Images de page
PDF
ePub

håc animorum contentione , curiæ, judicia utrobique reddita (quæ nil ad jurisdictionem pertinent), libenter rescindant, intolerabile malum; et à regibus, aut senatu, aut politiâ planè vindicandum. Pessimi enim exempli res est, ut curiæ, quæ pacem subditis præstant, inter se duella exerceant.

APHORISMUS XCVII. Non facilis esto, aut proclivis , ad judicia rescindenda, aditus per appellationes , aut impetitiones de errore, aut revisus, et similia. Receptum apud nonnullos est; ut lis trahatur ad forum superius , tanquam res integra , judicio inde dato seposito, et planè suspenso. Apud alios verò, ut judicium ipsum maneat in suo vigore, sed executio ejus tantùm cesset : neutrum placet, nisi curiæ, in quibus judicium reddilum sit, fuerint humiles , et inferioris ordinis : sed potiùs, ut et judicium stet, et procedat ejus exe. cutio, modò cautio detur à defendente, de damnis et expensis , si judicium fuerit rescissum.

97. Non facilis esto] Vide not. 2. ad aph. 94.

Et planè suspenso] Jure nostro, omnis appellatio suspensiva est, nisi à judice inferiore executio mandata fuerit per provisionem.

Modò cautio] Etiam sine cautione executio procedere potest, in casibus expressis sub articulo 135. Cod. proced.

APPENDIX.

DE OFFICIO JUDICIS.

È Baconii Sermonibus excerptum.

Meminisse debent judices esse muneris sui jus dicere, non autem jus dare : leges, inquam, interpretari , non condere. Aliter, deveniet eorum auctoritas simile quiddam

auctoritati illi quam sibi vindicat Ecclesia romana '; quæ prætextu interpretationis Scripturarum, etiam addit aliquid quandoque, et immutat; et pronunciat quod non invenit; atque specie antiquitatis , introducit novitatem. Judicem oportet esse potiùs eruditum quàm ingeniosum; venerabilem quàm gratiosum ; magisque deliberativum quàm confidentem.

Ante omnia integritas , judicum quasi portio est virtusque propria. Maledictus sit (inquit Lex) qui terminum terræ movet antiquum. Sanè qui lapidem fines distinguentem transponit, culpâ non caret. Verùm Judex injustus ille est, qui præcipuè terminos immutat, cùm de terris et rerum proprietate iniquam fert sententiam. Una certè iniqua sententia plus nocet quàm exempla plurima. Hæc enim rivulos tantùm inficiunt, illa autem fontes. Ità ait Salomon : Fons turbatus et vena corrupta, est justus cadens in causa suá coram adversario.

Officium judicis relationem habere possit partim ad litigantes ; partim ad advocatos; partim ad scribas et ministros justitiæ subtùs; partim ad principem vel statum suprà.

Primò quantùm ad Causas et Litigantes. Sunt (inquit Scriptura) qui judicium verrunt in absinthium: sunt etiam certè qui illud verrunt in absinthium : sunt etiam certè qui illud verrunt in acetum. Injustitia enim illud reddit amarum : mora acidum. Judex strenuus hoc præcipuè agit, ut vim et dolum compescat, quorum vis magis perniciosa est quantò apertior; dolus quantò arctior et occultior. Adde etiam lites contentiosas , quæ evomi debent, ut crapula curiarum. Judicem decet viam parare ad justam sententiam , qualem Deus parat; valles exaltando, colles deprimendo. Eodem modo, quando ex alterutrà parte videt judex manum elatam, veluti in prosecutione importunâ, captionibus malitiosis, combinationibus, patrocinio potentum, advocatorum disparitate, et similibus ; tùm elucescit virtus judicis in æquandis iis quæ sunt inæqualia; ut judicium suum veluti in areâ planâ fundare possit.

Qui fortiter emungit, elicit sanguinem : cùmque torcu

* Hic sermonem agnoscis Anglicani auctoris,

lar yini premitur fortiùs , vinum prodit acerbum , acinum sapiens. Itaque caveant sibi judices ab interpretationibus legum duris, et illationibus altè petitis. Neque enim pejor est tortura quàm tortura legum. Præcipuè in legibus pænalibus curæ iis esse debet, ne, quæ in terrorem latæ sunt, vertantur in rigorem; neve in populum superinducant imbrem illum , de quo Scriptura : pluet super eos laqueos. Etenim leges penales , si severè executioni demandentur, sunt similes imbri laqueorum, cadenti super populum. Itaque hujusmodi leges , si vel dormiverint diù, vel temporibus præsentibus minùs quadrent, à judicibus prudentibus, in executione eorum , reprimantur :

Judicis officium est, ut res , ita tempora rerum, etc. In causis capitalibus, decet judices (quantum lex permittit) in judicio meminisse misericordiæ ; et cum severitate exemplum, cum pietate personam tueri.

Quantùm ad advocatos qui causas agunt. Patientia et gravitas, in causis audiendis, justitiæ est pars essentialis', et judex nimiùm interloquens minimè est cymbalum benesonans. Non laudi est judici , si primus aliquid in causâ inveniat, et arripiat, quod ab advocatis, suo tempore, meliùs audire potuisset : aut acumen ostentet, in probationibus vel advocatorum perorationibus nimis citò interrumpendis, aut anticipet informationes quæstionibus, licet ad rem pertinentibus.

Judicis partes in audiendo sunt quatuor : 1° probationum seriem ordinare; 20 advocatorum , et testium , prolixitatem, repetitionem, aut sermones extra rem moderari ; 3° eorum quæ allegata sunt medullam, et quæ majoris momenti sunt recapitulare, seligere, et inter se componere; 4° et demùm sententiam ferre. Quicquid ultrà hæc est, nimiùm est; et oritur, aut à gloriolà et loquendi aviditate; aut ab audiendi impatientiâ; aut à memoriæ debilitate; aut à defectu attentionis , sedatæ et æquabilis..

Sæpè numero mirum est visu quantùm advocatorum audacia apud judices valeat ; ubi contrà judices , ad imitatio

r Patientia quæ pars magna justitiæ est. Plin. Jun. lib. 6, epist. 2. Vide infrà Jurispr. des arrêts, s. XI. – Vide etiam suprà not. ad aph. 94.

atennit

nem Dei (in cujus tribunali sedent), superbos comprimere et humiles erigere , deberent. Sed etiamnum magis mirum est, judices advocatis quibusdam præ cæteris immoderate et apertè favere. Quod necesse est ut merces advocatorum augeat et multiplicet, atque simul suspicionem corruptionis et obliqui ad judices aditus inducat.

Debetur advocato à judice laus aliqua , et commendatio, cùm causæ bene aguntur et tractantur; præsertim si causâ suả cadat. Hoc enim apud clientem existimationem advocati sui tuetur, et simul opinionem ejus de causå suâ prosternit.

Debetur eliam reipublicæ reprehensio advocatorum moderata; ubi callida nimis præstant consilia; aut supina apparet negligentia, aut levis informatio , aut indecora importunitas , aut impudens defensio.

Advocatus autem illud tribuat judici, ne illi obstrepet, aut se rursùs in causam agendam callidè insinuet, postquàm judex de re pronunciaverit. E contrario autem, judex se causæ mediæ, et nullatenùs peroratæ , non ingerat; nec clienti occasionem præbeat, ut advocatos suos , vel probationes ad plenum non auditas , conqueratur.

Quantum ad Scribas et Ministros. Sedes justitiæ veluti locus sacratus est; ubi non tantùm sedes ipsa , sed et subsellia , et præcinctus sedis scandalo et corruptelis vacare debent. Etenim (ut ait Scriptura), non colliguntur uvæ ex spinis : neque justitia suaves suos fructus edere potest inter vepres et dumeta scribarum et ministrorum rapacium et lucris inhiantium.

Curiarum asseclæ pravi sunt quatuor. Primò, seminatores litium, qui curias tumescere faciunt, populum ta. bescere. Secundo, qui curias contentionibus circà jurisdictionem implicant; neque verè sunt (ut habentur) amici curiæ , sed parasiti curiæ; curias inflando ultrà terminos: propter micas et compendia propria. Tertiò, ii qui possunt censeri tanquàm curiarum manus sinistre : homines, qui curiarum processus legitimos, diverticulis, et versutiis distorquent; justitiamque, in lineas obliquas , et labyrinthos trahunt. Quartò, explicatores et exactores foederum, qui tritam similitudinem confirmant curiarum ad rubum; quo, dùm ovis tempestatem fugiens se recipit, velleris partem amittit. — Contrà, scriba antiquus, in anteactis curiarum peritus, in actis ipsis concipiendis cautus, et in negotiis curiæ solers, digitus est curiæ egregius; et sæpè judici ipsi viam monstrat.

Quantùm verò ad Principem, aut Statum. Judices , ante omnia , in memoriâ fixum tenere debent versiculum ultimum Duodecim Tabularum romanarum : Salus populi suprema lex ; et pro certo ponere, leges , nisi sint in ordine ad eum finem, res esse captiosas, et oracula malè inspirata. Itaque benè succedit, cùm Rex ' aut Status sæpiùs cum judicibus deliberat, et rursùs cùm judices Principem et Statum sæpius consulunt. Ille , cùm inter deliberationes politicas interveniat quæstio juris : hi,,cùm in subjecto legali interveniant considerationes Statûs. Contingit enim haud rarò ut res in judicium adducta versetur circà meum et tuum, et nihilominùs consequentia ejus ad rationes Statûs penetret. Intelligo autem ad rationes Statûs pertinere, non solum, si quid ad jura regalia impetenda spectet, verùm etiam si quid innovalionem aliquam minùs tutam, aut exemplum periculosum introducat; aut si manifestó portionem aliquam populi majorem gravet. Neque quisquam infirmi judicii existimet justas leges adversus politica vera aliquid antipathiæ habere. Sunt enim hæc duo veluti spiritus et nervi, quorum alteri in alteris moventur. Recordentur etiam judices Salomonis thronum leonibus utrinque suffultum fuisse : sint sanè leones , sed leones sub throno : caventes, ne aliquid ex juribus regalibus impetant aut convellant. Postremò, ne sint judices tam ignari juris et prærogativæ suæ, ut cogitent non sibi relinqui tanquàm muneris sui partem principalem , sanum et prudentem legum usum, et applicationem. Etenim in animum revocare poterunt dictum illud Apostoli de lege humanis legibus majore : Nos scimus quia Lex bona est, modò quis ea utatur legitimè.

' Rex, si velit, consulat judices in negotiis difficilioribus : à judicibus verò, de sententiis ferendis non consulatur rex, sed tantùm lex.

« PrécédentContinuer »