Images de page
PDF
ePub

dabitur occasio) recurrere quis possit, veluti in promptuarium paralum ad præsentes usus. Hujusmodi libri summarum , et ordinant sparsa, et abbreviant fusa et prolixa in lege. Cavendum autem est ne summæ istæ reddant homines promptos ad practicam , cessatores in scientiâ ipsâ. Earum enim officium est tale , ut ex iis recolatur jus, non perdiscatur, Summæ autem omnino, magnâ diligentiâ, fide et judicio , sunt conficiendæ, ne furtum faciant legibus.

APHORISMUS LXXXVIII.

Formulas agendi diversas in unoquoque genere colligito. Nam et practicæ hoc interest; et certè pandunt illæ oracula et occulta legum. Sunt enim non pauca , quæ latent in legibus : at in formulis agendi, meliùs et fusiùs perspiciuntur, instar pugni et palmæ.

SECTIO XV.
De Responsis et Consultis.

APHORISMUS IXXXIX.
Dubitationes particulares , quæ de tempore in tempus

adeò ut ipsum codicem civilem in legibus romanis legere crederes.

Summæ istæ] Sive juris compendia ; qualia sunt, Jacobi Gothofredi Manuale juris; P. Pithæi come's juridicus; Domatii Legum Delectus ; et si quæ similia.

88. Formulas agendi Doctissimum habemus Barnabæ Brissonnii libruin , cui titulum indidit : De formulis ac solemnibus Populi romani : exstat etiam Heineccii curiosa dissertatio, De jurisprudentia formulariá veterum Romanorum. Constat enim veterum Romanorum jurisprudentiam totam fuisse formulariam, et innumeris illigatam atque implicatam solemnitatibus. Apud illos verè dici poterat; qui cadit à syllabá cadit à toto, At jurisprudentia nostra minimè in verbis collocata est ; inmò illud tenemus axioma : En France , toutes les actions sont de bonne foi. Idcircò non sunt, jure nostro, formulæ consecratæ, quibus agere quisque necessariò debeat; sed generaliter sufficit si in quolibet actu perspicuè esplicetur quid intendit is qui agit.

89. Qui ab errore cavere cupiant] Tunc advocatos adeant , usitata formulâ; licet-ne consulere?

emergunt, dirimendi et solvendi , aliqua ratio iniri debet. Durum enim est ut ii, qui ab errore cavere cupiant, ducem viæ non inveniant; durum ut actus ipsi periclitentur, neque sit aliquis ante rem peractam juris prænoscendi modus.

APHORISMUS XC.

Responsa prudentum, quæ petentibus dantur de jure , sive ab advocatis , sive à doctoribus , tantâ vallare auctoritate, ut ab eorum sententiâ judici recedere non sit licitum, non placet; jura à juratis judicibus sumunto.

APHORISMUŚ XCI. Tentari judicia, per causas et personas fictas, ut eo modo experiantur homines, qualis futura sit legis norma, non placet. Dedecorat enim majestatem legum, et pro prævaricatione quâpiam censenda est. Judicia autem aliquid habere ex scenâ deforme está

APHORIsMus xII. Judicum igitur solummodò, tam judicia, quàm responsa, et consulta, sunto. Illa de litibus pendentibus , hæc de arduis juris quæstionibus in thesi. Ea consulta , sive in privatis rebus, sive in publicis, à judicibus ipsis

90. Non placet] Nec mihi quoque placet. Ita tamen se habuit res sub Augusto Cæsare. Primus enim facultatem de jure respondendi , olim omnibus communem, certis tantùm exploratæ fidei viris beneficii loco dedit, simulque necessitatem imposuit judicibus, ne ab eorum sententiâ unquam recederent. Aliter res se habet usu hodierno; numerus advocatorum indefinite patet, et quisquis in eorum albo inscribitur, de jure respondere liberè potest; sed istorum responsorum non est tanta auctoritas, ut vel judices obstringant, vel dicendo non sæpè evertantur ab oratoribus.

91. Dedecorat] Dedecorat, si talia scenica coram veris judicibus agantur; sed si inter studiosos juris juvenes fictum tribunal instituatur, optimum erit et laudabile tale exercitium. 92. In advocatum] Vel potiùs in legislatorem. .

A principe] Periculosum videtur, si à Principe responsum. seu consultatio petatur. Hâc vià, funesta legislatio rescriptorum renovarerur. Munus est legislatoris ,leges facere, id est, regulas generales statuerc in omnes personas et res : et in contrarium,

ne poscito (id enim si fiat, judex transeat in advocatum), sed à principe, aut statu. Ab illis , ad judices demandentur. Judices verò tali auctoritate freti, disceptationes advocatorum, vel ab his quorum interest, adhibitorum , vel à judicibus ipsis, si opus sit, assignatorum , et argumenta ex utrâque parte audiunto; et re deliberatâ, jus expediunto et declaranto. Consulta hujusmodi inter judicia referunto et edunto, et paris auctoritatis sunto.

SECTIO XVI.
De prælectionibus.

APHORISMUS XCII. Prælectiones de jure, atque exercitationes eorum qui juris studiis incumbunt, et operam dant, ita instituunlor et ordinantor, ut omnia tendant ad quæstiones , et controversias de jure, sedandas potiùs quàm excitandas. Ludus

judicis est , ut de litibus singulis specialiter cognoscat , nec ultra fines cujusque causæ jura dare autumet.

Aut statu] Si talis sit politia seu constitutio Statûs ut in comitiis leges fieri oporteat. De comitiis ipsis verò , idem dicemus quod suprà de principe : leges scilicet generaliter concipiantur, non in singulos, et, ut ait lex xii Tabularum, Privilegia ne irroganto. Casus tamen unus nostro in jure datur, ubi judices ad summi imperantis interpretationem recurrere debeant ; nimirùm, post duas cassationes arrestorum in eâdem causà datorum; tum enim curia cassationis recurrere debet ad corpus legislativum , qui legem , utpoté obscuram , interpretetur. Ad corpus legislativum , inquam; ejus est enim interpretari cujus est condere. Atqui non soli principi conceditur legem condendi potestas. (Chart. art. 14.) Ergò, non obstante quod more illicito frequentatum est imperante Napoleone, et sub restauratione interpretatio nunc dari debet eâdem formâ quâ leges ordinariè feruntur; et eodem animo, id est, generaliter, sine ad personas seu individualitates respectu.

93. Sedandas] Jus semper quærendum est æquabile , neque enim aliter jus esset.

Ostentandi ingenii causâ ] Est bonum ingenium; est malum etiam. Bonum est, si veritatem candidè quærat; malum, si de apicibus juris disputare malit. Sanè in hujusmodi juvenum congressionibus , ubi causæ fictæ tractantur, ludus est et vana

enim (ut nunc fit) ferè apud omnes instituitur, et aperitur, ad altercationes, et quæstiones de jure multiplicandas , tanquam ostentandi ingenii causâ. Atque hoc vetus est malum. Etenim , etiam apud Antiquos gloriæ fuit, tanquam per sectas et factiones, quæstiones complures de jure, magis fovere quàm extinguere. Id ne fiat, provideto.

SECTIO XVII.
De vacillatione judiciorum.

APHORISMUS XCIV. Vacillant judicia, vel propter immaturam et præfestinam sententiam , vel propter æmulationem curiarum, vel propter malam et imperitam perscriptionem judiciorum ,

judiciorum repræsentatio; in illis tamen juvenis egregiæ indolis non in hoc nervos intendere debet, ut commentis veritalem obruat, quò aliquid paulò argutius nec ab aliis anté excogitatum in medium adduxisse videatur; sed id agere debet, ut ad veram æquitutis normam omnes quæstiones reducat. Tantùm enim operatur fictio in casu ficto , quantùm veritas in casu vero : subtilis in causâ fictâ juvenis, homo factus in veris quoque subtilis erit. Adeò in teneris assuescere multum est !

Apud Antiquos.] Proculiani, Sabiniani..

94. Præfestinam sententiam] Quod accidit dum rationibus partium aurem patientem præbere nolunt judices , dum in sede suâ strepitant , et suâ nimiâ garrulitate audientiam occupant, quæ non à pruritu dicendi, sed ab officio audiendi sic appellata est. — De tali judice, facetė dictum est quod ejus præsentia absenliæ trium judicuni æquipolleret ; ipsius scilicet , et quorum , ex utroque latere, Joquacitate suâ aures implebat. Bien juge qui tard juge; et de fol juge briève sentence; et qui veut bien juger écoute partie (Loisel). – Vide infrà pag. 221. de Offició judicis).

Nimis fácilem] Si v. g. rex litiget et condemnetur, rarò appellandum est, et, post arrestum , rariùs etiam ad ultimum cassationis remedium progrediendum est. Si enim Regis nomine non stetur decisionibus Curiarum suarum, quis inter privatos acquiescet arrestis? Componitur orbis regis ad exemplum.

Ut curiæ se invicem revereantur] Non patiatur curia de cæteris irreverenter coràm se loqui. Immò et aliqua sit curiavel propter viam præbitam ad rescisionem eorum nimis facilem et expeditam. Itaque providendum est, ut judicia emanent, maturâ deliberatione priùs habitâ , atque ut curiæ se invicem revereantur atque ut judicia perscribantur fideliter et prudenter , utque via ad rescendenda judicia , sit arcta, confragosa , et tanquam muricibus strata.

APHORISMUS Xcy. Si judicium redditum fuerit, de casu aliquo, in aliquâ curià principali , et similis casus intervenerit in aliâ curiâ, ne procedito ad judicium , antequam fiat consultatio in collegio aliquo judicum majore; judicia enim reddita , si fortè rescindi necesse sit, saltem sepeliuntor cum honore.

APHORISMUS xcyi. Ut curiæ de jurisdictione digladientur et conflictentur, humanum quiddam est; eòque magis, quòd per ineptam quamdam sententiam, quod boni et strenui sit judicis ampliare jurisdictionem curiæ, alatur planè ista intemperies, et calcar addatur, ubi fræno opus est. Ut verò, ex

rum inter sese honoris in solidum coalitio nobilissima, ut quod ab unâ fortiter semel ac generosè factum sit ; id, apud sorores, virtutis suæ fideles inveniat imitatores. Sic providebunt libertati civium , et ipsarum existimationi, et totius regni tranquillitati : erit enim opus justitiæ pax.

95. Consultatio] Olim, quum præcedentia aliquâ in causâ allegarentur, sæpe curia judicium in diem differebat, ut viderentur arresta: (Vide infrà Jurisprud. des Arrêts, sect. xiv, règle XI.)

96. Digladientur] Non curiæ inter se digladiantur; sed ordo judiciarius cum ordine administrativo sæpè pugnat. Vera plaga hujus ævi. Sub antiquâ monarchiâ, non solum judicia parlamenta exercebant; sed et publicæ administrationis politiæque nobiliorem partem ad se traxerant. Contrario impetu, sub novo regimine, nonnulla inyadit administratio, quæ in dominio justitiæ naturâ suâ manere debuissent. Ex hoc tempore frustrà quæritur æquilibrium. Inde conflictus isti derepentè supervenientes, quibus judices ordinarii consuetâ jurisdictione non rarò interdicuntur! Remedium esset in novâ lege quæ bona fide Jimites utrique foro daret.... 1.

· Vide ordinat. Jer janvier 1828, quæ, si perfecta non est, saltem ad meliorem statum rem redigit.

« PrécédentContinuer »