Images de page
PDF
ePub

17. «[Licet non malè dictum sit neminem oportere legi« bus esse sapientiorem , tamen intelligatur hoc de legibus « cùm evigilent, non cùm dormitent. ] » Bac. Aphor. 58.

18. Non omnium quæ à majoribus instituta sunt , rationem reddi potest. L. 20,ff. de leg.

* 1. Et ideò rationes eorum quæ constituuntur inquiri nun oportet. Alioquin multa ex his quæ certa sunt subvertuntur. L. 21, ff. d. t.

19. Optima est legum interpres consuetudo. L. 37, ff. de legib.

20. Minimè sunt mutanda, quæ interpretationem certam semper habuerunt. L. 23, ff. de legib.

21. Scire leges non hoc est verba earum tenere, sed vim ac potestatem. L. 17,.ff. eod.

d. l. 64. Et meritò : neque enim legis est ut casus varii , quos species vocant, suam inveniant in ipsâ lege definitionem ; non magis quàm in geometriæ theorematibus ut problemata solvantur. Satis est si de principiis lis dirimatur , ut perspicuum sit undè possit sumi exordium. Cæterùm lex nulla facere potest, ut non sit in unâquâque specie circumstantiarum tùm à personis , tùm à temporibus, lùm à locis ponderatio , et de applicandâ lege inevitabilis quæstio.

17. Sapientiorem ] Quidquid de interpretatione legum dicturi sumus , cum distinctione sequenti accipiendum est; nimirùm , lo ubi lex jus palàm defipit , judex eam sequi debet, quantumvis dura sit : nam inter æquitatem et jus interpositam interpretationem soli legislatori et oportet et licet inspicere. L. tet l. 9. C. de legib. Acte additionnel, anni 1815, art. 58. Hoc casu, verbis edicti inservire tutius est, ut infrà. Vid. n. 27. Adde Baluzium, Præfat. capitul. n. 6.-20 Ubi verò lex scripta palàm negotium non definit, judex potest ex duarum vel diversarum legum sententiâ et collectione , unâ scilicet stricti juris, alterâ æquitatis plenâ argumentum ad facti controversi decisionem ducere, et hanc illi præferre.

18. * 1. Non oportet) Nimiùm, scilicet, sed intra justum modum. Negari enim non potest , quin ratio legis allata , modò certa sit, valdè prosit ad rectam legis interpretationem. Cessante namque ratione legis , cessare quoque debet ejus dispositio. Vide Heinecc. in præfat. Pandect. et in Elem. Logic, S 201 (*).

19. Optima ] Sed non sola. L. 1, C. de legibus. — Usus omnium magistratorum præcepta superat. Cic. de Orat. l.

20. Mutanda] L. 1, f. de const. princ. L. 183, ff. de reg.jur.

22. Non dubium est in legem committere, eum qui, verba legis amplexus, contrà legis nititur voluntatem. L. 5, C. eod.

23. Voluntatem potiusquàm verba spectari oportet. L. 219, ff. de verbor. signif.

24. [Paulus respondit] : non oportere jus civile calumniari , neque verba captari ; sed quâ mente quid dicitur animadvertere convenire. L. 19, ff. ad exhibendum.

25. [Nam] et si maximè verba legis hunc habeant intellectum , aliquando tamen mens legislatoris aliud vult. L. 13, $2,.ff. de excus. tut.

26. Verba cum effectu sunt accipienda. L.5, ff. ne quis eum qui in jus voc. est, vi eximat.

27. In re dubiâ melius est verbis edicti servire. L. 1, $ 20, ff. de exerc, act.

* 1. In ambiguâ voce legis , ea potiùs accipienda est significatio quæ vitio caret; præsertim cùm etiam voluntas legis ex hoc colligi possit. L. 19, ff. de legibus.

28. Benigniùs leges interpretandæ sunt, quò voluntas earum conservetur. L. 28, ff. eod.

23. Voluntatem potiùs ] Voluntas , ut pars legis præcipua , conservanda , spectanda.

24. Calumniari] Id est, falsò et scienter impugnare. Gothof.

25. Mens] Quoties ex verbis legis simpliciter intellectis , præfertur iniquum æquo, recedimus à verbis, et stamus menti rationique legis. Bald. Goth. Salvo quod notavimus juxtà reg. 27.

26. Cum effectu] Non verbo tenus. l. 1, 2, ff. quod quisque juris in alterum statuerit, ut ipse eodem jure utatur. - Etiam 'in divinis scripturis, non verborum seriem, sed rerum pondus examinare debemus. S. Ambros , lib. 8 in cap. 18 Lucce.

27. In re dubia] A fortiori, decernendi contra legem expressum, sub ullo æquitatis prætextu, judex facultatem non habet : hoc enim si fieret , judex prorsùs transiret in legislatorem , atque omnia ex arbitrio penderent.

Quce vitio caret] Interpretationes absurdæ vitandæ. Gothof. ad. 1. 2, ff. de lege commissaria. A fortiori , vitanda est interpretatio quæ infames faceret legislatores. Argentræus.

28. Benigniùs] Benignitas legis pendet à benignitate interpretationis. Tant vaut l'homme, tant vaut la terre , ait proverbium rusticum : Tanti cst lex, quanti est judex , inquit jurisconsultus. « Scimus enim quia lex bona est, modo quis eâ * 1. Nulla juris ralio aut æquitatis benignitas patitur, ut quæ salubriter pro utilitate hominum introducuntur, ea nos duriore interpretatione contrà ipsorum commodum producamus ad severitatem. L. 25, ff. de legibus.

29. Incivile est, nisi totâ lege perspectâ, unâ aliquâ particulâ ejus proposità, judicare vel respondere. L. 24, .ff. eod.

30. Quoties lege aliquid unum vel alterum introductum est, bona occasio est, cætera quæ tendunt ad eamdem utilitatem , vel interprétatione vel certè jurisdictione suppleri. D. 13, de leg.

* 1. Semper quasi hoc legibus inesse credi oportet, ut ad eas quoque personas et ad eas res pertinerent, quæ quandoquè similes erunt. L. 27,,ff. d. t.

*2. [Cæterum] in toto jure , generi per speciem derogatur; et illud potissimùm habetur, quod ad speciem directum est. L. 80,.ff.de reg. juris.

« legitimnè utatur. » (1 Epist. ad Roman. cap. 1, v. 8.)

Voluntas) Vid. suprà reg. 23. Adde 1. 47, ff. de oblig. et act. 2. 56, 1. 168, 1. 192, 52, ff. de reg. jur.

30. Suppleri] Angustia prudentiæ humanæ , casus omnes , quos tempus reperit, non potest capere. Non rarò itaque se ostendunt casus omissi et novi. In hujus inodi casibus , duplex adhibetur remedium , sive supplementum : vel per processum ad similia (de quo in * seq); vel per usum exemplorum, de quo videndum est in Baconii aphorism. 21 et seqq.

* 1. Similes] In casibus omissis, deducenda est norma legis à similibus, sed cautè et cum judicio. Circà quod seryandæ sunt regulæ quas tradit Baconius aphorism. 11-20.

* 2. Derogatur] Legis mens et verba ad titulum sub quo sita est, accommodanda, et pro subjectå materiâ vel amplianda vel restringenda. Multa generaliter accepta incautos fallerent, et restringi debent ad argumentum tituli undè desumpta sunt. Hinc d'Aguesseau : « Il faut , dans chaque genre d'affaires, consulter la loi qui lui est propre; autrement tout deviendrait incertain , si l'on voulait dépayser, pour ainsi dire , les principes, en faisant des applications forcées d'une loi à une autre, quoique les objets en soient essentiellement différens. » Tome 8, p. 483. Hæc regula locum habet præcipuè in materiâ pænali, 2. 41, ff. de poenis ; ibi enim periculosissima est quævis analogia. Limitationem recipit certis casibus, ut in l. 9, ft: de suppellect. legat.

31. Quod contra rationem juris receptum est, non est producendum ad consequentia. L. 141, ff. de reg. juris.

* 1. Quæ propter necessitatem recepta sunt, non debent in argumentum trahi. L. 162,.ff. eod.

* 2. Quod non ratione introductum , sed errore primùm, deindè consuetudine obtentum est, in aliis similibus non obtinet. L. 39,.ff. de legibus. .

32. Non est novum ut priores leges ad posteriores trahantur. L. 26,ff. de legibus.

* 1. Sed et posteriores leges ad priores pertinent, nisi contrariæ sint. L. 28, ff. d. t. .

33. Quùm lex in præteritum quid indulget, in futurum vetat. L. 22, ff. d. t.

34. Non videtur judex contra constitutiones prononciasse, si existimavit causam per eas non juvari. L. 32 , ff. de re judic.

31. Contra rationem juris] Juris communis talis innovatio constituit jus singulare. Jus singulare enim , ut ait Paulus in 1. 16.ff. de legibus , est quod contrà tenorem rationis, propter aliquam utilitatem (specialem), auctoritate constituentium, introductum est. ...... Utilitas, justi propè mater et æqui ,

'HORAT. I sat. 3. v. 98. 32. Trahantur] Quùm posteriores leges prorsùs contrariæ sunt prioribus, per eas abrogantur priores. Secùs, quùm magis quid diversum quàm contrarium præcipiunt; hoc enim casu , per eas non abrogantur piores; sed potiùs ad eas trahuntur, id est, cum eis commiscentur. Exempla habes in juris nostri articulis fermè innumerabilibus. . .

* 1. Pertinent] Cùm de interpretatione , non de correctione

33. In futurum vetat] Qui dicit de uno, negat de altero : inclusio unius est exclusio alterius.

34. Existimavit] Id autem existimat, quia leges prolatæ sunt ambiguæ. GothofHùc referri potest articulus 4 Codicis civilis nostri quo, judex qui judicare recusat , eò quòd lex silet, aut obscura est , aut non sufficit, denegare justitiam dicitur, et hoc nomine tenetur. Cur enim ad arma et rixam procedere patiatur prætor , quos potest jurisdictione suâ componere? 2. 13, § 3, ff. de usuf. et quemad.

De legibus abrogandis) Hic plura verba notanda sunt quibus teslatur juris romani facundia. Lex rogatur, dum fertur ;

agitur.

ARTICULUS iv.

De legibus abrogandis. 35. [ Leges et] constitutiones tempore posteriores, potiores sunt his quæ ipsas præcesserunt. L. fin. ff.de const. princip.

36. Rectissimè etiam illud receptum est, ut leges non solo suffragio legislatoris, sed etiam tacito consensu omnium per desuetudinem abrogentur. L. 32, s 1, ff. de legib.

37. [Attamen] præscriptio temporis , juri publico non debet obsistere; sed nec rescripta quidem. L, 6, C. de oper. publ.

abrogatur, dum tollitur; derogatur eidem , dum quoddam ejus capuí aboletur; subrogatur, dum aliquid ei adjicitur; obrogatur deniquè , quoties aliquid in eâ mutatur. Nos verò inopes Galli, habemus tantùm ; abroger et déroger.

35. Potiores] Posteriora derogant prioribus. Et ità artic. ult. legis 30 vent. XII, derogat legibus quæ Codicis editionem præcesserunt. Unde illud XII Tabularum : Ut quodcumque postremum populus jussit, id jus ratumque sit. Liv. 7 et 9.' Hæc regula obtinet non solùm in legibus , ut hic, sed etiam in pactis. L. 12 C. de pactis; in legatis , L. 6. § 2. in fine , ff. de jure codicill. L. 12. 93. ff. de leg. 1, itemque in fidei commissis , L. 16. ff. de vulgari.

36. Tacito] Quòd Gellius, XI, 18, vocat; Leges.... TACITO ILLITERATOQUE CONSENSU ( id est, sine ullâ lege scriptâ ) OBLITTERATÆ. De hâc quæstione , vid. inf. reg. 53, et Vinnium, n. 5, ad | 9, Inst. de jur. nat. Si quis dicat sententiam leg. 32, 81, pugnare cum leg. 2, ff. quo sit long. cons. ubi dicitur, consuetudinem vincere legem non posse; audiat Perezium : « Alii « sentiunt consuetudinem non vincere legem directė , sed pa« tientiâ et dissimulatione legislatoris observantiam haud exi« gentis longo tempore;..... diversa enim sunt vincere et 1 abrogare : nam abrogatio sufficere potest longâ consuetu« dine legi contrariâ ut lex in usu esse desinat, non tamen eam « vincere potest. » Perez. ad Cod. lib. 8, tit. 53. n. II.

Abrogentur] Hoc adeò verum est, ut medium cassationis oriri non possit ex violatione legis contrario usu abrogatæ. D'Aguesseau, tome IX, p. 446.

37. Prescriptio temporis] Quocircà vide Grosley, Analyse du Droit français, liv. 2, chap. 10, n. 6, et d'âguesseau, tom. 8, p. 495.

Juri publico] rel fiscali. L. 42, ff. de pactis.

« PrécédentContinuer »