Images de page
PDF
ePub

exstant. Colligendæ autem sunt regulæ, non tantùm nolæ et vulgatæ, sed et aliæ magis subtiles et reconditæ, quæ ex legum, et rerum judicatarum harmoniâ extrahi possint ; quales in rubricis optimis quandoque inveniuntur : suntque dictamina generalia rationis, quæ per materias legis diversas percurrunt, et sunt tanquàm saburra juris.

APHORISMUS LXXXIII.

At singula juris scita, aut placita, non intelligantur pro regulis, ut fieri solet satis imperitè. Hoc enim si reciperetur, quot leges, tot regulæ. Lex enim nil aliud quàm regula imperans. Verùm eas pro regulis habeto, quæ in formâ ipsa justitiæ hærent, undè ut plurimùm per jura civilia diversarum rerumpublicarum eædem regulæ ferè reperiuntur; nisi fortè propter relationem ad formas politiarum varient.

[ocr errors]

APHORISMUS LXXXIV.

Post regulam brevi et solido verborum complexu enuntiatam, adjiciantur exempla, et decisiones casuum, maximè

meis Principiis juris civilis romano-gallici. Sub fine Pandectarum Rob.-Jos. Pothier, titulus de regulis juris, certâ methodo dispositus, fusius patet quàm in Digestis.

Saburra] Le lest.

83. Non intelligantur pro regulis] V. g. Singuli articuli codicis civilis nostri, non sunt regulæ juris, quamvis omnes sint juris scita, et leges quibus necessitate adstringamur. Sed regularum numero adscribi debet articulus 2, in quo legimus les lois n'ont point d'effet rétroactif: (non placet Janus in legibus). Tale axioma, in formâ ipsâ justitiæ hæret, et apud omnes gentes peræquè custoditur.-Regula igitur haberi potest, omnis propositio generalis quæ justa et vera in se est, et breviter concinnata. Vide not. l. ad aph. 84.

Ad formas politiarum varient] V. g. Secundùm Constitutionem nostram Omnes Franci æquales sunt; eadem tributa omnibus civibus imponuntur, sine privilegio; quæ regulæ apud nos verissimæ, in Austriâ, vel etiam Berolino, tanquàm seditiosæ haberentur.

84. Brevi et solido] Duobus vel tribus verbis, constare potest regula, veluti, suum cuique; — jura vigilantibus prosunt.

Ad explicationem] Memores esse debemus omnem in jure civili definitionem esse periculosam; parùm est enim ut non

luculentæ ad explicationem : distinctiones et exceptiones ad limitationem; cognata ad ampliationem ejusdem regulæ.

APHORISMUS LXXXV.

Rectè jubetur, ut non ex regulis jus sumatur, sed ex jure quod est, regula fiat. Neque enim ex verbis regulæ petenda est probatio, ac si esset textus legis. Regula enim legum (ut acus nautica polos) indicat, non statuit.

APHORISMUS LXXXVI.

Præter corpus ipsum juris, juvabit etiam antiquitatis legum invisere, quibus, licèt evanuerit auctoritas, manet tamen reverentia. Pro antiquitatibus autem legum habeantur scripta circa leges et judicia, sive illa fuerint edita, sive non quæ ipsum corpus legum tempore præcesserunt. Earum siquidem jactura facienda non est. Itaque ex iis, utilissima quæque excerpito (multa enim invenientur inania et frivola), eaque in unum volumen redigito ne antiquæ fabulæ, ut loquitur Tribonianus, cum legibus ipsis misceantur.

APHORISMUS LXXXVII.

Practicæ verò plurimùm interest, ut jus universum digeratur ordine, in locos et titulos, ad quos subitò (prout

subverti possit. l. 202, ff. de reg. jur. quippè quùm modica circumstantiæ facti varietas totum plerumquè jus immutet. 85. Rectè jubetur] Lege 1. ff. de regulis juris.

86. Antiquitatis] Vide suprà. aphor. 63 in not.

Licèt evanuerit auctoritas] Quantùm utilitatis præstant, in juris romani studio, Gravinæ et Heineccii opera circa hujus jurisprudentiæ Antiquitates; tantùm ejusdem generis opus præstaret in jure nostro. His enim antiquitatibus, non reverentia tantùm inest, sed fides in attestatione progressûs et historiæ juris.

Reverentia] Proprium est Antiquitatis, ut dicatur venerabilis, sancta, his præsertim temporibus ubi exundant laudatores temporis acti, qui propter hoc etiam dici meruerunt, les contemporains du passé!

87. Digeratur ordine] Illud præstare volui, in meis Principiis juris civilis romano-gallici, quasque disponendo regulas sub variis titulis, divisionibus codicis nostri respondentibus,

dabitur occasio) recurrere quis possit, veluti in promptuarium paralum ad præsentes usus. Hujusmodi libri summarum, et ordinant sparsa, et abbreviant fusa et prolixa in lege. Cavendum autem est ne summæ istæ reddant homines promptos ad practicam, cessatores in scientiâ ipsâ. Earum enim officium est tale, ut ex iis recolatur jus, non perdiscatur. Summæ autem omninò, magnâ diligentià, fide et judicio, sunt conficiendæ, ne furtum faciant legibus.

APHORISMUS LXXXVIII.

Formulas agendi diversas in unoquoque genere colligito. Nam et practica hoc interest; et certè pandunt illæ oracula et occulta legum. Sunt enim non pauca, quæ latent in legibus: at in formulis agendi, meliùs et fusiùs perspiciuntur, instar pugni et palmæ.

SECTIO XV.

De Responsis et Consultis.

APHORISMUS LXXXIX.

Dubitationes particulares, quæ de tempore in tempus

adeò ut ipsum codicem civilem in legibus romanis legere crederes.

Summæ ista] Sive juris compendia; qualia sunt, Jacobi Gothofredi Manuale juris; P. Pithæi comes juridicus ; Domatii Legum Delectus; et si quæ similia.

88. Formulas agendi] Doctissimum habemus Barnabæ Brissonnii librum, cui titulum indidit: De formulis ac solemnibus Populi romani: exstat etiam Heineccii curiosa dissertatio, De jurisprudentiá formularia veterum Romanorum. Constat enim veterum Romanorum jurisprudentiam totam fuisse formulariam, et innumeris illigatam atque implicatam solemnitatibus. Apud illos verè dici poterat; qui cadit à syllabá cadit à toto. At jurisprudentia nostra minimè in verbis collocata est; immò illud tenemus axioma: En France, toutes les actions sont de bonne foi. Idcircò non sunt, jure nostro, formulæ consecrata, quibus agere quisque necessariò debeat; sed generaliter sufficit si in quolibet actu perspicuè explicetur quid intendit is qui agit. 89. Qui ab errore cavere cupiant] Tunc advocatos adeant, usitata formulâ; licet-ne consulere?

emergunt, dirimendi et solvendi, aliqua ratio iniri debet. Durum enim est ut ii, qui ab errore cavere cupiant, ducem viæ non inveniant; durum ut actus ipsi periclitentur, neque sit aliquis ante rem peractam juris prænoscendi modus.

APHORISMUS XC.

Responsa prudentum, quæ petentibus dantur de jure, sive ab advocatis, sive à doctoribus, tantâ vallare auctoritate, ut ab eorum sententiâ judici recedere non sit licitum, non placet; jura à juratis judicibus sumunto.

APHORISMUS XCI.

Tentari judicia, per causas et personas fictas, ut eo modo experiantur homines, qualis futura sit legis norma, non placet. Dedecorat enim majestatem legum, et pro prævaricatione quâpiam censenda est. Judicia autem aliquid habere ex scenâ deforme est.

APHORISMUS XCII.

Judicum igitur solummodò, tam judicia, quàm responsa, et consulta, sunto. Illa de litibus pendentibus, hæc de arduis juris quæstionibus in thesi. Ea consulta, sive in privatis rebus, sive in publicis, à judicibus ipsis

90. Non placet] Nec mihi quoque placet. Ita tamen se habuit res sub Augusto Cæsare. Primus enim facultatem de jure respondendi, olim omnibus communem, certis tantùm exploratæ fidei viris beneficii loco dedit, simulque necessitatem imposuit judicibus, ne ab eorum sententiâ unquam recederent. Aliter res se habet usu hodierno; numerus advocatorum indefinitè patet, et quisquis in eorum albo inscribitur, de jure respondere liberè potest; sed istorum responsorum non est tanta auctoritas, ut vel judices obstringant, vel dicendo non sæpè evertantur ab oratoribus.

91. Dedecorat] Dedecorat, si talia scenica coram veris judicibus agantur; sed si inter studiosos juris juvenes fictum tribunal instituatur, optimum erit et laudabile tale exercitium. 92. In advocatum] Vel potiùs in legislatorem.

A principe] Periculosum videtur, si à Principe responsum seu consultatio petatur. Hâc viâ, funesta legislatio rescriptorum renovarerur. Munus est legislatoris,leges facere, id est, regulas generales statuerc in omnes personas et res : et in contrarium,

ne poscito (id enim si fiat, judex transeat in advocatum), sed à principe, aut statu. Ab illis, ad judices demandentur. Judices verò tali auctoritate freti, disceptationes advocatorum, vel ab his quorum interest, adhibitorum, vel à judicibus ipsis, si opus sit, assignatorum, et argumenta ex utrâque parte audiunto; et re deliberatâ, jus expediunto et declaranto. Consulta hujusmodi inter judicia referunto et edunto, et paris auctoritatis sunto.

SECTIO XVI.

De prælectionibus.

APHORISMUS XCIII.

Prælectiones de jure, atque exercitationes eorum qui juris studiis incumbunt, et operam dant, ita instituunlor et ordinantor, ut omnia tendant ad quæstiones, et controversias de jure, sedandas potiùs quàm excitandas. Ludus

judicis est, ut de litibus singulis specialiter cognoscat, nec ultra fines cujusque causæ jura dare autumet.

Aut statu] Si talis sit politia seu constitutio Statûs ut in comitiis leges fieri oporteat. De comitiis ipsis verò, idem dicemus quod suprà de principe: leges scilicet generaliter concipiantur, non in singulos, et, ut ait lex x11 Tabularum, Privilegia ne irroganto. Casus tamen unus nostro in jure datur, ubi judices ad summi imperantis interpretationem recurrere debeant; nimirùm, post duas cassationes arrestorum in eâdem causâ datorum; tum enim curia cassationis recurrere debet ad corpus legislativum, qui legem, utpoté obscuram, interpretetur. Ad corpus legislativum, inquam; ejus est enim interpretari cujus est condere. Atqui non soli principi conceditur legem condendi potestas. (Chart. art. 14.) Ergò, non obstante quod more illicito frequentatum est imperante Napoleone, et sub restauratione interpretatio nunc dari debet eâdem formâ quâ leges ordinariè feruntur; et eodem animo, id est, generaliter, sine ad personas seu individualitates respectu.

93. Sedandas] Jus semper quærendum est æquabile, neque enim aliter jus esset.

Ostentandi ingenii causă] Est bonum ingenium; est malum etiam. Bonum est, si veritatem candidè quærat; malum, si de apicibus juris disputare malit. Sanè in hujusmodi juvenum congressionibus, ubi causæ fictæ tractantur, ludus est et vana

« PrécédentContinuer »