Images de page
PDF
ePub

TITULUS PRMUS.

De justitiâ et jure.

1. JUSTITIA est constans et perpetua voluntas jus suum cuique tribuendi. L. 10,.ff. de justitiá et jure.

* 1. JUS est ars boni et æqui. L. 1, ff. de just. et jure. * 2. JURISPRUDENTIA est divinarum atque humana

1. Justitia ] « Justitia in quâ virtutis splendor est maximus, « ex quâ boni viri nominantur. » Cic. de Offic. lib. 1, n. 20.

Constans et perpetua ] Hæc verba , justitiæ habitum ibi demùm esse indicant, ubi perpetuò et constanter quis justè agit. Cujac.

Voluntas ] Justus est qui vult : non qui aut justa facit, aut injusta non facit; non qui jurisperitus est : nam injusti quoque faciunt plerumque justa, aut injusta non faciunt, aut jurisperiti sunt. Sed neque justus est qui vult modò, modò non vult suum cuique tribuere. Is verò demùm justus est, qui sic ab animo comparatus est, ut perpetuò jus suum cuique velit tribuere.

Cujac.

Jus cuique suum ] Objectum justiliæ est jus cujusque suum ; finis, ut id quisque obtineat, id est, ut cuique , quod ei debetur, tribuatur. Delictis etiam debetur pæna.

Tribuendi ] Alias, tribuens. Civ. V. de fin. Affectio animi suum cuique tribuens , quæ justitia dicitur. Et ità etiam alibi. Lib. 1, de offic. et ad Herenn.

* ] Jus ] A Justitiâ est appellatum , l.1,.ff. eod. Sunt et aliæ etymologiæ quas videre est apud Cont. 2. Sect. 6. Cic. lib. 3, de repub. Augustin. De Civit. Dei , 31. Adde novell, 83, in pr.

Ars boni et æqui] Id est, ars dijudicandi quid æquum , quid iniquum, quid bonum, quid malum sit. - Socrates hanc summam dixit esse sapientiam , bona malaque distinguere. Senec. Epist. 71.

*2. Jurisprudentia) Justitia est habitus voluntatis , jurisprudentia habitus intellectûs. Cujac. Justitia est virtus, jurispru

rum rerum notitia : justi atque injusti scientia. L. 10, Sfin. .ff. eod. tit.

2. Jus NATURALE est, quod natura... docuit. L. 1, $ 3,ff. de just. et jure.

* 1. Jus GENTIUM est, quo gentes humanæ utuntur. L. 1,$4,.ff. eod.

* 2. Quod quisque populus ipse sibi Jus constituit, id ipsius proprium civitatis est ; vocaturque Jus civile, quasi Jus proprium ipsius CIVITATIS. L.9, ff. d. t.

3. [Jus civile, seu civitatis , aut publicum est , aut privatum.]

dentia autem est scientia : scientia inquam, seu collectio præceptorum quibus imbutus animus omnem rationem tenet componendæ et regendæ civitatis, ferendarum legum, definiendarum litium, controversiarum discingendarum. Inde jurisconsultus dicitur qui jus profitetur, respondet, interpretatur. « Si quæreretur, inquit Cicero, quisnam jurisconsultus verè « nominaretur, eum dicerem qui legum et consuetudinis ejus I quâ privati in civitate uterentur , et ad respondendum , et ad a agendum, et ad cavendum peritus esset. » Cic. de Orat. lib 1. Recitat. Ø 29.

Divinarum ] Vide in Antiquit. B. Brissonii, lib. 4, cap. 16, conjunctam olim fuisse juris divini et humani scientiam. Adde Heineccii Dissert. De Jurisprud. divinar. et humanarum rerum notitiá. Tom. 3, Operum, p. 374.

2. Jus naturale] 'Verba omnia animalia , quæ in textu romano leguntur, amputavimus. Nec enim jus cadere potest in belluas , quæ cùm rationis sint expertes, nihil justè aut injuste facere possunt.

Natura] Lex vera atque princeps , apta ad jubendum et ad vetandum, est ratio recta summi Jovis. Cic. lib. 2, de Legib. n. 8-13.

.... Dixitque semel nascentibus auctor

Quidquid scire licet. * 1. Jus gentium] Id est, quod naturalis ratio inter omnes homines constituit. Inst. S I, de jure nat, et gent. Hinc, vocatur etiam jus commune. Ibidem.

* 2. Civitatis] In hac definitione, jus civile lato sensu sumitur, et non solum universum jus civitatis propriè dictum, sed etiam jus naturale et gentium complectitur.

3. * 1. Publicum ] Apud nos jus publicum ex Chartâ constitutionali præcipuè constat.

* 1. PUBLICUM Jus est , quod ad statum rei [publicæ] spectat. L. 1,5 2,.ff. de just, et jure.

* 2. PRIVATUM, quod ad singulorum utilitatem. d. l. et S; (et indè Jus civile seu civium propriè vocatur. ] .

4. Jus CIVILE [propriè dictum ] est, quod ex legibus... decretis principum, auctoritate prudentium venit. L. 7, .ff. de just. et jure.

* 1. [Item] Severus rescripsit: in ambiguitatibus quæ ex legibus proficiscuntur, consuetudinem , aut rerum perpetuò similiter judicatarum auctoritatem , vim legis obtinere debere. L. 38, ff. de legib.

5. Ergo omne Jus aut consensus fecit, aut necessitas constituit, aut firmavit consuetudo. L. 40, ff. eod.

6. [Inde] Jus nostrum constat aut ex scripto aut sine scripto. L. 6, § 1,.ff. de just. et jure.

CAPUT PRIMUM.

De jure scripto.
SECTIO PRIMA. — De legibus.

ARTICULUS PRIMUS.
De legibus propriè dictis et earum virtute.
7. Lex est commune præceptum. L. 1. ff. de legibus.

8. Legis virtus hæc est , IMPERARE , VETARE, PERMITTERE , PUNIRE. L. 7,.ff. dicto titulo.

Statum rei publicæ ] Id est, ad religionem, et arma, et disciplinam , et ornamenta , et opes , denique ad omnia circà Benè ESSB CIVITATIS.

* 2. Privatum ] Jus privatum sub tutelâ juris publici latet. Hoc enim datur tanquàm custos juri privato, ne illud violetur. Bacon.

4. Jus civile] Jus civile est æquitas constituta. Cic. in topic. Constituta , inquit Goveanus, à populo, aut ab eo, cui populus condendi juris potestatem concessit ; non potest enim populus, nisi suà voluntate obligari. Goveani opera , p. 460.

5. Consensus ] Subaudi, expressus.

7. Commune ] « C'est le contrat commun. » D’Aguesseau , tom. 7 Operum , p. 258.

8. Permittere ) « Quædam sunt quæ leges nec vetant nec ju« bent facere, » Senec, de Benef, '3. 21. Quod nec vetat , nec

ARTICULUS II.

De legibus constituendis. 9. Jura non in singulas personas, sed generaliter constiluuntur. L. 8, ff. de leg.

10. Jura constitui oportet in his quæ plurimùm accidunt, non quæ ex inopinato. L. 3,.ff. eod.

11. Leges et constitutiones futuris certum est dare formam negotiis , non ad facta præterita revocari; nisi nominatim et de præterito tempore et adhùc pendentibus negotiis cautum sit. L. 7, C. de legibus.

12. In rebus novis constituendis evidens esse debet uti

jubet lex , permittitur. Déclaration des droits de l'homme et du citoyen, art. 5.

De legibus constituendis] Seu tanquam legum leges, ex quibus informatio peti possit , quid in singulis legibus benè aut perperàm positum aut constitutum sit. Vide libellum nostrum cui titulus : Lois des lois , Paris, 1817, in-12, et suprà Aphorism. Bacon.

9. Non in singulas ) Nulla lex satis commoda omnibus est : id modò quæritur si majori parti et in summam prodest. Orat. Catonis , pro lege Oppia apud Tit. Liv.

Generaliter ] Id est, communiter , in omnes homines et res. Festus, in voce ROGATIO. Atque ita , quae de imperio Cn. Pompeii, de reditu Ciceronis , de cæde Clodii latæ sunt , lex non fuêre , sed privilegium. Gellius, X, 20. (Idem dicendum de lege oblivionis, du 12 janvier 1816, Adde not. ad n. 40 infrà.) Quod fieri, lege XII Tabularum vetitum erat. PLIVILEGIA NE IRROGanto. Vid. Cic. pro domo, n. 43. Pro Sext. n. 65. Et in Verrem , n. 41.

10. Ut plurimùm] Quod enim semel aut bis existit, prætereunt legislatores. L. 6,.ff. de legib., L. 4, cod.

11. Futuris ] Statuit... de præteritis , judex ; de futuris , sepatus ; (id est, legislator ). Cic. part. orat. 3.

Non ad facta præterita) Neque enim placet Janus in legibus. Bacon. Aphor. 47. Cod. civ. art. 2. .

Nisi nominatim ] Supple : lex declaratoria omnis ; licet non habeat verba de præterito, tamen ad præterita , ipså vi declarationis , omninò trahitur. Non enim tùm incipit interpretatio cùm declaratur, sed efficitur tanquà un contemporanea ipsi legi. *Pendentibus negotiis 7 Nondum judicalis.

12. In rebus novis « Pour la difficulté de mettre nos lois en meilleur estat, et le danger de ce croulement, si je pouvais

litas, ut recedatur ab eo jure quod diù æquum visum est. L. 2, ff. de constit. princ.

13. In legibus, magis simplicitas , quàm difficultas placet. Inst. 87, de fideic. hered.

* 1. Simplicitas legibus amica! Inst. § 3, de leg. agn. succ.

14. « [Lex bona censeri possit, quæ sit intimatione cer« ta; præcepto justa; executione commoda ; cúm formâ « politiæ congrua; et generans virtutem in subditis. »] Bacon. Aphor. 7.

15. « Optima lex quæ minimùm relinquit arbitrio judi« cis. » [Bacon. Aphor. 8.

ARTICULUS JII. De legibus interpretandis et applicandis. 16. Lex interpretatione adjuvanda. L. 64,ff.de condit. et den.

planter une cheville à notre roue, et l'arrêter en ce point, je le ferais de bon cour. Le pis que je trouve en nostre estat, c'est l'instabilité ; et que nos lois et nos institutions, non plus que nos vêtemens, ne peuvent prendre aucune forme arrêtée. » (Montaigne, chap. de la Présomp).

Evidens ] Vide d'Aguesseau, tom. 7 Operum, pag. 173 ; et Je préambule de la déclaration du roi, du 24 août 1780, au Répert. de jurisprud. vo Question. 13. In legibus ] Nam, ut ait Anonym. ad Sken.

Fabula fucato verborum ornetur amiclu;

Integritas legum simplicitate viget. * 1. Simplicilas ) Item, perspicuitas verborum , et lucidus ordo.

14. Certa ] Legis tantùm interest ut certa sit, ut absque hoc nec justa esse possit. Si enim incertam vocem det tuba , quis se parabit ad bellum? Similiter, si incertam vocem det lex, quis se parabit ad parendum? Ut moneat igitur oportet, priusquam seriat. Etiam illud rectè positum est, optimam esse legem quæ minimum ‘relinquit arbitrio judicis ; id quod ejus certitudo præstat. Bac. Aph. 8.

15. Optima leč, etc.] Optimus judex qui minimum sibi. Ibid. Aph. 46.

16. Interpretatione] Vide apud Heinecc. Elem. logic. cap. 4. scct. 2. De modo veritatem per interpretationem investigandi.

Adjuvanda ] Item extendenda est si hoc reipublicæ expedit.

« PrécédentContinuer »