Images de page
PDF
ePub

* 1. Omnis definitio in jure civili periculosa est; parùm est enim, ut non subverti possit. L. 202, ff. de reg. jur.

CAPUT II.

Regulæ generales, tam naturalis quàm civilis juris. SECTIO PRIMA. Regulæ generales ex jure naturali de

ductæ.

57. Juris præcepta sunt hæc : honestè vivere, alterum non lædere, suum cuique tribuere. L. 10, § 1, ff. de justitid et jure.

58. Non omne quod licet honestum est. L. 144, ff. de regulis juris.

* 1. Definitio] Id est, regula, sententia (Cujac. ad Papin.) Regulæ et definitiones, ait Gothofredus, magnam utilitatem in omni scientiarum genere adferunt. Indè Vegetius 3, c. 26, recenset quasdam regulas generales bellorum; idem medicis præstant aphorismi Hyppocratis; geometris, elementa Euclidis ; jurisconsultis, receptæ Pauli sententiæ, nec non titulus ipse de regulis juris. Cur igitur omnem definitionem in jure periculo sam esse dicatur? Quia difficillimum est, et sæpe impossibile, regulam juris ita accuratè confici ut omnes et solos casus quibus aptanda est complectatur: modica enim circumstantiæ varietas totum plerumque jus immutat ; et sic omnes juris nostri regulas debemus accipere, ut non perpetuò sed plerumquè obtineant. 57. Juris præcepta] Non propriè regulæ artis juris sed dictata naturæ; insitæ et quasi consignatæ in animis nostris notiones. (Vinnius.)

:

Honestè vivere ] Hoc præcepto vetantur omnia quæ pugnant cum bonis moribus et publicâ honestate, etiamsi non expressè prohibita.

9

Alterum non lædere] Justitiæ primum munus est ut ne cui quis noceat, nisi lacessitus injuriâ. (Cic. de offic. lib. 1.)

Suum cuique] Equissima vox est, et jus gentium præ se ferens, REDDE QUOD DEBES. Senec. 3, de Benef. cap. 14. Fallit regula in specie, l. 31, ff. depositi. Infrà n. 73, * 3 et 4.

58. Honestum est] Est aliquid quod non oporteat, etiamsi licet. (Cic. pro Balbo.)

La loi permet souvent ce que défend l'honnneur.

Stultissimum enim est, existimare omnia justa esse, quæ scita sint in populorum institutis aut legibus. (Čic. de legibus lib. 1.)

59. In omnibus quidem, maximè tamen in jure, æquitas spectanda sit. L. 90, ff. dict. tit.

*

1. Placuit in omnibus rebus præcipuam esse justitiæ æquitatisque quàm stricti juris rationem. L. 8, C. de judic.

Stultissimus ergo Hobbes, de cive, c. XII, § 1. Vid. Barbeyr. in præf ad Puffend. Maxim. du droit pub. fr. tom. 1. p. 47.

59. Equitas spectanda] Jus semper quærendum est æquabile; neque enim aliter jus esset. (Cic. de Offic. lib. 2, n. 41. Qui aliter jus civile tradunt, non tàm justitiæ quàm litigandi tradunt vias. (Cic. de leg. lib. 1.) Et etiam alibi laudat ServiumSulpicium, quòd non magis juris quàm justitiæ consultus esset, et jus civile ad æquitatem referret. (Cic. Philip. IX.)

1. In omnibus] In omnibus scilicet, quæ lege palàm non sunt definita (n. 17). Cæterum fallit regula in multis casibus, quos vide in 7. 69, ff. de legatis 3o, l. 1, § 20, ff. de exercitoriá act. l. 12, ff. qui et à quib. 1. 2, C. de legib.

*

1. Equitatis] Ità Gothofredus ad hanc vocem : æquitas, justitia, ut hic; verum jus, germana justitia. Cic. Bona fides, 1. 29, § 4, ff. mandati. Naturalis justitia. Cic. l. 13, § 7,ff. de excus. tutor. Humanitas, benignitas, æquum, bonum, bonum et æquum. l. 1,ff. de justitia et jure l. 91, § 3, ff. de verb, oblig. Utilitas communis, l. 51, §2, ff. ad leg. Aquil. Justum quidem, sed non semper scriptum, et ita opponitur justo legitimo ab Aristotele. V. Ethic. 10. Equitas rationem personarum habet. 1. 14, 6, ff. de relig. Educitur ex ipsarum rerum naturâ, d. L. 16, 13. Judici antè oculos esse debet, l. 4, in fin. ff. de eo quod certo loco. Undè religio judicantis dicitur, l. 13, ff. de Lestib. Juris scripti duritiem habitâ ratione circumstantiarum mitigat. Huc utique spectat ars æqui et boni. l. 1, ff. de just. et jur. Vera philosophia, non simulata, quæ suî studiosos sacerdotes facit. ibid. 1. Stricto juri præferendam, ut hic. Obiter notandum est, originem æqui oriri ex universali lege: quippe legislatores non omnes casus definiunt, sed eos qui plerumquè accidunt (n. 10). Decisio casûs omissi in lege universali petenda, non ex ipsâ lege, sed ex eo quod bonum et æquum diximus; et sic æquitatem ipsam possumus appellare, scriptæ legis supplementum. Eo sensu æquitas definiri potest, Virtus correctrix ejus, in quo lex propter universalitatem deficit. Grotius. de Equit. indulg. et facil. cap. 1, § 3.

Stricti juris] Jus strictum hic, pergit Gothofredus, non est jus scriptum, sed juris scripti prædura et ab humanitatis regula aliena interpretatio; stricta ratio. l. 43, in fin. ff. de relig. jus summum; Cic. de offic., lib. 1. Apices juris, ut hic* 3. Mera

*2. Quoties æquitatem desiderii, naturalis ratio aut dubitatio juris moratur; justis decretis res temperanda est. L. 85, 2,.ff. de reg. jur.

*3.[Bonæ fidei] non congruit de apicibus juris disputare. L. 29, § 4, ff. mandati.

*

4. [Hinc] multa jure civili contra rationem disputandi pro utilitate communi recepta esse, innumerabilibus exemplis probari potest. L. 51, fin. ff. ad leg. Aquil.

60. Jura sanguinis nullo jure civili dirimi possunt. L. 8, ff. de regulis juris.

61. Una est omnibus parentibus servanda reverentia. L. 6,ff. de in jus vocando.

cognitio. 7. 14, 13, ff. de relig. Subtilitas verborum. l. 20 in fine, ff. de reb. cred. Opponitur æquitati, ut homini politico et humano, barbarus: ut spiritui, littera: dicitur et scrupulositas, nimiaque subtilitas. . 18, C. de injusto. Cavillatio, subtilitas juris, 7. 17, ff. eod. tit. Authoritas juris scientiæ, 7. 91, S3, ff. de verb. oblig. Ratio disputandi, l. 51, § 2, ff. ad leg. Aquil. Summum jus, summa injuria. Cic. loc. cit. Summum jus, summa crux; Columell. Summa malitia. Terent. Jus nimiùm scrupulosum et ideò non admittendum. 7. 33 ff. de excus. tut. Subtilis ratio. l. 51, in fine ff. ad l. Aquil. Subtilis regula et humanitas opponuntur in l. 13, ff. de liber. et posth. *2. Desiderii] Id est, postulantis, agentis.

Naturalis ratio] Id est, æquitas justæ causæ.

Dubitatio juris] Quæ oritur ex obscuritate vel contrarietate legum.

Moratur] Id est, impedimentum affert, quominùs res possit decidi.

Temperanda] Temperare est inter summum et nimiùm indulgens jus, medium locum tenere (le juste-milieu).

*3. Bona fidei] Vide* 1. Suprà, in voce Equitatis. Apicibus juris] Vide* 1. Suprà, in voce Stricti juris. 4. Rationem disputandi] Vide notas ad. * 1. n. 69. Innumerabilibus] Vide l. 8, C. de judiciis. l. 43, ff. de religios. l. 25, ff. de legibus. l. 14. ff. de except. rei. jud. 1. ult. ff. ex quib. causis maj. l. 3, ff. de off. Præt. l. 14, ff. de divers. temp. præscrip. 1. 5, pr. ff. de obligat, et act. l. 21, ff. communi dividundo.

60. Jure civili] Ratio petenda est ex n. 74. * I.

61. Omnibus parentibus] Cujusvis sexûs aut gradûs sint, et tam naturalibus quàm legitimis. De eà re, vide Plat. de legib. lib. 4. Cic. de Off. lib. I, n. 58. Val. Max. lib. 5, c. 4. Cod.

62. Beneficio adfici hominem interest hominis. L. 7,ff. de serv. export.

* 1. Cùm inter nos cognationem quamdam natura constituit, consequens est hominem homini insidiari nefas esse. L. 3, cùm, ff. de just. et jure.

*

*

2. [At verò] adversùs periculum naturalis ratio permittit se defendere. L. 4, ff. ad leg. Aquil.

civ. art. 372. Perreau, Élémens de Légis. nat. p. 61 et seq.

62. Interest hominis] Homo sum et nihil humani à me alienum puto.... Unà ex re satis præcipitur, ut, quidquid sine detrimento possit commodari, id tribuatur vel ignoto. Ex quo sunt illa communia non prohibere aquâ profluente; pati ab igne ignem capere, si quis velit; consilium fidele deliberanti dare: quæ sint iis qui accipiunt, utilia; danti, non molesta. Quare et his utendum, et semper aliquid ad communem utilitatem afferendum. (Cic. de Off. lib. 1, n. 52.

1. Cognationem] Quoniam (ut præclarè scriptum est à Platone) non nobis solùm nati sumus, ortûsque nostri partem patria vindicat, partem amici; atque ita placet stoïçis, quæ in terris gignuntur, ad usum hominum omnia creari; homines autem hominum causá esse generatos, ut ipsi inter se, aliis alii prodesse possent; in hoc naturam debemus sequi ducem, communes utilitates in medium afferre, mutatione officiorum, dando, accipiendo: tùm artibus, tùm operâ, tùm facultatibus devincire hominum inter homines societatem. Cic. de Off lib. 1, n. 22.

En ce monde, il se faut l'un l'autre secourir :
Il se faut entr'aider: c'est la loi de nature.
(LA FONTAINE.)

Undè facilè patet, an fuerit crimen Subscriptio nationalis illa, quâ anno 1820, cives concivibus incarceratis opem ferre pacti

sunt!

* 2 Naturalis ratio] Quis est qui, quoquo modo quis interfectus sit, puniendum putet, cùm videat aliquandò gladium nobis ad occidendum furem ab ipsis porrigi legibus. Cic. pro Milone, n. 9. Reverà, lege XII Tabularum cautum erat : SI NOX FURTUM FACTUM SIT; SI IM (eum) ALIQUIS OCCISIT, JURE CÆSUS ESTO. SI LUCI FURTUM FAXIT..... VERBERATOR..... SI SE TELO DeFENSINT; QUIRITATO ENDOQUE PLORATO POST DEINDE, SI CESI ES

CINT (erunt) SE (sine) FRAUDE ESTO. (Tab. 2.) Illa autem, quam inter nocturnum diurnumque furem decemviri adhibuerant,distinctio, solâ suâ æquitate satis commendatur. A nocturno scilicet fure, propriæ saluti nemo qui non metuat; cùm inermis veniat

*3. [Licet] vim vi repellere. L. 12, §1, ff. quod met.

caus.

* 4. Jure, hoc evenit; ut quod quisque ob tutelam corporis sui fecerit, jure fecisse existimetur. L. 3, ff. de just. et jur.

63. Unusquisque suis fruatur, et non inhiet alienis. L. 1, Sfin. C. de Thesauris.

64. Prodesse unusquisque sibi, dùm alii non nocet, non prohibetur. L. 1, § 11, ff. de aq. pluv. arcend.

65. Non debet alteri per alterum iniqua conditio inferri. L. 74, ff. de reg. juris.

necne, explorari non possit. Silent enim leges inter arma, nec se expectari jubent: cùm ei qui expectare velit, ante injusta pœna luenda sit, quàm justa repetenda. Cic. loc. cit. n. 10. At contra diurnos fures, solam defensionem, non etiam ultionem privatis concedi oportuit; nec aliter occidi permittendum, quàm si vim vi repellere necesse sit, armaque in armatos sumere. Code pénal, art. 328 et 329. Exemplum notabile videre est apud d'Aguesseau, t. 10, part. 2, p. 265, in fine.

* 3. Vim vi] Vide l. 45, § 4, ff. ad leg. Aquil. l. 1, § 28, et 1. 9. ff. de vi et vi armatâ. 1. 2, C. ad leg. Cornel. de sicar. Cuj. Observ, lib. 5, c. 18.

63. Suis] Nobis non res, rerum sed conceditur usus. Sunt enim nulla privata naturâ : sed aut veteri occupatione, ut qui quondam in vacua venerunt; aut victoriâ, ut qui bello potiti sunt; aut lege, pactione, conditione, sorte; ex quo fit, ut ager Arpinas, Arpinatium dicatur; Tusculanus, Tusculanorum. Similisque est privatarum possessionum descriptio : ex quo, quia suum cujusque fit, eorum, quæ naturâ fuerant communia', quod cuique obtigit, id quisque teneat; è quo si quis sibi appetet, violabit jus humanæ societatis. (Origine du droit de propriété.) Cic. Off. lib. 3, n. 21.

64. Non nocet] Quinetiam, suum cuique incommodum ferendum est potiùs, quàm de alterius commodis detrahendum. Forsitan quispiam dixerit : nonne igitur sapiens, si fame ipse conficiatur, abstulerit cibum alteri homini ad nullam partem utili? Minimè verò non enim mihi est vita mea utilior, quàm animi talis affectio, neminem ut violem commodi mei gratiâ. Cic. de Off. lib. 3, n. 29, 30.

65. Iniqua conditio] Animadvertendum est ne conventio in alliâ re facta, aut cum aliâ personâ, in aliâ re aliâve personâ noceat. l. 27, § 4, ff. de pactis.

« PrécédentContinuer »