Images de page
PDF
ePub

* 2. Si qua beneficia personalia sine die et consule fuerint deprehensa, auctoritate careant. Cod. de divers. rescript.

CAPUT II.

De jure non scripto.

SECTIO PRIMA.- De responsis prudentium.

46. RESPONSA PRUDENTIUM sunt sententiæ et opiniones eorum quibus permissum erat de jure respondere. Inst. § 8, de jur. nat. et gent.

narrando, aut in tacendo. L. 1 et 2, C. eod. et Gothof. ibidem. Hinc distinctio sequens oritur. Per reticentiam impetratum rescriptum obrepticium dicitur; mendacio, subrepticium. Vid. Papon. Notar. 3. cap. 5. des lettres non recevables, et Oldendorpium, cap. 9, de except. Ibi exceptiones adversùs rescrip

tum.

Antiqua ordinatio Philippi IV præcipit omnibus judicibus: « Quatenùs mandata regia cum reverentiâ suscipiant, et diligenter executioni debitæ demandent... Si quæ [autem, addit rex] impetratores fecisse contigerit, ob defectum, negligentiam, fraudem, vel malitiam, prædam, et aliàs ; prout justum fuerit puniantur. » Ordinat. Philip. (Le Bel.) ann. 1302. Multæ aliæ auctoritates videre sunt in Max. du Dr. publ. franç., tom. 1er, p. 167-186.

Careat penitùs] Mendaci mendacium non prodest. l. 29, ff. de falsis. l. 1. ff. de natalibus.

Severitati subjaceat] « Nam totius injustitiæ nulla capitalior est quàm eorum, qui quùm maximè fallunt, id agunt ut boni viri esse videantur. » Cic. Off. lib. 1, n. 41.

Judicantis] Judicans punire debet mendacium impetrantis; sed ipse judex puniri non debet, si obtemperaverit rescripto ignorans obreptionem vel subreptionem. D'Aguesseau, tom. 7, p. 288.

*2. Sine die] Vide Papon. not. 3, cap. 5 de la date des rescripts.

46. Permissum erat] Antiquitùs constitutum erat, ut essent, qui jura publicè interpretarentur, quibus à Cæsare jus respondendi datum est, qui jurisconsulti appellabantur: quorum omnium sententiæ et opiniones eam auctoritatem tenebant, ut judici recedere à responsis eorum non liceret. (Inst. dict. loc.) Hoc in Galliâ nunquàm obtinuit ; illud tamen receptum est, ut essent qui de jure responderent, advocati. Item, apud nos,

SECTIO II. De judiciis.

47. [Generaliter] non exemplis sed legibus judicandum [est.] L. 13, C. de sentent.

48. [At in silentio legis nec non] in ambiguitatibus quæ ex lege proficiscuntur, [ vidimus] rerum perpetuò similiter judicatarum auctoritatem, vim legis obtinere debere. L. 38,ff. de legibus.

49. [Idcircò] quod legibus omissum est, non omittetur religione judicantis. L. 13, ff. de testibus.

50. [Nam] jus honorarium, viva vox est juris civilis. L. 8, ff. de just. et jur.

SECTIO III. - De consuetudine et usu.

51. [Prætereà] sine scripto jus venit quod usus approbavit. Nam diuturni mores, consensu utentium comprobati, legem imitantur. Inst. § 9, de jur. nat. et gent.

auctorum quorumdam non vilis auctoritas est; sed ad judicandum ex eorum responsis, judices minimè coguntur, ratione imperii; sed tantummodò alliciuntur, rationis imperio.

47. Non exemplis] Ità sanè dicendum est, cùm lex extat ; ubi verò deficit lex, tunc exemplis judicari potest: ut in reg. seq. Circa usum exemplorum, valdè notandæ sunt sequentes sententiæ: 1. Omnia mala exempla, ex bonis initiis orta sunt, etc. Orat. Cæs. in conjur. Catilin. apud Sallust. - II. Quod nunc tuemur exemplis, olim erit inter exempla. Vide d'Aguesseau, t. 4, p. 442 et 443. Adde Baconii aphorism. 22-31, de exemplis

et eorum usu.

48. Perpetuò] Rectė jurisconsultus dicit perpetuò ; secùs enim si unâ duntaxat aut alterâ vice. Une fois n'est pas coutume.

Judicatarum] Circa rerum judicatarum auctoritatem vide infrà quæ scripsi in med Dissert. sur la Jurisprudence des Ar

réts.

49. Non omittetur] Et hinc ortum est apud Romanos jus prætorium, quod prætores introduxerunt, adjuvandi, vel supplendi, vel corrigendi juris civilis gratiâ, propter utilitatem publicam : quod et honorarium dictum fuit, ad honorem prætorum sic nominatum. l. 7, ff. de just. et jur. l. 12. ff, de legibus.

50 Honorarium] Vide. notam præced.

Viva vox] Verè dici potest, magistratum legem csse loquentem, legem autem mutum magistratum. Cic. de leg. lib. 3.

51. Sine seripto] Magnæ auctoritatis hoc jus habetur, quod

* 1. Inveterata consuetudo pro lege non immeritò custoditur. Et hoc est jus quod dicitur moribus constitutum. L. 32, 1,.ff. de legibus.

*2. Mos namque retinendus est fidelissimæ vetustatis. L. 18, C. de testam.

32. De quibus causis, scriptis legibus non utimur; id custodire oportet quod moribus et consuetudine inductum est. L. 32, ff. de legibus.

* 1. Et si quâ in re hoc deficeret, tunc quod proximum et consequens ei est. D. l. 32.

* 2. Sed si nec id quidem appareat, tunc jus quo urbs Roma utitur, servari oportet. D. 1. 32.

3. [Attamen] non tam spectandum quid Romæ factum est, quàm quid fieri debeat. L. 12, ff. de offic. præsidis.

53. Consuetudinis usûsque longævi non vilis auctoritas est; verùm non usque adèo sui valitura momento, ut aut rationem vincat, aut legem. L. 2, C. quæ sit long. cons.

in tantùm probatum est, ut non fuerit necesse scripto id comprehendere.

Usus] Uso, legislatore il più ordinario delle nazioni. Beccaria, Tratt. dei Delitti, n. 42.

Diuturni] Propria hæc sunt epitheta consuetudinis, ut dicatur, diuturna, longa, inveterata; oportet etiam ut sit certa, vulgata, à legislatore non imbropata. Grosley, Analys. du Dr. fr. liv. 2, chap. 10, n. 6. Quanto autem tempore introducatur, jure nostro definitum non est.

Legem imitantur] Id est, legis vim et effectum habent. Infrà 1. Quin etiam aliquandò plus valere, et in rebus majoris momenti versari leges quæ moribus comprobatæ sunt, quàm quæ scripto constant, testatur. 7. 32. ff. de legibus. de quâ suprà diximus, reg. 36.

*1. Moribus constitutum] « Quæ verò more aguntur. De iis nihil est præcipiendum; illa enim ipsa præcepta sunt. » Cic. de Offic. lib. 1. n. 148.

* 2. Fidelissimæ vetustatis]... Optima rati ea, quæ magno assensu recepta sunt... Nec ad rationem, sed ad similitudinem vivimus. Senec. de vitá beatâ. c. 1.

52. * 2. Urbs Roma] Sic apud nos, consuetudo parisiensi, aliis silentibus, commune jus dabat adjumentumque præbebat. Attamen, etc. * 3, infrà.

53. Non usque adeò] Imò usus et mores legem superant (suprà reg. 36) Solve specialis consuetudo generalem legem

54. Quùm de consuetudine civitatis, vel provinciæ confidere quis videtur, primùm illud explorandum arbitror, an etiam contradicto aliquandò judicio consuetudo firmata sit. L. 34, ff. de legibus.

tollere non potest, uthic: specialem potest. L. 32. ff. de legib. 1. 13, ff. comm. præd. Generalis generalem potest. D. l. 32, et ibi Gothof. Adde Vinnium ad § 9. Inst. de jur. nat. et gent. Heineccium ibid. § 71. J. Voët ad Pandectas. lib. 1, tit. 3, n. 37. 54. Contradicto aliquandò judicio] More gallico quùm de consuetudine vel usu alicujus regionis agitur, acta quæ dicuntur de notoriété, solent exigi.

De regulis ipsis] Extat Heineccii curiosa observatio de Paramiis (id est, regulis) ad jurisprudentiam veterum Germanorum pertinentibus. tom. 3 Operum, pag. 184.

TITULUS II.

De regulis juris generalibus.

CAPUT PRIMUM.

De regulis ipsis.

55. REGULA est, quæ rem, quæ est, breviter enarrat. Non ex regulâ jus sumatur; sed ex jure quod est regula fiat. L. 1, ff. de reg. juris.

*

1. Per regulam igitur brevis rerum narratio traditur; et, ut ait Sabinus, quasi causæ conjectio est; quæ simul quùm in aliquo vitiata est, perdit officium suum. D.l. 1, per regulam.

*

56. Plerumquè sub auctoritate juris scientiæ, perniciosè erratur. L. 91, § 3, ff. de verbor. oblig.

55. Regula] Regula ab eo dicta est, quòd rectè ducit, nec aliquandò aliorsum trahit. Alii dixerunt regulam dictam vel quòd regat, vel quòd normam rectè vivendi præbeat, vel quia distortum pravumque corrigat. Isidor. Origin. VI, c. 16.

Rem] Seu jus quod de aliquâ re observatur. (Pothier.) Nam regulæ, de facto non respondent, sed de jure. Gothofred.

Non ex regula] Rectè jubetur, ut non ex regulis jus sumatur, sed ex jure quod est, regula fiat. Neque enim ex verbis regulæ petenda est probatio, ac si esset textus legis. Regula enim legem (ut acus nautica polos) indicat, non statuit.

* 1. Causæ conjectio] Causæ conjectio fiebat à litigatoribus, qui cùm ad judicium venissent, antequàm ageretur causa, rem per indicem exponebant, et causam in breve suam cogebant: (Faber) vernaculè, prendre ses conclusions.

:

Vitiata est] Regula vitiari dicitur cùm malè applicatur, id est ad aliquem casum quo res modicà circumstantiâ aberret à vero regulæ subjecto. (Gothof. Poth.)

56. Erratur] Scilicet quùm jus cum æquo et bono pugnat ; in specie d. l. 91, § 3.

ut

« PrécédentContinuer »