Images de page
PDF
ePub

* 1. Inveterata consuetudo pro lege non immerito custoditur. Et hoc est jus quod dicitur moribus constitutum. L. 32, $1,.ff. de legibus.

* 2. Mos namque retinendus est fidelissimæ vetustatis. L. 18, C. de testam.

52. De quibus causis, scriptis legibus non utimur; id custodire oportet quod moribus et consuetudine inductum est. L. 32, ff. de legibus.

* 1. Et si quâ in re hoc deficeret, tunc quod proximum et consequens ei est. D. l. 32.

2. Sed si nec id quidem appareat, tunc jus quo urbs Roma utitur, servari oportet. D. l. 32.

3. [Attamen] non tam spectandum quid Romæ factum est, quàm quid fieri debeat. L. 12, ff. de offic. præsidis. 53. Consuetudinis usûsque longævi non vilis auctoritas

verùm non usque adeo sui valitura momento, ut aut rationem vincat, aut legem. L. 2, C. quæ sit long. cons.

[ocr errors]

est;

in tantùm probatum est , ut non fuerit necesse scripto id comprehendere.

Usus ] Uso, legislatore il più ordinario delle nazioni. Beccaria, Tratt. dei Delitti, n. 42.

Diuturni] Propria hæc sunt epitheta consuetudinis, ut dicatur, diulurna , longa, inveterata ; oportet etiam ut sit certa , vulgata, à legislatore non imbropata. Grosley, Analys. du Dr. fr. liv. 2, chap. 10, n. 6. Quanto autem tempore introducatur, jure nostro definitum non est.

Legem imitantur] Id est , legis vim et effectum habent. Infrà* 1. Quin etiam aliquandò plus valere, et in rebus majoris momenti versari leges quæ moribus comprobatæ sunt, quàm quæ scripto constant, testatur. 1. 32. ff. de legibus. de quâ suprà diximus, reg. 36.

* 1. Moribus constitutum ] « Quæ verò more aguntur. De iis nihil est præcipiendum; illa enim ipsa præcepta sunt. » Cic. de Offic. lib. 1. n. 148.

* 2. Fidelissimæ vetustatis]. Optima rati ea, quæ magno assensu recepta sunt... Nec ad rationem , sed ad similitudinem vivimus. Senec. de vita beatá. c. I.

52. * 2. Urbs Roma:] Sic apud nos, consuetudo parisiensi, aliis silentibus, commune jus dabat adjumentumque præbebat. Attamen, etc. * 3, infrà.

53. Non usque adeò] Imò usus et mores legem superant (suprà reg. 36 ) Solve : specialis consuetudo generalem legem 54. Quùm de consuetudine civitatis, vel provinciæ confidere quis videtur, primùm illud explorandum arbitror, an etiam contradicto aliquando judicio consuetudo firmata sit. L. 34, ff. de legibus.

tollere non potest, ut hic : specialem potest. L. 32. ff. de legib. 1. 13, ff. comm. præd. Generalis generalem potest. D. l. 32, et ibi Gothof. Adde Vinnium ad 9. Inst. de jur. nat. et gent. Heineccium ibid.3 71.J. Voët ad Pandectas. lib. 1, tit. 3, n. 37.

54. Contradicto aliquandò judicio] More gallico quùm de consuetudine vel usu alicujus regionis agitur, acta quæ dicuntur de notoriété, solent exigi.

De regulis ipsis ] Extat Heineccii curiosa obseryatio de Paremiis (id est, regulis) ad jurisprudentiam veterum Germanorum pertinentibus. tom. 3 Operum, pag. 184.

TITULUS II.

De regulis juris generalibus.

CAPUT PRIMUM.

De regulis ipsis.

55. REGULA est, quæ rem, quæ est , breviter enarrat. Non ex regulâ jus sumatur; sed ex jure quod est regula fiat. L. 1. ff. de reg: juris.

1. Per regulam igitur brevis rerum narratio traditur; et, ut ait Sabinus, quasi causæ conjectio est; quæ simul quùm in aliquo vitiata est, perdit officium suum. D.l.1, per regulam.

56. Plerumquè sub auctoritate juris scientiæ, perniciosè erratur. L. 91, § 3, ff. de verbor. oblig.

55. Regula] Regula ab eo dicta est, quòd rectè ducit, nec aliquandò aliorsùm trahit. Alii dixerunt regulam dictam vel quòd regat, vel quòd normam rectè vivendi præbeat, vel quia distortum pravumque corrigat. Isidor. Origin. VI, c. 16.

Rem] Seu jus quod de aliquâ re observatur. (Pothier.). Nam regulæ , de facto non respondent, sed de jure. Gothofred.

Non ex regula] Rectè jubetur, ut non ex regulis jus sumatur, sed ex jure quod est, regula fiat. Neque enim ex verbis regulæ petenda est probatio, ac si esset textus legis. Regula enim legem (ut acus nautica polos) indicat, non statuit.

* 1. Causæ conjectio] Causæ conjectio fiebat à litigatoribus, qui cùm ad judicium venissent, antequàm ageretur causą, rem per

indicem exponebant, et causam in breve suam cogebant : (Faber) : vernaculè, prendre ses conclusions.

Vitiata est] Regula vitiari dicitur cùm malè applicatur, id est ad aliquem casum quo res modicâ circumstantià aberret à vero regulæ subjecto. (Gothof. Poth.)

56. Erratur) Scilicet quùm jus cum æquo et bono pugnat; ut in specie d. 1.91, 3.

* 1. Omnis definitio in jure civili periculosa est; parùm est enim, ut non subverti possit. L. 202,ff. de reg. jur.

SECTIO PRIMA.

CAPUT II.
Regulæ generales , tam naturalis quàm civilis juris.

Regulæ generales ex jure naturali de

ductæ. 57. Juris præcepta sunt hæc: honestè vivere, alterum non lædere, suum cuique tribuere. L. 10, $1,.ff. de justitiá et jure.

58. Non omne quod licet honestum est. L. 144,.ff. de regulis juris.

* l. Definitio ] Id est, regula , sententia (Cujac. ad Papin.) Regulæ et definitiones, ait Gothofredus, magnam utilitatem in omni scientiarum genere adferunt. Indè Vegetius 3, c. 26, recepset quasdam regulas generales bellorum; idem medicis præstant aphorismi Hyppocratis; geometris, elementa Euclidis; jurisconsultis, receptæ Pauli sententiæ, nec non titulus ipse de regulis juris. Cur igitur omnem definitionem in jure periculo, sam esse dicatur? Quia difficillimum est, et sæpè impossibile , regulam juris ita accuratè confici ut omnes et solos casus quibus aptanda est complectatur: modica enim circumstantiæ varietas totum plerumque jus immutat; et sic omnes juris nostri regulas debemus accipere, ut non perpetuò sed plerumquè obtineant.

57. Juris precepta] Non propriè regulæ artis juris : sed dictata naturæ; insitæ et quasi consignatæ in animis nostris no · tiones. (Vinnius.)

Honestè vivere] Hoc præcepto vetantur omnia quæ pugnant cum bonis moribus et publicâ honestate, etiamsi non expressè prohibita.

Alterum non lædere] Justitiæ primum munus est , ut ne cui quis noceat, nisi lacessitus injuriâ. (Cic. de offic. lib. 1.)

Suum cuique] Æquissima vox est, et jus gentium præ se ferens, Redde QUOD debes. Senec. 3, de Benef. cap. 14. Fallit regula in specie, l. 31.ff. depositi. Infrà n. 73, * 3 et 4. 58. Honestum est] Est aliquid quod non oporteat,

etiamsi licet. (Cic. pro Balbo.)

La loi permet souvent ce que défend l'honnneur. Stultissimum enim est , existimare omnia justa esse , quæ scita sint in populorum institutis aut legibus. (Cic. de legibus lib. 1.) 59. In omnibus quidem , maximè tamen in jure, æquitas spectanda sit. L. 90,

ff. dict. tit. * 1. Placuit in omnibus rebus præcipuam esse justitiæ æquitatisque quàm stricti juris rationem. L. 8, c. de judic.

Stultissimus ergo Hobbes, de cive, c. XII, 1. Vid. Barbeyr. in præf ad Puffend. Maxim. du droit pub. fr. tom. I. p. 47.

59. Æquitas spectanda] Jus semper quærendum est æquabile; neque enim aliter jus esset. (Cic. de offic. lib. 2, n. 41. Qui aliter jus civile tradunt, non tàm justitiæ quàm litigandi tradunt vias. (Cic. de leg. lib. I.) Et etiam alibi laudat ServiumSulpicium, quòd nou inagis juris quàm justitiæ consullus esset, et jus civile ad æquitatem referret. (Cic. Philip. IX.)

* 1. In omnibus] In omnibus scilicet , quæ lege palàm non sunt definita (n. 17). Cæterum fallit regula in multis casibus, quos vide in 1. 69. ff. de legatis 30, l. 1, 20, ff. de exercitoriá act. l. 12, ff. qui et à quib. l. 2, C. de legib.

* 1. Æquitatis] Ità Gothofredus ad hanc vocem : æquitas, justitia , ut hic; verum jus, germana justitia. Cic. Bona fides, 1. 29, § 4,ff: mandati. Naturalis justitia. Cic. l. 13, § 7,ff. de excus. tutor. Humanitas, benignitas, æquum, bonum, bonum et æquum.l. 1, 8: de justitia et jure l. 91, § 3, ff. de verb, oblig. Utilitas communis, l. 51, 52, ff. ad leg. Aquil. Justum quidem, sed non semper scriptum, et ita opponitur juslo legitimo ab Aristotele. V. Ethic. 10. Aquitas rationem personarum habet. 1. 16, Š 13. Judici ante oculos esse debet , l. 4, in fin. ff. de eo quod certo loco. Undè religio judicantis dicitur, l. 13, ff. de iestib. Juris scripti duritiem habitâ ratione circumstantiarum mitigat. Hùc utique spectat ars æqui et boni. l. 1. ff. de just, et jur. Vera philosophia , non simulata , quæ sus studiosos sacerdotes facit. ibid. !. Stricto juri præferendam, ut hic. Obiter notandum est, originem æqui oriri ex universali lege : quippe legislatores non omnes casus definiunt, sed eos qui plerumquè accidunt (n. 10). Decisio casûs omissi in lege universali petenda, non ex ipsâ lege, sed ex eo quod bonum et æquum diximus; et sic æquitatem ipsam possumus appellare , scriptæ legis supplementum. Eo sensu æquitas definiri potest , Virtus correctrix ejus , in quo lex propter universalitatem deficit. Grotius. de Aquit. indulg. ct facil. cap. 1, 3.

Stricti juris] Jus strictum hic, pergit Gothofredus , non est jos scriptum, sed juris scripti prædura et ab humanitatis regulà aliena interpretatio; stricta ratio. l. 43, in fin.ff. de relig. jus summum ; Cic. de offic., lib., 1. Apices juris, ut hic * 3. Mera

[ocr errors]

2

« PrécédentContinuer »