Images de page
PDF
ePub

enim (ut nunc fit) ferè apud omnes instituitur, et aperitur, ad altercationes, et quæstiones de jure multiplicandas, tanquam ostentandi ingenii causâ. Atque hoc vetus est malum. Etenim, etiam apud Antiquos gloriæ fuit, tanquam per sectas et factiones, quæstiones complures de jure, magis fovere quàm extinguere. Id ne fiat, provideto.

SECTIO XVII.

De vacillatione judiciorum.

APHORISMUS XCIV.

Vacillant judicia, vel propter immaturam et præfestinam sententiam, vel propter æmulationem curiarum, vel propter malam et imperitam perscriptionem judiciorum,

judiciorum repræsentatio; in illis tamen juvenis egregia indolis non in hoc nervos intendere debet, ut commentis veritatem obruat, quò aliquid paulò argutius nec ab aliis antè excogitatum in medium adduxisse videatur; sed id agere debet, ut ad veram æquitutis normam omnes quæstiones reducat. Tantùm enim operatur fictio in casu ficto, quantùm veritas in casu vero subtilis in causâ fictâ juvenis, homo factus in veris quoque subtilis erit. Adeò in teneris assuescere multum est! Apud Antiquos.] Proculiani, Sabiniani.

est.

94. Præfestinam sententiam] Quod accidit dum rationibus partium aurem patientem præbere nolunt judices, dum in sede suâ strepitant, et suâ nimiâ garrulitate audientiam occupant, quæ non à pruritu dicendi, sed ab officio audiendi sic appellata De tali judice, facetè dictum est quòd ejus præsentia absentiæ trium judicum æquipolleret; ipsius scilicet, et quorum, ex utroque latere, loquacitate suâ aures implebat. Bien juge qui tard juge; et de fol juge briève sentence; et qui veut bien juger écoute partie (Loisel). Vide infrà pag. 221. de Officio judicis).

[ocr errors]

Nimis facilem] Si v. g. rex litiget et condemnetur, rarò appellandum est, et, post arrestum, rariùs etiam ad ultimum cassationis remedium progrediendum est. Si enim Regis nomine non stetur decisionibus Curiarum suarum quis inter privatos acquiescet arrestis? Componitur orbis regis ad exemplum.

[ocr errors]

Ut curio se invicem revereantur] Non patiatur curia de cæteris irreverenter coràm se loqui. Immò et aliqua sit curia

vel propter viam præbitam ad rescisionem eorum nimis facilem et expeditam. Itaque providendum est, ut judicia emanent, maturâ deliberatione priùs habitâ, atque ut curiæ se invicem revereantur atque ut judicia perscribantur fideliter et prudenter, utque via ad rescendenda judicia, sit areta, confragosa, et tanquam muricibus strata.

APHORISMUS XCV.

Si judicium redditum fuerit, de casu aliquo, in aliquà curiâ principali, et similis casus intervenerit in aliâ curiâ, ne procedito ad judicium, antequam fiat consultatio in collegio aliquo judicum majore; judicia enim reddita, si fortè rescindi necesse sit, saltem sepeliuntor cum honore.

APHORISMUS XCVI.

Ut curiæ de jurisdictione digladientur et conflictentur, humanum quiddam est; eòque magis, quòd per ineptam quamdam sententiam, quòd boni et strenui sit judicis ampliare jurisdictionem curiæ, alatur planè ista intemperies, et calcar addatur, ubi fræno opus est. Ut verò, ex

rum inter sese honoris in solidum coalitio nobilissima, ut quod ab unâ fortiter semel ac generosè factum sit; id, apud sorores, virtutis suæ fideles inveniat imitatores. Sic providebunt libertati civium, et ipsarum existimationi, et totius regni tranquillitati erit enim opus justitiæ pax.

95. Consultatio] Olim, quum præcedentia aliquâ in causâ allegarentur, sæpè curia judicium in diem differebat, ut viderentur arresta. (Vide infrà Jurisprud. des Arrêts, sect. xiv, règle x1.)

96. Digladientur] Non curiæ inter se digladiantur; sed ordo judiciarius cum ordine administrativo sæpè pugnat. Vera plaga hujus ævi. Sub antiquâ monarchiâ, non solùm judicia parlamenta exercebant; sed et publicæ administrationis politiæque nobiliorem partem ad se traxerant. Contrario impetu, sub novo regimine, nonnulla invadit administratio, quæ in dominio justitiæ naturâ suâ manere debuissent. Ex hoc tempore frustrà quæritur æquilibrium. Indè conflictus isti derepentè supervenientes, quibus judices ordinarii consuetâ jurisdictione non rarò interdicuntur! Remedium esset in novâ lege quæ bonâ fide limites utrique foro daret........ 1.

* Vide ordinat. 1er janvier 1828, quæ, si perfecta non est, saltem ad meliorem statum rem redigit,

hâc animorum contentione, curiæ, judicia utrobique reddita (quæ nil ad jurisdictionem pertinent), libenter rescindant, intolerabile malum; et à regibus, aut senatu aut politiâ planè vindicandum. Pessimi enim exempli res est, ut curiæ, quæ pacem subditis præstant, inter se duella exerceant.

APHORISMUS XCVII.

Non facilis esto, aut proclivis, ad judicia rescindenda, aditus per appellationes, aut impetitiones de errore, aut revisus, et similia. Receptum apud nonnullos est; ut lis trahatur ad forum superius, tanquam res integra, judicio inde dato seposito, et planè suspenso. Apud alios verò, ut judicium ipsum maneat in suo vigore, sed executio ejus tantùm cesset: neutrum placet, nisi curiæ, in quibus judicium redditum sit, fuerint humiles, et inferioris ordinis: sed potiùs, ut et judicium stet, et procedat ejus executio, modò cautio detur à defendente, de damnis et expensis, si judicium fuerit rescissum.

97. Non facilis esto] Vide not. 2. ad aph. 94.

Et plane suspenso] Jure nostro, omnis appellatio suspensiva est, nisi à judice inferiore executio mandata fuerit per provisionem.

Modò cautio] Etiam sine cautione executio procedere polest, in casibus expressis sub articulo 135. Cod. proced.

APPENDIX.

DE OFFICIO JUDICIS.

È Baconii Sermonibus excerptum.

Meminisse debent judices esse muneris sui jus dicere, non autem jus dare leges, inquam, interpretari, non condere. Aliter, deveniet eorum auctoritas simile quiddam

auctoritati illi quam sibi vindicat Ecclesia romana '; quæ prætextu interpretationis Scripturarum, etiam addit aliquid quandoque, et immutat; et pronunciat quod non invenit; atque specie antiquitatis, introducit novitatem. Judicem oportet esse potiùs eruditum quàm ingeniosum; venerabilem quàm gratiosum; magisque deliberativum quàm confidentem.

Ante omnia integritas, judicum quasi portio est virtusque propria. Maledictus sit (inquit Lex) qui terminum terræ movet antiquum. Sanè qui lapidem fines distinguentem transponit, culpâ non caret. Verùm Judex injustus ille est, qui præcipuè terminos immutat, cùm de terris et rerum proprietate iniquam fert sententiam. Una certè iniqua sententia plus nocet quàm exempla plurima. Hæc enim rivulos tantùm inficiunt, illa autem fontes. Ità ait Salomon Fons turbatus et vena corrupta, est justus cadens in causá sua coram adversario.

Officium judicis relationem habere possit partim ad litigantes; partim ad advocatos; partim ad scribas et ministros justitiæ subtùs; partim ad principem vel slatum suprà.

Primò quantùm ad Causas et Litigantes. Sunt (inquit Scriptura) qui judicium verrunt in absinthium: sunt etiam certè qui illud verrunt in absinthium : sunt etiam certè qui illud verrunt in acetum. Injustitia enim illud reddit amarum : mora acidum. Judex strenuus hoc præcipuè agit, ut vim et dolum compescat, quorum vis magis perniciosa est quantò apertior; dolus quantò arctior et occultior. Adde etiam lites contentiosas, quæ evomi debent, ut crapula curiarum. Judicem decet viam parare ad justam sententiam, qualem Deus parat; valles exaltando, colles deprimendo. Eodem modo, quandò ex alterutrâ parte videt judex manum elatam, veluti in prosecutione importunâ, captionibus malitiosis, combinationibus, patrocinio potentum, advocatorum disparitate, et similibus; tùm elucescit virtus judicis in æquandis iis quæ sunt inæqualia ; ut judicium suum veluti in areâ planâ fundare possit.

Qui fortiter emungit, elicit sanguinem: cùmque torcu

Hic sermonem agnoscis Anglicani auctoris.

lar vini premitur fortiùs, vinum prodit acerbum, acinum sapiens. Itaque caveant sibi judices ab interpretationibus legum duris, et illationibus altè petitis. Neque enim pejor est tortura quàm tortura legum. Præcipuè in legibus pœnalibus curæ iis esse debet, ne, quæ in terrorem latæ sunt, vertantur in rigorem; neve in populum superinducant imbrem illum, de quo Scriptura: pluet super eos laqueos. Etenim leges pœnales, si severè executioni demandentur, sunt similes imbri laqueorum, cadenti super populum. Itaque hujusmodi leges, si vel dormiverint diù, vel temporibus præsentibus minùs quadrent, à judicibus prudentibus, in executione eorum, reprimantur :

Judicis officium est, ut res, ita tempora rerum, etc.

In causis capitalibus, decet judices (quantum lex permittit) in judicio meminisse misericordiæ; et cum severitate exemplum, cum pietate personam tueri.

Quantùm ad advocatos qui causas agunt. Patientia et gravitas, in causis audiendis, justitiæ est pars essentialis 1, et judex nimiùm interloquens minimè est cymbalum benèsonans. Non laudi est judici, si primus aliquid in causâ inveniat, et arripiat, quod ab advocatis, suo tempore, meliùs audire potuisset: aut acumen ostentet, in probationibus vel advocatorum perorationibus nimis citò interrumpendis, aut anticipet informationes quæstionibus, licet ad rem pertinentibus.

Judicis partes in audiendo sunt quatuor : 1o probationum seriem ordinare; 2o advocatorum, et testium, prolixitatem, repetitionem, aut sermones extra rem moderari; 3o eorum quæ allegata sunt medullam, et quæ majoris momenti sunt recapitulare, seligere, et inter se componere; 4o et demùm sententiam ferre. Quicquid ultrà hæc est, nimiùm est; et oritur, aut à gloriolâ et loquendi aviditate; aut ab audiendi impatientia; aut à memoriæ debilitate; aut à defectu attentionis, sedatæ et æquabilis..

Sæpè numero mirum est visu quantùm advocatorum audacia apud judices valeat; ubi contrà judices, ad imitatio

Patientia quæ pars magna justitiæ est. PLIN. JUN. lib. 6, epist. 2. Vide infrà Jurispr. des arrêts, s. XI. Vide etiam suprà not. ad aph. 94.

« PrécédentContinuer »