qui in politiis singulis habent potestatem legislatoriam, prorsùs confirmandum est; ne fortè prætextu veteres leges digerendi leges novæ imponantur occulto.

APHORISMUS LXIV.

Optandum esset, ut hujusmodi legum instauratio, illis temporibus suscipiatur, quæ antiquioribus, quorum acta et opera rectractant, litteris et rerum cognitione præstiterint. Quod secùs in opere Justiniani evenit. Infelix res namque est, cùm ex judicio et delectu ætatis minùs prudentis et eruditæ, antiquorum opera mutilentur et recomponantur. Verumtamen sæpè necessarium est quod non optimum.

Atque de legum obscuritate, quæ à nimiâ et confusâ earum accumulatione fit, hæc dicta sint : jam de descriptione earum ambiguâ et obscurâ, dicendum.

SECTIO X.

De descriptione legum perplexá et obscurá.

APHORISMUS LXV.

Descriptio legum obscura oritur, aut ex loquacitate et

64. Illis temporibus, etc.] Illud etiam valdè interest ut in temporibus bonis ac moderatis, et nec aulæ nec fori agitatis factionibus, experiatur legum revisio. Aliter enim tota legislatio in unius factionis gratiam et in alterius detrimentum componetur. Denuò retractetur Codex civilis noster, Codex justitiæ (utpotè æqualitatis adeòque libertatis), qui temporibus moderatis Consulatûs, non Imperii prodiit; retractetur inquàm hodiè, et videbitis! Distinctionibus personarum primus liber turbabitur ; in familiis erciscundis, et jus iniquum primogenituræ, et non minùs iniquæ, feminarum exclusiones, introducentur ; in donationibus et testamentis, quod tacitè nunc irrepit, altius statim insurget jus exheredandi plurimos, pauci ut dilentur et præ cæteris exaltentur! Potiùs intereà quiescant legislatores nostri; in desiderio cessamus et ipsi; felices si quæ tam rarò obtineri potest politica, saltem in jure privato nobis maneat intacta libertas! (Hoc scribebam anno 1822).

65. Descriptio legum] Quasdam regulas circa optimum legum

verbositate earum, aut rursùs ex brevitate nimiâ, aut ex prologo legis, cum ipso corpore legis pugnante.

APHORISMUS LXVI.

De obscuritate verò legum, quæ ex earum descriptione pravà oritur, jam dicendum est. Loquacitas, quæ in perscribendo leges in usum venit, et prolixitas, non placet. Neque enim, quod vult et captat, ullo modo assequitur, sed contrarium potiùs. Cùm enim casus singulos particulares, verbis appositis et propriis persequi et exprimere contendat, majorem indè sperans certitudinem, è contra quæstiones multiplices parit de verbis; ut difficiliùs procedat interpretatio secundùm sententiam legis (quæ sanior est et verior), propter strepitum verborum.

APHORISMUS LXVII.

Neque propterea nimis concisa et affectata brevitas, majestatis gratiâ, et tanquàm magis imperatoria, probanda est; præsertim his sæculis, ne fortè sit lex instar regulæ

describendi modum, à lege Wisigothorum mutuari posse, quis putaret? Verum est tamen. Sub primo titulo hujus legis, De Legislatore tractatur; et in secundo, de Lege; è quibus sententias quasdam excerpere juvat ; nempè è titulo primo, articulos sequentes: 1o..... Neque syllogismorum acumine figuras imprimat disputationis, sed puris honestisque verbis modestè statuat articulos legis: (cui concilio, per parenthesin, non satis constat dictæ legis auctor; sed nil refert, pergamus iter). 20 Non disputatione debet uti legislator, sed jure..... 6o Erit concionans eloquio clarus, sententiá non dubius, evidentiá plenus, ut quidquid ex legali fonte prodierit, in rivulis audientium sine retardatione recurrat; totumque qui audierit, ita cognoscat, ut nulla hunc difficultas dubium reddat. È titulo secundo, hanc regulam tantùm eliciemus: Lex erit manifesta, nec quemquam civium in captionem devocabit, etc.

67. Affectata brevitas] Parit necessitatem commentarii seu interpretationis; quod vitium est, siquidem optima est lex quæ minimum relinquit arbitrio judicis. Aphor. 46.

Magis imperatoria] Imperatoria brevitas. Tacit.

Instar regula Lesbiæ Duas regulas sibi finxerant veteres ; Policleti, scilicet, et Lesbiam. Regula Policleti firma erat, nec ullâ vi flecti poterat; Lesbia verò, quùm esset plumbea, cujusque rei formis aptari poterat. Sed nulla earum legislatoris potest esse regula. Si lex enim adeò sit rigida, ut nullum

Lesbiæ. Mediocritas ergo assectanda est ; et verborum exquirenda generalitas, benè terminata; quæ licèt casus comprehensos non sedulò persequatur, attamen non comprehensos satis perspicuè excludat.

APHORISMUS LXVIII.

In legibus tamen, atque edictis ordinariis, et policitis, in quibus, ut plurimùm, nemo jurisconsultum adhibet, sed suo sensui confidit, omnia fusiùs explicari debent et ad captum vulgi, tanquàm digito monstrari.

APHORISMUS LXIX.

Neque nobis prologi legum, qui inepti olim habiti sunt, et leges introducunt disputantes, non jubentes, utique placerent, si priscos mores ferre possemus. Sed prologi isti legum plerumquè (ut nune sunt tempora) necessariò adhibentur, non tam ad explicationem legis, quam instar suasionis, ad perferendam legem in comitiis; et rursùs

temperamentum admittat, sæpè erit injusta, et hoc sensu dicitur, summum jus, summa injuria. Sin, è contrà, nimis est facilis et laxa, erit instar regulæ Lesbiæ: actiones civium non reget; sed actionibus attemperabitur seu benè, an malè, prout judex æstimabit. Hoc vitio adscribit Baconius; et ut vitetur, medium indicat: mediocritas ergó assectanda est, etc., etc. (De regulâ Lesbiâ, vide Burlamaqui, Princip. du Dr. natur. tom. 3, p. 483, édit. 1820).

Mediocritas] Inter utrumque tene, medio tutissimus ibis. Exquirenda generalitas] Generaliter enim jura constituuntur. L. 8. ff. de legibus.

Benè terminata Ne generalitas desinat in vagum.

68.Ad captum vulgi] Sic, anno 1821, in discussione legis quæ de politiâ quasi sanitariâ lata est*, oratores quidam flagitati sunt à ministris explicationes quorumdam verborum quæ in materiâ admodùm novâ, aliquâ interpretatione indigere videbantur; veluti, régime de la patente brute, de la patente suspecte, de la patente nette.

69. Inepti olim] Apud Senecam legimus : « Nihil videri frigidius, nihil ineptius quàm legem cum prologo. » Epist. 94. Disputantes non jubentes] Lex jubeat non disputet. SENEC

Continuo culpam ferro compesce, priusquàm
Dira per incautum serpant contagia vulgus.

VIRG.

ad satisfaciendum populo. Quantùm fieri potest tamen prologi evitentur, et lex incipiat à jussione.

APHORISMUS LXX.

Intentio et sententia legis, licèt et præfationibus, et præambulis (ut loquuntur) non malè quandoque eliciatur; attamen latitudo aut extensio ejus, ex illis minimè peti debet. Sæpè enim præambulum arripit non nulla ex maximè plausibilibus, et speciosis ad exemplum, cùm lex tamen multò plura complectatur: aut contrà, lex restringit, et limitat complura, cujus limitationis rationem, in præambulo inseri, non fuerit opus. Quare dimensio et latitudo legis ex corpore legis petenda. Nam præambulum sæpè aut ultrà aut citrà cadit.

APHORISMUS LXXI.

Est verò genus perscribendi leges valdè vitiosum. Cùm scilicet casus ad quem lex collimat fusè exprimitur in præambulo ; deindè ex vi verbi (talis) aut hujusmodi rela

dicto loco. Nec legislator disceptatione debet uti, sed jure. Lex WISIGOTH. loco citato, sub aph. 65.

Instar suasionis] Et aliquandò mendacii, ceu videre est notabili exemplo quod refert Guy Coquille, in Dialogo, Des causes des misères de la France, tom. I. Operum, p. 219. col. 1. edit. 1703.

70. Et speciosis] Et sæpè falsis, ceu dixi in notâ præcedenti. Aut ultrà aut citrà] Quod de præambulo legis dicitur, à fortiori de ejus titulo seu inscriptione dicandum est. Eò magis quod titulus plerumquè non redigitur ab ipso legislatore, sed ex post facto legi inscribitur, et rarò cum ipsâ legis dispositione quadrat. Exemplo dari possunt aliquæ leges quæ de libertate.... inscribuntur, et veriùs inscribi potuissent, contra libertatem....

71. Vertitur in præambulum] Hoc plerumquè fiebat in antiquâ legislatione. Postquàm enim in præambulis Edictorum. Ordinationum, Declarationum, et Litterarum-patentium, voluntas regia tam perfuse fuisset explicata, ut vix anhelitum reciperet lector, dùm veniret ad hæc verba : A CES CAUSES: tum incipiebat lex, in quâ eadem decantabantur, sed non iisdem omninò verbis; unde dubium in interpretatione oriebatur conflictu redactionum. Vitium id erat; vitatur hodiè, quia in discussione parlamentariâ proponuntur leges absque præambulo, et soli articuli agitantur.

« PrécédentContinuer »