Images de page
PDF
ePub
[blocks in formation]

9. Jura non in singulas personas, sed generaliter constituuntur. L. 8,ff. de leg.

10. Jura constitui oportet in his quæ plurimùm accidunt, non quæ ex inopinato. L. 3, ff. eod.

11. Leges et constitutiones futuris certum est dare formam negotiis, non ad facta præterita revocari; nisi nominatim et de præterito tempore et adhuc pendentibus negotiis cautum sit. L. 7, C. de legibus.

12. In rebus novis constituendis evidens esse debet uti

jubet lex, permittitur. Déclaration des droits de l'homme et du citoyen, art. 5.

De legibus constituendis] Seu tanquam legum leges, ex quibus informatio peti possit, quid in singulis legibus benè aut perperam positum aut constitutum sit. Vide libellum nostrum cui titulus: Lois des lois, Paris, 1817, in-12, et suprà Aphorism.

Bacon.

9. Non in singulas ] Nulla lex satis commoda omnibus est: id modò quæritur si majori parti et in summam prodest. Orat. Catonis, pro lege Oppia apud Tit. Liv.

Generaliter] Id est, communiter, in omnes homines et res. Festus, in voce ROGATIO. Atque ità, quæ de imperio Cn. Pompeii, de reditu Ciceronis, de cæde Clodii latæ sunt, lex non fuêre, sed privilegium. Gellius, X, 20. (Idem dicendum de lege oblivionis, du 12 janvier 1816. Adde not. ad n. 40 infrà.) Quod fieri, lege XII Tabularum vetitum erat. PLIVILEGIA NE IRROGANTO. Vid. Cic. pro domo, n. 43. Pro Sext. n. 65. Et in Ver41.

rem

n. "

10. Ut plurimùm] Quod enim semel aut bis existit, prætereunt legislatores. L.6,ff. de legib., L. 4, cod.

11. Futuris] Statuit... de præteritis, judex; de futuris, senatus; (id est, legislator ). Cic. part. orat. 3.

Non ad facta præterita] Neque enim placet Janus in legibus. Bacon. Aphor. 47. Cod. civ. art. 2.

Nisi nominatim ] Supple : lex declaratoria omnis; licet non habeat verba de præterito, tamen ad præterita, ipsâ vi declarationis, omninò trahitur. Non enim tùm incipit interpretatio cùm declaratur, sed efficitur tanquàm contemporanea ipsi legi.

Pendentibus negotiis] Nondùm judicatis.

་་

12. In rebus novis] « Pour la difficulté de mettre nos lois en meilleur estat, et le danger de ce croulement, si je pouvais

litas, ut recedatur ab eo jure quod diù æquum visum est. L. 2, ff. de constit. princ.

13. In legibus, magis simplicitas, quàm difficultas placet. Inst. §7, de fideic. hered.

*

succ.

1. Simplicitas legibus amica! Inst. § 3, de leg. agn.

14. « [Lex bona censeri possit, quæ sit intimatione cer<< ta; præcepto justa; executione commoda; cum formâ politiæ congrua; et generans virtutem in subditis. »] Bacon. Aphor. 7.

[ocr errors]
[ocr errors]

15. Optima lex quæ minimùm relinquit arbitrio judi« cis. » [Bacon. Aphor. 8.

ARTICULUS III.

De legibus interpretandis et applicandis.

16. Lex interpretatione adjuvanda. L. 64, ff. de condit.

et dem.

planter une cheville à notre roue, et l'arrêter en ce point, je le ferais de bon cœur. Le pis que je trouve en nostre estat, c'est l'instabilité ; et que nos lois et nos institutions, non plus que nos vêtemens, ne peuvent prendre aucune forme arrêtée. »> (Montaigne, chap. de la Présomp).

Evidèns] Vide d'Aguesseau, tom. 7 Operum, pag. 173, et le préambule de la déclaration du roi, du 24 août 1780, au Répert. de jurisprud. v° Question.

13. In legibus ] Nam, ut ait Anonym. ad Sken.

Fabula fucato verborum ornetur amictu;

Integritas legum simplicitate viget.

* 1. Simplicitas ] Item, perspicuitas verborum, et lucidus ordo.

14. Certa] Legis tantùm interest ut certa sit, ut absque hoc nec justa esse possit. Si enim incertam vocem det tuba, quis se parabit ad bellum? Similiter, si incertam vocem det lex, quis se parabit ad parendum? Ut moneat igitur oportet, priusquam feriat. Etiam illud rectè positum est, optimam esse legem quæ minimum relinquit arbitrio judicis; id quod ejus certitudo præstat. Bac. Aph. 8.

15. Optima lex, etc.] Optimus judex qui minimùm sibi. Ibid. Aph. 46.

16. Interpretatione] Vide apud Heinecc. Elem. logic. cap. 4. scct. 2. De modo veritatem per interpretationem investigandi. Adjuvanda ] Item extendenda est si hoc reipublicæ expedit.

17. « [Licet non malè dictum sit neminem oportere legi<«< bus esse sapientiorem, tamen intelligatur hoc de legibus <«< cùm evigilent, non cùm dormitent.] » Bac. Aphor. 58. 18. Non omnium quæ à majoribus instituta sunt, rationem reddi potest. L. 20, ff. de leg.

* 1. Et ideò rationes eorum quæ constituuntur inquiri nun oportet. Alioquin multa ex his quæ certa sunt subvertuntur. L. 21, ff. d. t.

19. Optima est legum interpres consuetudo. L. 57, ff. de legib.

20. Minimè sunt mutanda, quæ interpretationem certam semper habuerunt. L. 23,.ff. de legib.

21. Scire leges non hoc est verba earum tenere, sed vim ac potestatem. L. 17, ff. eod.

d. l. 64. Et meritò: neque enim legis est ut casus varii, quos species vocant, suam inveniant in ipsâ lege definitionem ; non magis quàm in geometria theorematibus ut problemata solvantur. Satis est si de principiis lis dirimatur, ut perspicuum sit undè possit sumi exordium. Cæterùm lex nulla facere potest, ut non sit in unâquâque specie circumstantiarum tùm à personis, tùm à temporibus, tùm à locis ponderatio, et de applicandâ lege inevitabilis quæstio.

17. Sapientiorem] Quidquid de interpretatione legum dicturi sumus, cum distinctione sequenti accipiendum est ; nimirùm, lo ubi lex jus palàm definit, judex eam sequi debet, quantumvis dura sit: nam inter æquitatem et jus interpositam interpretationem soli legislatori et oportet et licet inspicere. L. t et l. 9. C. de legib. Acte additionnel, anni 1815, art. 58. Hoc casu, verbis edicti inservire tutius est, ut infrà. Vid. n. 27. Adde Baluzium, Præfat. capitul. n. 6.—20 Ubi verò lex scripta palàm negotium non definit, judex potest ex duarum vel diversarum legum sententiâ et collectione, unâ scilicet stricti juris, alterâ æquitatis plenâ argumentum ad facti controversi decisionem ducere, et hanc illi præferre.

18.1. Non oportet] Nimiùm, scilicet, sed intra justum modum. Negari enim non potest, quin ratio legis allata, modò certa sit, valdè prosit ad rectam legis interpretationem. Cessante namque ratione legis, cessare quoque debet ejus dispositio. Vide Heinecc. in præfat. Pandect. et in Elem. logic. S 201 (*).

19. Optima] Sed non sola. L. 1, C. de legibus. — Usus omnium magistratorum præcepta superat. Cic. de Orat. I.

20. Mutanda] L. 1, ff. de const. princ. L. 183, ff. de reg. jur.

22. Non dubium est in legem committere, eum qui, verba legis amplexus, contrà legis nititur voluntatem. C. eod.

L. 5,

23. Voluntatem potiusquàm verba spectari oportet. L. 219, ff. de verbor. signif.

24. [Paulus respondit] : non oportere jus civile calumniari, neque verba captari; sed quâ mente quid dicitur animadvertere convenire. L. 19, ff. ad exhibendum.

25. [Nam] et si maximè verba legis hunc habeant intellectum, aliquando tamen mens legislatoris aliud vult. L. 13, 2, ff. de excus. tut.

26. Verba cum effectu sunt accipienda. L. 5, ff. ne quis eum qui in jus voc. est, vi eximat.

27. In re dubiâ melius est verbis edicti servire. L. 1, § 20, ff. de exerc. act.

*

1. In ambiguâ voce legis, ea potiùs accipienda est significatio quæ vitio caret; præsertim cùm etiam voluntas legis ex hoc colligi possit. L. 19, ff. de legibus.

28. Benigniùs leges interpretandæ sunt, quò voluntas earum conservetur. L. 28, ff. eod.

23. Voluntatem potiùs] Voluntas, ut pars legis præcipua, conservanda, spectanda.

24. Calumniari] Id est, falsò et scienter impugnare. Gothof. 25. Mens] Quoties ex verbis legis simpliciter intellectis, præfertur iniquum æquo, recedimus à verbis, et stamus menti rationique legis. Bald. Goth. Salvo quod notavimus juxtà reg. 27.

[ocr errors]

26. Cum effectu] Non verbo tenùs. Z. 1, § 2, ff. quod quisque juris in alterum statuerit, ut ipse eodem jure utatur. Etiam in divinis scripturis, non verborum seriem, sed rerum pondus examinare debemus. S. Ambros, lib. 8 in cap. 18 Luce.

27. In re dubia] A fortiori, decernendi contra legem expressum, sub ullo æquitatis prætextu, judex facultatem non habet : hoc enim si fieret, judex prorsùs transiret in legislatorem, atque omnia ex arbitrio penderent.

Quæ vitio caret] Interpretationes absurdæ vitandæ. Gothof. ad. 1. 2, ff. de lege commissaria. A fortiori, vitanda est interpretatio quæ infames faceret legislatores. Argentræus.

28. Benigniùs] Benignitas legis pendet à benignitate interpretationis. Tant vaut l'homme, tant vaut la terre, ait proverbium rusticum Tanti est lex, quanti est judex, inquit jurisconsultus. « Scimus enim quia lex bona est, modo quis eâ

* 1. Nulla juris ratio aut æquitatis benignitas patitur, ut quæ salubriter pro utilitate hominum introducuntur, ea nos duriore interpretatione contrà ipsorum commodum producamus ad severitatem. L. 25, ff. de legibus.

29. Incivile est, nisi totâ lege perspectâ, unâ aliquâ particulâ ejus proposità, judicare vel respondere. L. 24, ff. eod.

30. Quoties lege aliquid unum vel alterum introductum est, bona occasio est, cætera quæ tendunt ad eamdem utilitatem, vel interpretatione vel certè jurisdictione suppleri. D. 15, de leg.

[ocr errors]

1. Semper quasi hoc legibus inesse credi oportet, ut ad eas quoque personas et ad eas res pertinerent, quæ quandoquè similes erunt. L. 27, ff. d. t.

*2. [Cæterum] in toto jure, generi per speciem derogatur; et illud potissimùm habetur, quod ad speciem directum est. L. 80,ff.de reg. juris.

« legitimè utatur. » (1 Epist. ad Roman. cap. 1, v.

8.)

Voluntas] Vid. suprà reg. 23. Adde l. 47, ff. de oblig. et act. l. 56, l. 168, l. 192, § 2, ff. de reg. jur.

[ocr errors]

30. Suppleri] Angustia prudentiæ humanæ, casus omnes, quos tempus reperit, non potest capere. Non rarò itaque se ostendunt casus omissi et novi. In hujus modi casibus duplex adhibetur remedium, sive supplementum : vel per processum ad similia (de quo in* seq); vel per usum exemplorum, de quo videndum est in Baconii aphorism. 21 et seqq.

* 1. Similes] In casibus omissis, deducenda est norma legis à similibus, sed cautè et cum judicio. Circà quod servandæ sunt regulæ quas tradit Baconius aphorism. 11-20.

* 2. Derogatur] Legis mens et verba ad titulum sub quo sita est, accommodanda, et pro subjectâ materiâ vel amplianda vel restringenda. Multa generaliter accepta incautos fallerent, et restringi debent ad argumentum tituli undè desumpta sunt. Hinc d'Aguesseau : « Il faut, dans chaque genre d'affaires, consulter la loi qui lui est propre; autrement tout deviendrait incertain, si l'on voulait dépayser, pour ainsi dire, les principes, en faisant des applications forcées d'une loi à une autre, quoique les objets en soient essentiellement différens. » Tome 8, p. 483. Hæc regula locum habet præcipuè in materiâ pœnali, 1. 41, ff. de poenis; ibi enim periculosissima est quævis analogia. Limitationem recipit certis casibus, ut in l. 9, ff. de suppellect. legat.

« PrécédentContinuer »