Images de page
PDF
ePub

PROLEGOMENA

JURIS

AD USUM SCHOLÆ ET FORI.

Jura videntur posse tradi commodissimè, si primo levi ac simplici vià....... singula tradantur. Inst. § 2, DE JUSTIT, ET JURE.

AD LECTOREM.

Ex libro quem pluribus jam abhinc annis edidi sub hoc titulo Principia Juris', hæc Prolegomena deprompsi, separatimque rursùs profero : ratus ista eò magis utilia fore quòd promptiora erunt et emptu gestuque faciliora.

Primariis notionibus de justitiá et jure , nonnulla subjunxi axiomata ex his quæ vulgò nominantur Regulæ Juris: nonnulla , inquam ; etenim regulas colligere volui non omnes, sed quasdam tantùm seligere, præsertimque illas quæ sensu rectiores, consequentiis fecundiores, et usu tralatitiores mihi visæ sunt.

Opinatus sum hoc genus spicilegii, non solùm tyronibus utilissimum , sed et ipsis advocatis fore gratissimum. Hos enim illosque non fugit, quod doctissimus nec non eloquenlissimus d’Aguesseau profert in consiliis quæ, mirâ sollicitudine , filio suo destinavit : in quibus, postquàm hortatus est adolescentem , ad evolvendos ediscendosque digestorum titulos de Regulis juris et de Verborum significatione, statim addit : « On ne saurait trop se remplir l'esprit de ces notions communes qui sont comme autant d'oracles de la jurisprudence, et comme le précis de toutes les réflexions des jurisconsultes. Rien même ne fait plus

· PRINCIPIA JURIS CIVILIS cum romani tum gallici ; seu selecta legum romanarum ex corpore Justinianæo depromptarum, et cum civili Gallorum codice aplè concordantium : cum notis, etc. Auctore A.-M.J.-J. Dupin. Parisiis , Everat, et Marchant 1806 et ann. seqq. 5 vol. in-12.

d'honneur à un jeune homme qui fait ses exercices ordinaires en droit, que d'avoir en main ces sortes de sentences qui donnent non seulement de l'ornement, mais du suc à toutes ses réponses. » ( [re Instruction à son fils, t. Jer, p. 279.)

Quæ si verissima sint de his qui scholis adhùc inserviunt; eadem non minùs convenire qui dubitet, illis qui in Forum jam evaserunt, palatiumque Themidis rugatâ togâ perlustrant, advocationem adepti?

Causas enim orantibus, maximè opitulantur istæ juris sententiæ, quæ paucis multa docentes, singularem vim sermonibus addunt; animumque judicis acuunt, earum percipiendi sensûs facilitate.

In duos titulos distribuuntur Prolegomena : in priori, tractatur de justitia et jure et de legibus sive condendis, sive interpretandis adplicandisque, nec non de earum abrogatione. Postea, de constitutionibus Principum agitur, et de jure non scripto , quod complectitur materiam de judiciis, de consuetudine et usu, ac de responsis prudentum.

Postremò veniunt juris regulæ sub duabus sectionibus distributæ , prout ad jus naturale vel ad jus civile pertinent : quas memoriâ firmiter retinere, et in promptu continuò habere , et facile est, et perutilissimum.

Nolæ accedunt variæ, in quibus regula quæque explanatur, et allegationibus selectissimorum auctorum illustratur:

.... . His utere mecum.

« PrécédentContinuer »