Images de page
PDF
ePub

nem Dei (in cujus tribunali sedent), superbos comprimere et humiles erigere, deberent. Sed etiamnum magis mirum est, judices advocatis quibusdam præ cæteris immoderatė et apertè favere. Quod necesse est ut merces advocatorum augeat et multiplicet, atque simul suspicionem corruptionis et obliqui ad judices aditus inducat.

Debetur advocato à judice laus aliqua, et commendatio, cùm causæ benè aguntur et tractantur; præsertim si causâ suà cadat. Hoc enim apud clientem existimationem advocati sui tuetur, et simul opinionem ejus de causâ suâ prosternit.

Debetur etiam reipublicæ reprehensio advocatorum moderata; ubi callida nimis præstant consilia; aut supina apparet negligentia, aut levis informatio, aut indecora importunitas, aut impudens defensio.

Advocatus autem illud tribuat judici, ne illi obstrepet, aut se rursùs in causam agendam callidè insinuet, postquàm judex de re pronunciaverit. È contrario autem, judex se causæ mediæ, et nullatenùs peroratæ, non ingerat ; nec clienti occasionem præbeat, ut advocatos suos, vel probationes ad plenum non auditas, conqueratur.

Quantùm ad Scribas et Ministros. Sedes justitiæ veluti locus sacratus est; ubi non tantùm sedes ipsa, sed et subsellia, et præcinctus sedis scandalo et corruptelis vacare debent. Etenim (ut ait Scriptura), non colliguntur uvæ ex spinis: neque justitia suaves suos fructus edere potest inter vepres et dumeta scribarum et ministrorum rapacium et lucris inhiantium.

Curiarum asseclæ pravi sunt quatuor. Primò, seminatores litium, qui curias tumescere faciunt, populum tabescere. Secundò, qui curias contentionibus circà jurisdictionem implicant; neque verè sunt (ut habentur ) amici curiæ, sed parasiti curiæ; curias inflando ultrà terminos: propter micas et compendia propria. Tertiò, ii qui possunt censeri tanquàm curiarum manus sinistræ : homines, qui curiarum processus legitimos, diverticulis, et versutiis distorquent; justitiamque, in lineas obliquas, et labyrinthos trahunt. Quartò, explicatores et exactores foederum, qui tritam similitudinem confirmant curiarum ad rubum; quo, dùm ovis tempestatem fugiens se recipit, velleris

partem amittit. Contrà, scriba antiquus, in anteactis curiarum peritus, in actis ipsis concipiendis cautus, et in negotiis curiæ solers, digitus est curiæ egregius; et sæpè judici ipsi viam monstrat.

Quantùm verò ad Principem, aut Statum. Judices, antè omnia, in memoriâ fixum tenere debent versiculum ultimum Duodecim Tabularum romanarum : Salus populi suprema lex ; et pro certo ponere, leges, nisi sint in ordine ad eum finem, res esse captiosas, et oracula malè inspirata. Itaque benè succedit, cùm Rex aut Status sæpiùs cum judicibus deliberat, et rursùs cùm judices Principem et Statum sæpius consulunt. Ille, cùm inter deliberationes politicas interveniat quæstio juris : hi, cùm in subjecto legali interveniant considerationes Statûs. Contingit enim haud rarò ut res in judicium adducta versetur circà meum et tuum, et nihilominùs consequentia ejus ad rationes Statûs penetret. Intelligo autem ad rationes Statûs pertinere, non solum, si quid ad jura regalia impetenda spectet, verùm etiam si quid innovationem aliquam minùs tutam, aut exemplum periculosum introducat; aut si manifestó portionem aliquam populi majorem gravet. Neque quisquam infirmi judicii existimet justas leges adversùs politica vera aliquid antipathiæ habere. Sunt enim hæc duo veluti spiritus et nervi, quorum alteri in alteris moventur. Recordentur etiam judices Salomonis thronum leonibus utrinque suffultum fuisse : sint sanè leones, sed leones sub throno: caventes, ne aliquid ex juribus regalibus impetant aut convellant. Postremò, ne sint judices tam ignari juris et prærogativæ suæ, ut cogitent non sibi relinqui tanquàm muneris sui partem principalem, sanum et prudentem legum usum, et applicationem. Etenim in animum revocare poterunt dictum illud Apostoli de lege humanis legibus majore: Nos scimus quia Lex bona est, modò quis eá utatur legitimè.

Rex, si velit, consulat judices in negotiis difficilioribus : à judicibus verò, de sententiis ferendis non consulatur rex, sed tantùm lex.

PROLEGOMENA

JURIS

AD USUM SCHOLE ET FORI.

Jura videntur posse tradi commodissimè, si primo levi ac simplici via....... singula tradantur. Inst. § 2, DE JUSTIT, ET JURE,

« PrécédentContinuer »