Images de page
PDF
ePub

AD LECTOREM.

Ex libro quem pluribus jam abhinc annis edidi sub hoc titulo Principia Juris 1, hæc Prolegomena deprompsi, separatimque rursùs profero : ratus ista eò magis utilia fore quòd promptiora erunt et emptu gestuque faciliora.

Primariis notionibus de justitia et jure, nonnulla subjunxi axiomata ex his quæ vulgò nominantur Regulæ Juris: nonnulla, inquam ; etenim regulas colligere volui non omnes, sed quasdam tantùm seligere, præsertimque illas quæ sensu rectiores, consequentiis fecundiores, et usu tralatitiores mihi visæ sunt.

Opinatus sum hoc genus spicilegii, non solùm tyronibus utilissimum, sed et ipsis advocatis fore gratissimum. Hos enim illosque non fugit, quod doctissimus nec non eloquentissimus d'Aguesseau profert in consiliis quæ, mirâ sollicitudine, filio suo destinavit : in quibus, postquàm hortatus est adolescentem, ad evolvendos ediscendosque digestorum titulos de Regulis juris et de Verborum significatione, statim addit : « On ne saurait trop se remplir l'esprit de ces notions communes qui sont comme autant d'oracles de la jurisprudence, et comme le précis de toutes les réflexions des jurisconsultes. Rien même ne fait plus

PRINCIPIA JURIS CIVILIS cum romani tum gallici; seu selecta legum romanarum ex corpore Justinianæo depromptarum, et cum civili Gallorum codice aptè concordantium: cum notis, etc. Auctore A.-M.J.-J. Dupin. Parisiis, Everat, et Marchant 1806 et ann. seqq. 5 vol. in-12.

d'honneur à un jeune homme qui fait ses exercices ordinaires en droit, que d'avoir en main ces sortes de sentences qui donnent non seulement de l'ornement, mais du suc à toutes ses réponses. » (Ire Instruction à son fils, t. Ier, p. 279.)

Quæ si verissima sint de his qui scholis adhuc inserviunt; eadem non minùs convenire qui dubitet, illis qui in Forum jam evaserunt, palatiumque Themidis rugatâ togâ perlustrant, advocationem adepti?

Causas enim orantibus, maximè opitulantur istæ juris sententiæ, quæ paucis multa docentes, singularem vim sermonibus addunt; animumque judicis acuunt, earum percipiendi sensus facilitate.

In duos titulos distribuuntur Prolegomena in priori, tractatur de justitià et jure et de legibus sive condendis, sive interpretandis adplicandisque, nec non de earum abrogatione. Posteà, de constitutionibus Principum agitur, et de jure non scripto, quod complectitur materiam de judiciis, de consuetudine et usu, ac de responsis pru

dentum.

Postremò veniunt juris regulæ sub duabus sectionibus distributæ, prout ad jus naturale vel ad jus civile pertinent quas memoriâ firmiter retinere, et in promptu continuò habere, et facile est, et perutilissimum.

Notæ accedunt variæ, in quibus regula quæque explanatur, et allegationibus selectissimorum auctorum illus

[blocks in formation]

TITULUS PRMUS.

De justitiâ et jure.

1. JUSTITIA est constans et perpetua voluntas jus suum cuique tribuendi. L. 10, ff. de justitia et jure.

1. JUS est ars boni et æqui. L. 1, ff. de just. et jure. * 2. JURISPRUDENTIA est divinarum atque humana

1. Justitia] « Justitia in quâ virtutis splendor est maximus, « ex quâ boni viri nominantur. » Cic. de Offic. lib. 1, n. 20. Constans et perpetua ] Hæc verba, justitiæ habitum ibi demùm esse indicant, ubi perpetuò et constanter quis justè agit. Cujac.

Voluntas ] Justus est qui vult: non qui aut justa facit, aut injusta non facit; non qui jurisperitus est: nam injusti quoque faciunt plerumque justa, aut injusta non faciunt, aut jurisperiti sunt. Sed neque justus est qui vult modò, modò non vult suum cuique tribuere. Is verò demùm justus est, qui sic ab animo comparatus est, ut perpetuò jus suum cuique velit tribuere. Cujac.

Jus cuique suum ] Objectum justitiæ est jus cujusque suum ; finis, ut id quisque obtineat, id est, ut cuique, quod ei debetur, tribuatur. Delictis etiam debetur pœna.

Tribuendi ] Alias, tribuens. Civ. V. de fin. Affectio animi suum cuique tribuens, quæ justitia dicitur. Et ità etiam alibi. Lib. 1, de Offic. et ad Herenn.

مر

* ] Jus] A Justitiâ est appellatum, l. 1, ff. eod. Sunt et aliæ etymologiæ quas videre est apud Cont. 2. Sect. 6. Cic. lib. 3, de repub. Augustin. De Civit. Dei, 21. Adde novell. 83, in pr.

Ars boni et æqui] Id est, ars dijudicandi quid æquum, quid iniquum, quid bonum, quid malum sit. Socrates hanc summam dixit esse sapientiam, bona malaque distinguere. Senec. Epist. 71.

2. Jurisprudentia] Justitia est habitus voluntatis, jurisprudentia habitus intellectûs. Cujac. Justitia est virtus, jurispru

[ocr errors]

rum rerum notitia : justi atque injusti scientia. L. 10, § fin. ff. eod. tit.

2. Jus NATURALE est, quod natura... docuit. L. 1, S3, ff. de just. et jure.

* 1. Jus GENTIUM est, quo gentes humanae utuntur. L. 1, §4, ff. eod.

*

2. Quod quisque populus ipse sibi Jus constituit, id ipsius proprium civitatis est; vocaturque Jus civile, quasi Jus proprium ipsius CIVITATIS. L. 9, ff. d. t.

3. [Jus civile, seu civitatis, aut publicum est, aut privatum.]

dentia autem est scientia: scientia inquam, seu collectio præceptorum quibus imbutus animus omnem rationem tenet componendæ et regendæ civitatis, ferendarum legum, definiendarum litium, controversiarum discingendarum. Indè jurisconsultus dicitur qui jus profitetur, respondet, interpretatur. « Si quæreretur, inquit Cicero, quisnam jurisconsultus verè « nominaretur, eum dicerem qui legum et consuetudinis ejus « quâ privati in civitate uterentur, et ad respondendum, et ad agendum, et ad cavendum peritus esset. » Čic. de Orat. lib 1. Recitat. § 29.

Divinarum] Vide in Antiquit. B. Brissonii, lib. 4, cap. 16, conjunctam olim fuisse juris divini et humani scientiam. Adde Heineccii Dissert. De Jurisprud. divinar. et humanarum rerum notitia. Tom. 3. Operum, p. 374.

2. Jus naturale] Verba omnia animalia, quæ in textu romano leguntur, amputavimus. Nec enim jus cadere potest in belluas, quæ cùm rationis sint expertes, nihil justè aut injustè facere possunt.

Natura] Lex vera atque princeps, apta ad jubendum et ad vetandum, est ratio recta summi Jovis. Cic. lib. 2, de Legib. n. 8-13.

Dixitque semel nascentibus auctor

Quidquid scire licet.

* 1. Jus gentium ] Id est, quod naturalis ratio inter omnes homines constituit. Inst. § I, de jure nat, et gent. Hinc, vocatur etiam jus commune. Ibidem.

* 2. Civitatis] In hâc definitione, jus civile lato sensu sumitur, et non solùm universum jus civitatis propriè dictum, sed etiam jus naturale et gentium complectitur.

3. * 1. Publicum ] Apud nos jus publicum ex Charta constitutionali præcipuè constat.

* 1. PUBLICUM Jus est, quod ad statum rei [publicæ ] spectat. L. 1, § 2, ff. de just. et jure.

* 2. PRIVATUM, quod ad singulorum utilitatem. d. l. et §; [et indè Jus civile seu civium propriè vocatur.]

4. Jus CIVILE [propriè dictum] est, quod ex legibus... decretis principum, auctoritate prudentium venit. L. 7, ff. de just. et jure.

*1.[Item] Severus rescripsit: in ambiguitatibus quæ ex legibus proficiscuntur, consuetudinem, aut rerum perpetuò similiter judicatarum auctoritatem, vim legis obtinere debere. L. 38, ff. de legib.

5. Ergo omne Jus aut consensus fecit, aut necessitas constituit, aut firmavit consuetudo. L. 40, ff. eod.

6. [Inde] Jus nostrum constat aut ex scripto aut sine scripto. L. 6, § 1,ff. de just. et jure.

[merged small][ocr errors][merged small]

De legibus propriè dictis et earum virtute.

7. LEx est commune præceptum. L. 1,ff. de legibus. 8. Legis virtus hæc est, IMPERARE

PUNIRE. L. 7, ff. dicto titulo.

" VETARE, PERMITTERE 2

Statum rei publicœ] Id est, ad religionem, et arma, et disciplinam, et ornamenta, et opes, denique ad omnia circà BENÈ

ESSE CIVITATIS.

* 2. Privatum ] Jus privatum sub tutelâ juris publici latet. Hoc enim datur tanquàm custos juri privato, ne illud violetur.

Bacon.

4. Jus civile] Jus civile est æquitas constituta. Cic. in topic. Constituta, inquit Goveanus, à populo, aut ab eo, cui populus condendi juris potestatem concessit; non potest enim populus, nisi suà voluntate obligari. Goveani opera, p. 460.

5. Consensus] Subaudi, expressus.

7. Commune] « C'est le contrat commun. » D'Aguesseau, tom. 7 Operum, p. 258.

8. Permittere « Quædam sunt quæ leges nec vetant nec ju« bent facere. » Senec. de Benef, 3. 21. Quod nec vetat, nec

« PrécédentContinuer »