Images de page
PDF
ePub

quàm historiæ , aut narrationes legum. Neque solùm acta ipsa, sed et tempora ipsorum, judici prudenti lucem præbent.

SECTIO XIII.
De scriptoribus authenticis. i

APHORISMUS LXXVII. Ex legibus ipsis , quæ jus commune constituunt; deinde ex constitutionibus sive statutis; tertio loco ex judiciis prescriptis, corpus juris tantummodo constituitor; præter illa , alia authentica, aut nulla sunto, aut parce recipiuntor.

APHORISMUS LXXVIII. Nihil tam interest certitudinis legum (de quâ nune tractamus ) quàm ut scripta authentica , intra fines moderatos coerceantur, et facessat multitudo enormis auctorum, et doctorum in jure, undè laceratur sententia legum, judex fit attonitus, processus immortales , atque advocatus ipse, cùm tot libros perlegere et vincere non possit, compendia.

contra nobiles data , in favorem municipiorum : si de novissimis temporibus, id est ab anno 1814 usque ad annum 1830, contrà. In priori periodo , quædam impia; in ulteriore, fanatica nonnulla ; medio tempore, invenies plerumque justa , pia et benè temperata : illo enim sedabantur factiones ; anteà et post efferbuerunt. * 77. Corpus juris constituitor] Id factum est, apud nos, eo tempore quo digesti sunt quinque codices nostri. Sed quamvis, posteà , et novæ leges'latæ, et multa arresta data fuerint, non est ratio cur novum corpus juris statim redintegretur. Quæ sint , in isto mare scopuli, dixi sub aphor. 64.

78. Facessat multitudo auctorum ] Et quomodò facesserent? Adhuc-ne in scholis, Cujacii Heinecciive opera volvuntur? Unusquisque professor, proprii voluminis auctor et mercator, permittitne tyronibus ut aliundè quàm in ipsius antecessoris verba jurent ac respondeant? Et in ipso foro nonne ultra modum multiplicari videmus libros titulis mendacibus ornatos, doctrinâ vacuos , et in egestate suâ nihil novi docentes ? Sunt prætereà arrestorum compilationes innumeræ, nec non Diclionarii segnitiei fayentes, ct qui, si pragmaticis ignarisquc ra

sectatur. Glossa fortasse aliqua bona; et ex scriptoribus classicis pauci , vel potiùs scriptorum paucorum pauculæ portiones, recipi possint pro authenticis. Reliquorum nihilominùs maneat usus nonnullus in bibliothecis, ut eorum tractatus inspiciant judices , aut advocati, cùm opus fuerit : sed in causis agendis, in foro citare eos non permittitor nec in auctoritatem transeunto.

SECTIO XIV.
De libris auxiliaribus.

APHORISMUS LXXIX. At scientiam juris , et practicam , auxiliaribus libris de nudanto, sed potiùs instruunto. Ii sex in genere sunto. Institutiones. De verborum significatione. De regulis juris. Antiquitates legum. Summæ. Agendi formulæ.

APHORISMUS LXXX. Præparandi sunt juvenes et novitii ad scientiam ; et ardua juris, altiùs et commodiùs haurienda, et imbibenda, per institutiones. Institutiones illas, ordine claro et perspicuo componito. In illis ipsis, universum jus privatum percurrito ; non alia omittendo, in aliis plus satis immorando , sed ex singulis quædam breviter delibando, ut ad

bulis trita subministrare valeant argumenta , strenuos sanè non possunt efficere jurisconsultos.

Nec in auctoritatem transeunto] Quamvis nomen auctoris habeant, libri tatem quicumque ab homine privato compositi, in auctoritatem non transeunt, sed tantum in consilium adhibentur. Solus inter omnes P. Pithæus obtinuit ut instar legis allegaretur et veneraretur libellus quem conscripsit de Ecclesice gallicanæ Libertatibus. (Vide Bibliothèque des Livres de droit, à la suite des Lettres sur la profession d'avocat ; édition de 1832, no 2710.

80. Et commodiùs] Jura videntur posse tradi commodissimè si primo levi ac simplici vià....singula tradantur. INSTIT. JUSTIN. 5 2. de justit. et jure.

Ex fontibus] Id est , legibus (nempè Chartis et Constitutionibus), regestis publicis , exemplis precedentibus, aliisque documentis authenticis.

corpus legum perlegendum accessuro, nil se ostendat prorsùs novum, sed levi aliquâ notione præceptum. Jus publicum in institutionibus ne attingito , verùm illud ex Tontibus ipsis hauriatur.

APHORISMUS' LXXXI. Commentarium de vocabulis juris conficito. In explicatione ipsorum , et sensu reddendo, ne curiosè nimis aut laboriosè versator. Neque enim hoc agitur, ut definitiones verborum quærantur exactè, sed explicationes tantùm, quæ legendis juris libris viam aperiant faciliorem. Tractatum autem istum, per litteras alphabeti ne digerito : id indici alicui relinquito : sed collocentur simul verba quæ circa eamdem rem versantur, ut alterum alteri sit juvamenta ad intelligendum.

APHORISMUS LXXXII. Ad certitudinem legum facit (si quid aliud) tractatus bonus et diligens, de diversis regulis juris. Is dignus est, qui maximis ingeniis, et prudentissimis jure consultis , committatur. Neque enim placent, quæ in hoc genere

81. De vocabulis ] Abundant, in jure romano , commentaria de Verborum significatione , itemque Glossaria et juris Vocabularia ; sed hujusmodi opus in jure gallico adhùc desideratur. Repertorium Jurisprudentiæ à doctissimo viro congestum, quamvis definitiones verborum habeat, non est propriè de vocabulis commentarium; sed uti est in titulo, jurisprudentiæ , id est, arrestorum et decisionum variarum latissima recollectio. Vellem hâc de re librum, in uno tantùm volumine in-8° coarctum , qui solummodò de Verborum significatione tractaret, eodem fere modo quo sub fine Pandectarum suarum usus est Rob. Jos. Pothier; hoc in breve quidem et summatim prestare conati sumus , in Vocabulario quem ad calcem hujus libri consulere poterit lector.

Alphabeti ne digerito Hic cum doctissimo auctore dissentio. In hujuscemodi opere, omnia ad faciliorem usum redigenda sunt. Atqui qualis facilior usus erit, quàm ordo alphabeticus in dictionario? Quoad utilitatem coadunandi verba quæ circa eamdem materiam versantur , unius ad alterum remissionibus facilè id consequi potest.

82. De diversis regulis juris] Id quod Baconius proponit , assequi conatus sum, in Prolegomenis juris breviter , et latiùs in

exstant. Colligendæ autem sunt regulæ, non tantum nolæ et vulgatæ, sed et aliæ magis subtiles et reconditæ, quæ ex legum, et rerum judicatarum harmoniâ extrahi possint; quales in rubricis optimis quandoque inveniuntur : suntque dictamina generalia rationis, quæ per materias legis diversas percurrunt, et sunt tanquàm saburra juris.

APHORISMUS LXXXIII. At singula juris scita , aut placita , non intelligantur pro regulis , ut fieri solet satis imperite. Hoc enim si reciperetur, quot leges, tot regulæ. Lex enim nil aliud quàm regula imperans. Verùm eas pro regulis habeto, quæ in formå ipsă justitiæ hærent, undè ut plurimùm per jura civilia diversarum rerumpublicarum eædem regulæ ferè

reperiuntur; nisi fortè propter relationem ad formas po, Jitiarum varient.

APHORISMUS LXXXIV. Post regulam brevi et solido verborum complexu enuntiatam, adjiciantur exempla, et decisiones casuum, maximè

meis Principiis juris civilis romano-gallici. Sub fine Pandectarum Rob.-Jos. Pothier, titulus de regulis juris, certâ methodo dispositus , fusius patet quàm in Digestis.

Saburra] Le lest. 83, Non intelligantur pro regulis] V. g. Singuli articuli codicis civilis nostri , non sunt regulæ juris, quamvis omnes sint juris scita, et leges quibus necessitate adstringamur. Sed regularum numero adscribi debet articulus 2, in quo legimus : les lois n'ont point d'effet rétroactif : (non placet Janus in legibus). Tale axioma, in formâ ipsâ justitiæ hæret, et apud omnes gentes peræquè custoditur. — Regula igitur haberi potest, omnis propositio generalis quæ justa et vera in se est, et breviter concinnata. Vide not. 1. ad aph. 84.

Ad formas politiarum varient] V. g. Secundùm Constitutionem nostram : Omnes Franci æquales sunt; eadem tributa omnibus civibus imponuntur, sine privilegio ; quæ regulæ apud nos verissimæ, in Austriâ, vel etiam Berolino, tanquàm seditiosæ haberentur.

84. Brevi et solido] Duobus vel tribus verbis, constare potest regula, veluti, suum cuique; -jura vigilantibus prosunt.

Ad explicationem] Memores esse debemus omnem in jure civili definitionem esse periculosam; parùm est enim ut non

luculentæ ad explicationem : distinctiones et exceptiones ad limitationem; cognata ad ampliationem ejusdem regulæ.

APHORISMOS LXXXV. Rectè jubetur, ut non ex regulis jus sumatur, sed ex jure quod est, regula fiat. Neque enim ex verbis regulæ petenda est probatio, ac si esset textus legis. Regula enim legum (ut acus nautica polos) indicat, non statuit.

APHORISMUS LXXXVI. , Præter corpus ipsum juris, juvabit etiam antiquitatis legum invisere, quibus, licèt evanuerit auctoritas , manet tamen reverentia. Pro antiquitatibus autem legum habeantur scripta circa leges et judicia , sive illa fuerint edita, sive non quæ ipsum corpus legum tempore præcesserunt. Earum siquidem jactura facienda non est. Itaque ex iis, utilissima quæque excerpito (multa enim invenientur inania et frivola), eaque in unum volumen redigito : ne antiquæ fabulæ, ut loquitur Tribonianus, cum legibus ipsis misceantur.

APHORISMUS LXXXVII. Practicæ verò plurimùm interest, ut jus universum digeratur ordine, in locos et titulos, ad quos subitò (prout

subverti possit : I. 202, ff. de reg. jur. quippè quàm modica circumstantiæ facti varietas totum plerumque jus immutet.

85. Rectè jubetur] Lege 1. ff. de regulis juris. . 86. Antiquitatis] Vide suprà. aphor. 63 in not. .'

Licèt evanuerit auctoritas] Quantùm utilitatis præstant, in juris romani studio, Gravinæ et Heineccii opera circa hujus jurisprudentiæ Antiquitates; tantùm ejusdem generis opus præstaret in jure nostro. His enim antiquitatibus , non reverentia tantùm inest, sed fides in attestatione progressûs et historiæ juris.

Reverentia] Proprium est Antiquitatis , ut dicatur venerabilis, sancta , his præsertim temporibus ubi exundant laudatores temporis acti, qui propter hoc etiam dici meruerunt , les contemporains du passé !

87. Digeratur ordine] Illud præstare volui , in meis Principiis juris civilis romano-gallici , quasque disponendo regulas "sub'variis titulis , divisionibus codicis nostri respondentibus ,

« PrécédentContinuer »