Images de page
PDF
ePub

31. Quod contra rationem juris receptum est, non est producendum ad consequentia. L. 141, ff. de reg. juris.

* 1. Quæ propter necessitatem recepta sunt, non debent in argumentum trahi. L. 162, ff. eod.

* 2. Quod non ratione introductum, sed errore primùm, deindè consuetudine obtentum est, in aliis similibus non obtinet. L. 39, ff. de legibus.

32. Non est novum ut priores leges ad posteriores trahantur. L. 26,ff. de legibus.

* 1. Sed et posteriores leges ad priores pertinent, nisi contrariæ sint. L. 28, ff. d. t.

33. Quùm lex in præteritum quid indulget, in futurum vetat. L. 22,ff. d. t.

34. Non videtur judex contra constitutiones prononciasse, si existimavit causam per eas non juvari. L. 32, ff. de re judic.

31. Contra rationem juris] Juris communis talis innovatio constituit jus singulare. Jus singulare enim, ut ait Paulus in 1. 16, ff. de legibus, est quod contrà tenorem rationis, propter aliquam utilitatem (specialem), auctoritate constituentium, introductum est.

Utilitas, justi propè mater et æqui,

HORAT. I sat. 3. v. 98.

32. Trahantur] Quùm posteriores leges prorsùs contrariæ sunt prioribus, per eas abrogantur priores. Secùs, quùm magis quid diversum quàm contrarium præcipiunt; hoc enim casu per eas non abrogantur piores; sed potiùs ad eas trahuntur, id est, cum eis commiscentur. Exempla habes in juris nostri articulis fermè innumerabilibus.

* 1. Pertinent] Cùm de interpretatione, non de correctione agitur.

33. In futurum vetat] Qui dicit de uno, negat de altero : inclusio unius est exclusio alterius.

[ocr errors]

34. Existimavit] Id autem existimat, quia leges prolatæ sunt ambiguæ. Gothof. Hùc referri potest articulus 4 Codicis civilis nostri quo, judex qui judicare recusat, eò quòd lex silet, aut obscura est, aut non sufficit, denegare justitiam dicitur, et hoc nomine tenetur. Cur enim ad arma et rixam procedere patiatur prætor, quos potest jurisdictione suâ componere? 1. 13, §3,ff. de usuf. et quemad.

De legibus abrogandis] Hic plura verba notanda sunt quibus testatur juris romani facundia. Lex rogatur, dum fertur;

ARTICULUS IV.

De legibus abrogandis.

35. [Leges et] constitutiones tempore posteriores, potiores sunt his quæ ipsas præcesserunt. L. fin. ff. de const. princip.

36. Rectissimè etiam illud receptum est, ut leges non solo suffragio legislatoris, sed etiam tacito consensu omnium per desuetudinem abrogentur. L. 32, § 1, ff. de legib.

37. [Attamen] præscriptio temporis, juri publico non debet obsistere; sed nec rescripta quidem. L. 6, C. de oper. publ.

abrogatur, dum tollitur; derogatur eidem, dum quoddam ejus caput aboletur; subrogatur, dum aliquid ei adjicitur; obrogatur denique, quoties aliquid in eâ mutatur. Nos verò inopes Galli, habemus tantùm, abroger et déroger.

35. Potiores] Posteriora derogant prioribus. Et ità artic. ult. legis 30 vent. XII, derogat legibus quæ Codicis editionem præcesserunt. Undè illud XII Tabularum : Ut quodcumque postremum populus jussit, id jus ratumque sit. Liv. 7 et 9.* Hæc regula obtinet non solùm in legibus, ut hic, sed etiam in pactis. L. 12 C. de pactis; in legatis, L. 6. § 2. in fine, ff. de jure codicill. L. 12. § 3. ff. de leg. 1, itemque in fidei commissis, L. 16. ff. de vulgari.

36. Tacito] Quòd Gellius, XI, 18, vocat; LEGES.... TACITO ILLITERATOQUE CONSENSU (id est, sine ullâ lege scriptâ ) OBLITTERATE. De hâc quæstione, vid. inf. reg. 53, et Vinnium, n. 5, ad § 9, Inst. de jur. nat. Si quis dicat sententiam leg. 32, § 1, pugnare cum leg. 2, ff. quæ sit long. cons. ubi dicitur, consuetudinem vincere legem non posse; audiat Perezium : « Alii «sentiunt consuetudinem non vincere legem directè, sed pa« tientiâ et dissimulatione legislatoris observantiam haud exigentis longo tempore;... diversa enim sunt vincere et abrogare nam abrogatio sufficere potest longâ consuetu« dine legi contrariâ ut lex in usu esse desinat, non tamen eam « vincere potest. » Perez. ad Cod. lib. 8, tit. 53. n. 11.

[ocr errors]
[ocr errors]

...

Abrogentur] Hoc adeò verum est, ut medium cassationis oriri non possit ex violatione legis contrario usu abrogatæ. D'Aguesseau, tome IX, p. 446.

37. Præscriptio temporis] Quocircà vide Grosley, Analyse du Droit français, liv. 2, chap. 10, n. 6, et d'Aguesseau, tom. 8, p. 495.

Juri publico] vel fiscali. L. 42, ff. de pactis.

38. [A fortiori] privatorum conventio juri publico non derogat. L. 45, § 1, ff. de reg. jur.

SECTIO II. De constitutionibus principum.

39. PRINCIPALIS CONSTITUTIO, id est, quod ipse princeps constituit, pro lege servetur. L. 2, § 12, ff. de orig. jur.

40. [Non tamen omnes principum constitutiones propriè

Non debet obsistere] Hinc, verbi gratiâ, diruenda sunt omnia, quæ per diversas urbes, vel in foro, vel in publico quocumque loco, contra ornatum et commodum, ac decoram faciem civitatis extructa noscuntur. D. l. 6.

[ocr errors]

«

Rescripta] Secundùm naturam est quæque eodem modo dissolvi quo colligata sunt. l. 35, ff. de reg. jur. ; et cum ab initio non princeps, sed populus jus publicum constituit; consequens est ut non princeps rescriptis, sed populus legibus possit juri publico derogare. Et hoc quidem apertè significant, Imp. Theod. et Valent. dicentes : « Digna vox est majestate regnantis, LEGIBUS ALLIGATUM SE principem profiteri : adeò de & auctoritate juris nostra pendet auctoritas! Et reverà majus imperio est, summittere legibus principatum. » L. 4, Cod. de legib. Contrarium sæpè vidimus. Hinc v. g. au Bulletin des lois, 4e série, invenies Decretum imperiale, Berolino datum, 24 novemb. 1806, qui abroge une loi; non solùm ipso facto, quod non mirum esset (sæpè enim hoc sibi permisit imperator noster); sed in ipsâ Decreti rubricâ, nec non in contextu, impudentissimè declaratur quòd legem abrogat.-Nonobstantibus hujusce modi transgressionibus, nihilominùs dicendum est cum Plinio in Trajani Panegyrico: non est princeps supra leges sed leges supra principem. Cui omninò consentaneum est quod ait d'Aguesseau, tome I, p. 7, et tome IV, p. 706, Adde etiam quod eodem sensu diximus, Lois des lois, pages xxII,XXIII et Xxiv. 38. Privatorum conventio] Ridiculum enim foret, quod principi non licet, id privatis licere. Ita Cod. civ. rat. 5. Adde 1. 5. C. de legibus, So nullum enim pactum, etc.

39. Pro lege servetur.] Legis habet vigorem. Inst. § 6. de jur. nat. Hoc ita jure romano procedebat ex lege regiâ, quâ anno N. C. 735, Cæsari Augusto concessum est ut omnia suo emendaret arbitrio, et quas vellet leges ferre, ut refert Dio Cass. lib. 54. Hoc autem ex cujuscunque imperii constitutione recipit limitationem. Sic v. g. apud nos, constitutiones principiis eoùsque valent, quatenùs Charte constitutionali non repugnant, legibusque nituntur.

40. Personales] Exempli causâ, vide Ord. du 24 juillet 1815,

leges sunt]; nam ex his quædam sunt personales, quæ nec ad exemplum trahuntur, quoniam non hoc princeps vult : nam quod alicui ob meritum indulsit, vel si quam pœnam irrogavit, vel si cui sine exemplo subvenit, personam non transgreditur. Aliæ, cùm generales sint, omnes procul dubio tenent. Inst. § 6, de jur. nat.

41. Privilegium ad alienam injuriam porrigi non oportet. L. 40, ff. de admin. tut.

* 1. Nec ad læsionem eorum quorumdam favore constitutum est. L. 6, C. de legibus.

42. Beneficium imperatoris quod ab..... ejus indulgentiâ proficiscitur, quàm plenissimè interpretari debemus. L. 3, ff. de const. princip.

43. Rescripta quibus usi non fuerint qui in fata conces

et quod, in eam, pro exsulibus scripsi, décembre 1815. - Hæ sunt quæ privilegia latinis dicuntur, eò quod veteres priva dixerunt, quæ nos singula dicimus. Gell. X cap. 20. Festus, in voce PRIVOS. Et sic constitutio differt à legibus, quæ non in singulas personas, sed generaliter constituuntur. (Reg. 9.) Item, sæpè jus à constitutionibus separatur; quia multa constitutiones benigué aut severè contra jus introduxerunt. Cuj. Obs. lib. 7, c. 19.

Personam non transgreditur] Non producitur hoc jus ad consequentias. L. 24, ff. de legib. Non transit ad successores. L. 68, l. 196, ff. de reg. jur. l. 16, 17, 18, ff. de re judicatá. Constituunt jus singulare. Vide suprà not. ad n. 31.

41. Ad alienam.] Privilegia omnia interpretanda sunt, salvo tertii cujusque jure. L. 15, l. 28, ff. de test. milit. l. 48. C. de Vulg. subst. 1. 4, C. de emancip. l. 2. § 10. ff. ne quid in loco publico.l. 12. ff. de religiosis. l. 91, ff. de hered. instit. D'Aguesseau, tom. 2, p. 615.

*1. Favore] Ratio petenda ex reg. 81. - Adde quod privilegium retorqueri non debet contrà illum qui privilegium concessit; nemo enim intelligitur voluisse privilegium contra se ipsum concedere. D'Aguesseau, tom. 7, p. 636. Eo sensu in Somnio viridarii, cap. 34, dicitur, quòd privilegium semper conceditur eâ conditione, ut reipublicæ præjudicium non afferat. Adde Maxim. du Dr. publ. fr. tom. 1, p. 359. Vide infrà n. 72. 42. Quàm plenissimè] Odia restringenda, favores ampliandi sunt; modo non in detrimentum alterius: tunc enim strictè interpretabitur. Vid. reg. 41.

43. Heredes] Poscit hæc regula distinctionem. Nam in omnibus causis id observatur: ubi personæ conditio locum facit

serunt, heredes possunt allegare. L. 2, Cod. (Theod.) de divers. rescript.

44. Neratius consultus an quod beneficium dare se quasi viventi Cæsar rescripserat, jam defuncto dedisse existimaretur? respondit non videri principem, quod ei quem vivere existimabat concessisse, defuncto concessisse. Quem tamen modum esse beneficii sui vellet ipsius æstimationem esse. L. 191,ff. de reg. jur.

45. Reseripta contra jus elicita, ab omnibus judicibus refutari præcipimus; nisi fortè sit aliquid quod non lædat alium, et prosit petenti, vel crimen supplicantibus indulgeat. L. 7, C. de prec. imper. offer.

* 1. Mendax precator careat penitùs impetratis; et si nimia mentientis inveniatur improbitas, etiam severitati subjaceat judicantis. L. 5, C. si contra jus., etc.

beneficio, ibi deficiente eâ beneficium quoque deficiat ; ubi verò genus actionis id desiderat, ibi ad quemvis persecutio ejus devenerit, non deficiat ratio auxilii. l. 68, ff. de reg. jur. Et in summâ, privilegia quædam causæ sunt, quædam personæ. Et ideò, quædam ad heredem transmittuntur, quæ causæ sunt. Quæ personæ sunt, ad heredem non transeunt. 7. 196. ff. eod. 44. Defuncto concessisse] Privilegium alicui datum tanquam viventi, ei mortuo non competit, id est, ad heredes non extenditur. Gothof. hic.

Ipsius] Principis, scilicet. Vide d'Aguesseau, tom. 3, p. 737 et p. 772, lin. 14; tom. 8, p. 414; tom. 10, p. 55.

45. Contrà jus] Vid. reg. 37, in voce rescripta. Juri contraria postulari non oportet. l. 3, Cod. h. t.

Elicita] Princeps nunquam præsumitur juri publico derogare voluisse. D'Aguesseau. t. 3, p. 736. - Si tamen contra jus quid statuerit, huic malo mederi debet officio boni judicis, ut mox.

Refutari] Ait enim lex 11 Cod. de judicis: Subtilitatem legum judex curæ habeat ; non autem his quæ præter jus dicta vel prolata sunt ab imperatore, attendens. Nos enim volumus obtinere quod nostræ leges volunt, inquit Justinianus Nov. 113. Adde Novell. 125.

Indulgeat] Le droit de grâce.

* 1. Mendax precator] Supplicans aut verum dicit, aut falsum: si falsum, aut in jure, aut in facto. In facto dupliciter id accidit; nempè, dùm factum id esse asserit quod factum non est, vel è contrà. Item, mentiri non tantùm dicitur qui falsum asserit, sed qui verum reticet, qui omittit. Mendacium denique aut in

« PrécédentContinuer »