Images de page
PDF
ePub

* 2. Quoties æquitatem desiderii, naturalis ratio aut dubitatio juris moratur; justis decretis res temperanda est. L. 85, $2,.ff. de reg. jur.

* 3.[Bonæ fidei] non congruit de apicibus juris disputare. L. 29, $ 4,ff. mandati.

* 4. [ Hinc] multa jure civili contra rationem disputandi pro utilitate communi recepta esse, innumerabilibus exemplis probari potest. L. 51, § fin.ff. ad leg. Aquil.

60. Jura sanguinis nullo jure civili dirimi possunt. L. 8, .ff. de regulis juris.

61. Una est omnibus parentibus servanda' reverentia. L. 6, ff. de in jus vocando.

cognitio. I. 14,9 13, ff. de relig. Subtilitas verborum. I. 20 in fine, ff. de reb. cred. Opponitur æquitali , ut homini politico et humano, barbarus : ut spiritui, littera : dicitur et scrupulositas, nimiaque subtilitas. l. 18, C. de injusto. Cavillatio, subtilitas juris, l. 17, ff. eod. tit. Authoritas juris scientiæ , 1. 91 , $ 3, ff. de verb. oblig. Ratio disputandi , l. 51, 52, ff. ad leg. Aquil. Summuin jus, summa injuria. Cic. loc. cit. Summum jus, summa crux; Columell. Summa malitia. Terent. Jus nimiùm scrupulosum et ideò non admittendum. l. 33. ff. de excus. tut. Subtilis ratio. l. 51, in fine ff. ad l. Aquil. Subtilis regula et humanitas opponuntur in l. 13, ff. de liber. et posth.

* 2. Desiderii) Id est, postulantis, agentis. Naturalis ratio] Id est, æquitas justæ causæ.

Dubitatio juris] Quæ oritur ex obscuritate vel contrarietate legum.

Moralur] Id est, impedimentum affert, quominus res possit decidi.

Temperanda] Temperare est inter summum et nimiùm indulgens jus, medium locum tenere (le juste-milieu).

*3. Bonce fidei] Vide* 1. Suprà, in voce Æquitatis. Apicibus juris] Vide * 1. Suprà, in voce Stricti juris. *4. Rationem disputandi] Vide notas ad. * 1. n. 69.

Innumerabilibus]' Vide 1.8, C. de judiciis. l. 43, ff. de religios. l. 25, ff. de legibus. l. 14. ff. de except. rei. jud. l. ult. ff. ex quib. causis maj. 2. 3, ff. de of). Præi. 1. 14.ff. de divers. temp. præscrip. 1,5,,pr. ff. de obligat , et act. l. 21 , ff. communi dividundo.

60. Jure civili] Ratio petenda est ex n. 74. * 1.

61. Omnibus parentibus] Cujusvis sexûs aut gradûs sint, et tàm naturalibus quàm legitimis. De eâ re , vide Plat. de legib. lib. 4. Cic. de off. lib. I, n. 58. Val. Max. lib. 5, c. 4. Cod.

62. Beneficio adfici hominem interest hominis. L. 7,ff: de serv. export.

* 1. Cùm inter nos cognationem quamdam natura constituit, consequens est hominem homini insidiari nefas esse. L. 3, * ciim, ff. de just, et jure.

* 2. [At verò] adversùs periculum naturalis ratio permittit se defendere. L. 4, ff. ad leg. Aquil.

civ. art. 372. Perreau , Élémens de Légis. nat. p. 61 et seq.

62. Interest hominis] Homo sum et nihil humani à me alienum puto.... Unâ ex re satis præcipitur, ut, quidquid sine detrimento possit commodari , id tribuatur vel ignoto. Ex quo sunt illa communia : non prohibere aquâ profluente; pati ab igne ignem capere , si quis velit; consiliuin fidele deliberanti, dare : quæ sint iis qui accipiunt, utilia; danti, non molesta. Quare et his utendum, et semper aliquid ad communem utilitatem afferendum. (Cic. de Of: lib. 1, n. 52.

* 1. Cognationem] Quoniam (ut præclarė scriptum est à Platone) non nobis solùm nati sumus , ortûsque nostri partem patria vindicat, partem amici; atque ita placet stoïçis , quæ in terris gignuntur', ad usum hominum omnia creari ; homines autem hominum causá esse generatos, ut ipsi inter se, aliis alii prodesse possent; in hoc naturam debemus sequi ducem , communes utilitates in medium afferre, mutatione officiorum, dando , accipiendo : tům artibus, tùm operâ , tùm facultatibus devincire hominum inter homines societatem. Cic. de Off. lib. 1, n. 22.

En ce monde, il se faut l'un l'autre secourir :
Il se faut entr'aider : c'est la loi de nature.

(LA FONTAINE.) Undè facilè patet, an fuerit crimen Subscriptio nationalis illa, quâ anno 1820, cives concivibus incarceratis opem ferre pacti sunt!

* 2 Naturalis ratio] Quis est qui , quoquo modo quis interfectus sit, punienduin putet, cùm videat aliquandò gladium nobis ad occidendum furem ab ipsis porrigi legibus. Cic. pro Milone, n. 9. Reverà, lege XII Tabularum cautum erat : Si nox YURTUM FACTUM SIT; SI IM (eum) ALIQUIS OCCISIT, JURE CÆSUS ESTO. SI LUCI FURTUM FAXIT..... VERBERATOR..... SI SE TELO DEl'ENSINT ; QUIRITATO ENDOQUE PLORATO : POST DEINDE, SI CÆSI ESCINT (erunt) se (sine) FRAUDE ESTO. (Tab. 2.) Illa autem , quam inter nocturnum diurnumque furem decemviri adhibuerant,distinctio, solâ suâ æquitate satis commendatur. A nocturno scilicet fure, propriæ saluti nemo qui non meinat; cùm incrmis veuiat

* 3. [Licet] vim vi repellere. L. 12,81,.ff. quod met. caus.

* 4. Jure , hoc evenit; ut quod quisque ob tutelam corporis sui fecerit, jure fecisse existimelur. L. 3, ff. de just. et jur.

63. Unusquisque suis fruatur, et non inhiet alienis. L. 1, Sfin. C. de Thesauris.

64. Prodesse unusquisque sibi, dùm alii non nocet, non prohibetur. L. 1, $ 11, ff. de aq. pluv, arcend.

65. Non debet alteri per alterum iniqua conditio inferri. L. 74, ff. de reg. juris.

necne, explorari non possit. Silent enim leges inter arma , nec se expectari jubent : cùm ei qui expectare velit, ante injusta pæna luenda sit, quàm justa repetenda. Cic. loc. cit. n. 10. At contra diurnos fures , solam defensionem, non etiam ultionem privatis concedi oportuit; nec aliter occidi permittendum, quàm si vim vi repellere necesse sit, armaque in armatos sumere. Code pénal, art. 328 et 329. Exemplum notabile videre est apud d'Aguesseau , t. 10, part. 2, p. 265, in fine. .

* 3. Vim vi] Vide l. 45, 54, ff. ad leg. Aquil. l. 1, § 28, et 1. 9,.ff. de vi et vi armata. 1.2, C. ad leg. Córnel. de sicar. Cuj. Observ, lib. 5, c. 18.

63. Suis Nobis non res, rerum sed conceditur usus. Sunt enim nulla privata naturâ : sed aut veteri occupatione, ut qui quondam in vacua venerunt; aut victoriâ , ut qui bello potiti sunt; aut lege, pactione, conditione, sorte; ex quo fit, ut ager Arpinas, Årpinatium dicatur; Tusculanus, Tusculanorum. Similisque est privatarum possessionum descriptio : ex quo, quia suum cujusque fit, eorum, quæ naturâ fuerant communia, quod cuique obtigit, id quisque teneat; è quo si quis sibiappetet, violabit jus humanæ societatis. (Origine du droit de propriété.) Cic. Off. lib. 3, n. 21.

64. Non nocet] Quinetiam, suum cuique incommodum feren. dum est potiùs, quàm de alterius commodis detrahendum. Forsitan quispiam dixerit : nonne igitur sapiens, si fame ipse conficiatur, abstulerit cibum alteri hómini ad nullam partem utili? Minimè verò : non enim mihi 'est vita inea útilior, quàm animi talis affectio , neminem ut violem commodi mei gratia: Cic. de Off. lib. 3, n. 29, 30.

. 4. 65. Iniqua conditio] Animadvertendum est ne conventio in alliâ re facta , aut cum aliâ personâ , in aliâ re aliâve persona noceat. 1. 27, 4,.ff. de pactis. : '! 13.2.1) ;

· 66. Nemo potest mutare consilium suum in alterius injariam. L. 75, dic. tit.

67. Naturalis simul et civilis ratio suasit, alienam conditionem meliorem quidem etiam ignorantis et inviti nos facere posse; deteriorem, non posse. C. 39, ff.de neg. gest.

* 1. Factum cuique suum , non adversario nocere debet. L. 155 , ff. de reg. juris.

* 2. Neque debet nocere factum alterius ei qui nihil fecit. L.5, § 5, ff. de oper. nov. nunc.

* 3. Non deberet alii nocere quod inter alios actum esset. L. 10, ff. de jurejurando.

* 4. Injuriam quæ tibi facta est, penes te manere, quàm ad alium transferri, æquius est. L. 67.ff. de fidejussorib.

68. Jure naturæ æquum est, neminem cum alterius detrimento et injuriâ fieri locupletiorem. L. 206, ff. de reg.

jur.

* 1. Bono et æquo non conveniat, aut lucrari aliquem cum damno alterius , aut damnum sentire per alterius lucrum. L. 6, § 2, ff. de jur. dot..

66. Mutare consilium] Hujus regulæ exemplum habes in arresto Curiæ cassationis dato Parisiis, 22 prairial an xii, et relato cum suâ specie (Journal du Palais, an xiv, n.329, art. 9). · 67. Meliorem) Sive solvendo quod alius debet, Cod. civ. art. 1236, Sive aliena negotia gerendo. (Ibid. art. 1371.) Sive pro alio fidem suam obligando. (Ibid. ari. 2014.) . Deteriorem] Non potest. 1. 3. ff. soluto matrimonio.

* 1. Cuique suum] Quâ de re, vide Paponem, 24. arrest. 2. tit. Chacun porte la peine de son malefice. Exeniplum et exceptio ex articulo, 1233, Cod. civ. peti possunt. Item alia exceptio petenda est ex Poih. Obligat. n. 336. Contr. de vente, n. 58.

* 2. Factum alterius] Adde l. 16, $1. C. de fide instrum.

* 3. Inter alios] V. g Res inter alios judicaiæ neque emolumentum afferre his qui judicio non interfuerunt, neque præjudicium solent irrogare. l. 2, C. quib. res judic. non noc: 1.63, ff. de re judicąt. I. 12, 13, 14, f. de except. rei jud. Cod. civ. art. 1331. Similiter jusjurandum alteri vec nocet nec prodest. 1, 3, § 3, 1. de jurejurando; Cod, civ, art. 1366.

*4. Penes te] Vide quæ notavi ad regul. 64, Cod. civ.art.1640.

68. Detrimento] Si hujus regulæ quæras exempla , invenies apud' Poihier, Obligati, n. 449. Propriété, n. 170. Donat, entr. mar. et fem., n. 58. Cod. civ. art. 555. Vide etiam apud Cic. de Offic. lib. 3, cap. 10, n. 42. .

69. Nemo ex suo delicto meliorem suam conditionem facere potest. L. 134, ff. de reg. jur.

* 1. Nec æquum est dolum suum quemquam relevare. L. 63, § 7, ff. pro socio.

* 2. Nemo de improbitate suâ consequitur actionem.. L. 12,5 1,ff. de furtis.

* 3. Alterius circumventio, alii non præbet actionem. L. 49, ff. de reg. jur.

70. Secundùm naturam est, commoda cujusque rei eum sequi quem sequuntur incommoda. L. 10, ff. de reg. jur.

*1. Ubi periculum , ibi et lucrum collocetur. L. fin. $ 3, C. de furtis.

* 2. Ex quâ persona quis lucrum capit, ejus factum præstare debet. L. 149, ff. de reg. juris.

* 3. Æquum est, ut cujus participavit lucrum, participet et damnum. L. 55, $ fin.ff. pro socio.

[ocr errors]

69 et * 1.) Harum regularum æquitas evidens est , et sanè exemplis non indigent, quæ, si non fastidit, videre sunt in 1. 175, S pen.ff.de reg. jur. 1. 5.ff. si quis cautionibus, l. 26, 94, .ff. quib. ex caus. maj. 1.9, 1. 17 , verbo illud iniquè, .ff. de noxal. 1.3, 11.ff. ad exhib. 1. 6, ult. ff. mand.l.10, 51, ff. solut. matrim. l. 1, § 4.1. 15,.ff. de tut. et rationibus. l. 12,5 1, ff. de fertis. l. 30, C. de transact.

* 2. Actionem] Species in malæ fidei possessore, cui res subrepta est. Non datur ei actio furti , quamvis intersit ejus non subripi rem quæ periculo ejus est. Ideò autem non datur, ne ex improbitate sud (ex malâ suâ possessione) consequatur actionem. Infinitis aliis speciebus aptari potest..

* 3. Alterius circumventio) Articulus 1111 Codicis civilis nostri idem principium ponit, in specie metùs adhibiti ab altero quàm ad quem res pervenit, et rectè: nam in alterius præmium verti alienum metum non oportet, l. 14, § 5, ff. quod metus caus.

70. *2. Ex qua personá] Verbi gratia , hæres qui in bona defuncti succedit, 'debet præstare factum defuncti ex cujus personâ lucrum capit aut intelligitur capere. Vide Cod. civ. art. 724.

*3. Ut cujus] Id traditur in specie duorum sociorum quorum alter rem ex furto alterius paratam sciens partitus est. Ex hâc regulâ tenetur pati ut è medio societatis tollatur id in quod fur socius ex causâ hujus surti damnaretur. Aliæ species excogitari possunt,

« PrécédentContinuer »