Images de page
PDF
ePub

71. Adjuvari nos, non decipi beneficio oportet. L. 17, $ 3, ff. commodati.

72. [Est] iniquum, damnosum cuique esse officium suum. L. 7, ff. quemad. testam. aper. 73. Fides bona contraria est fraudi et dolo. L. 3, § fin.

socio. 1. Grave est fidem fallere. L. 1, f. constituta pecunia.

ff. pro

71. Adjuvarı] Vide Cod. civ. art. 1373, 1899, 1991, 2010. 72. Iniquum] Verbi gratiâ privilegium principis non debet contra ipsum retorqueri. Répert. de jurispr. V. Opposit. au sceau des lettres de ratif. n. 1. · Vide suprà n. 41. Vide etiam Cod. civ. art. 1375, 1902, 1999 et seqq.

73. Contraria est dolo] Videamus igitur quid sit dolus; nam si illum cognoverimus, simul intelligemus quid sit bona fides. Labeo definit dolum, omnem calliditatem, fallaciam, machinationem, ad circumveniendum, fallendum, decipiendum alterum adhibitam. l. 1, $ 2ff. de dolo malo. Aquilius autem, quàm ex eo quæreretur quid esset dolus malus, respondebat, quùm esset aliud simulatum, aliud actum. Quod si aquiliana definitio vera est; ex omni vitâ simulatio, dissimulatioque tollenda est. Ita, nec ut emat meliùs , nec ut vendat , quidquam simulabit aut dissimulabit vir bonus. Cic. de Offic. lib. 3, n. 60, 61. Etenim fundamentum est justitiæ , fides ; id est, dielorum conventorumque constantia et veritas. Ibid. lib. 1, n. 23.

* I. Grave] Sanè, grave est fidem fallere. Sed incidunt sæpè tempora, quum ea, quæ maximè videntur digna esse justo lomine, eoque, quem virum bonum dicimus,commutantur, fiuntque contraria ; ut non reddere depositum (l. 31, ff. depositi). etiam promissum non facere, quæque pertinent ad veritatem et ad fidem, ea migrare interdum, et non servare, sit justum. Quum igitur tempora commutantur, commutatur officium , et non semper est iden. Potest enim accidere promissum aliquod, et conventum , ut id effici sit inutile, vel ei cui promissum sit vel ei qui promiserit. Nam si, ut in fabulis est, Neptunus, quod Theseo promiserat, non fecisset, Theseus filio Hippolyto non esset orbatus. Nec promissa igitur servanda sunt ea , quæ sint iis, quibus promiseris, inutilia : nec si plus tibi noceant, quàm illi prosint, cui promiseris, contrà officium est majus anteponi minori. Jam illis promissis standum non esse, quis non videt , quæ coactus quis metu , quæ deceptus dolo promiserit ? quæ quidem pleraque officio judicis liberantur, nonnulla legibus. Cic. de Offic. lib. 1, n. 31, 32.

Giuramenti
vani sorse in tal caso. (Aminta, att. 4. sc 2.)

[ocr errors]

* 2. Bona fides non patitur ut bis idem exigatur. L. 57, ff. de reg. jur.

3. Non est ex fide bonâ rem suam dominum prædoni restituere compelli. L. 31,5 1,.ff. depositi.

* 4. [Etenim) probo hanc esse justitiam, quæ suum cuique ita tribuit, ut non distrahatur ab ullius personæ justiore repetitione. d. l. et S.

Regulæ generales ex jure civili de

promptæ. 74. Naturalia jura, divinâ quâdam providentiâ constituta, semper firma atque immutabilia permanent. Inst. $ 11, de jure natur.

* 1. [Hinc] civilis ralio naturalia jura corrumpere non potest. L. 7, ff. de cap. min.

SECTIO SECUNDA.

* 2. Bis idem] Vulgò non bis in idem. Hinc, v. g. qui bis idem promittit, is eo jure ampliùs quàm semel non tenetur. l. 18,ff. de verbor. obligat. alia exempla, 1. 56, 1. ff. de furtis, 1.3, ff. de expil. hered. Ord. 1667, tit. 18 ,art. 2. excipe, l. 13, § 15, 7. 29, ff. de act. empt. l. 84, 85,ff. de legat. 1Inst. 56, de legatis.

**3. Dominum prædoni] Ut si quis rem suam ignorans à prædone quasi depositam, aut commodatam, aut conductam acceperit, l. 31, ff. depositi.

* 4. Justiore] In hujus regulæ specie , is qui depositum acceperat à fure , tenetur etiam furi rem depositam reddere, nisi occurrat justior repetitio ; et ità, Cod. civ. art. 1938.

HE SUNT, lector, regulæ generales quas tibi primùm seligere intendi. Eas ipsas utinam sequeremur! feruntur enim ex optimis naturæ et veritatis exemplis.

74. Naturalia jura] « Est non scripta , sed nata lex : quam non didicimus, accepimas, legimus ; verum ex natura ipsâ arripuimus, hausimus, expressimus; ad quam non docti, sed facti ; non instituti, sed imbuti sumus. » (Cic.) Immutabilia] Huic legi neque obrogari fas est , neque

derogari ex hâc aliquid licet, neque tota abrogari potest.Cic. Fragm. lib. 3, de repub. Ergò ita leges positivæ sunt interpretandæ, ut dispositioni juris naturalis consonent. Lessius, de legibus, lib. 5, cap. 25, n. 24, et cap. 28, n. 23. '* 1. Civilis ratio ] Prima et præcipua juris civilis regnla est * 2. Legum subtilitate.... rei veritas deleta vel confusa non est. L. 30, C. de jure dotium.

75. Quæ rerum nalurâ prohibentur, nullâ lege confirmata sunt. L. 188, ff. de reg. juris.

* 1. Quod factum est, infectum manere impossibile est. Non. 97, c. 1.

* 2. Impossibilium nulla obligatio est. L. 183, ff. de reg. juris.

*3. [Hinc, verbi gratia , ] nullum crimen patitur, qui non prohibet, cùm prohibere non potest. L. 109, f. de reg.jur.

quæ hic traditur. Etenim distinctio boni et mali, justi et iniqui, non verborum est, non conventionis, non sortis, sed Dei ejusque providentiæ : substantiæ rerum ipsarum inhæret : præcedit legem humanam quæ eam tantùm declarat; adhùc viveret , etiamsi omnia lex humana vertens, injustum justum, malumque bonum vocaret. Corrumpere ]

On peut les obscurcir; les effacer , jamais. Non postest] Vide d'Aguesseau, tom. ler, p. 127, et imprimis tom. X, part. 2, p. 183 et 184.

75. Prohibentur] Verbi gratiá Si quis legaverit quod rerum naturâ prohibeatur existere, putà hippocentaurum, nullâ lege tale legatum confirmari potest.

* 1. Factum] Vide exempl. in l. 12,5 2, ff. de captivis et postliminio reversis. Vide etiam nostras leges de migratione , de quibus dici potest , quod ait auctor della Secchia rapita. II. 6. Non si può disfar quel ch'è gia fatto.

* 2. Impossibilium] Impossibilia dicuntur, non solùm quæ naturâ fieri prohibentur; sed etiam quæ contra bonos mores et leges fierent. Nam, inquit Papinianus, quæ facta lædunt pietatem , existimationem, verecundiam nostram et contra bonos mores fiunt, nec facere nos posse credendum est. l. 15. ff. de condit, instit. Hincomnes contractus, impossibili conditione appositâ, nullius momenti sunt. 1.31, ff. de oblig. et act. exempli, in l. 8, ff. de confessis. l. 15, ff. de interrog. in jur. fac. l. 30. $1ff. de jurejur. Pothier, obligat. n. 204. Cod. civ. art. 1172, 1173. Hoc tamen in obligationibus tantùm locum habet. Nam obtinuit impossibiles conditiones testamento adscriptas pro non scriptis habendas. l. 14, ff. de condit, inst. 1. 3, ff. de cond. et dem. l. 104, S 1,ffde leg. 1° Cod. civ. art. 900.

[ocr errors]

76. Consilii non fraudulenti nulla obligatio est. L. 47, ff. de reg jur.

* 1. Non enim qui horlatur, mandatoris operâ fungitur. L. 20, ff. de his qui not. infam.

77. Privatorum conventio juri publico non derogat. L. 45, 51,ff. eod. tit.

78. Quod pendet, non est pro eo quasi sit. L. 169, f. eod. tit.

70. Nemo plus juris ad alium transferre potest, quàm ipse haberet. L. 54,.ff. de reg. jur.

1. Qui ex personă auctoris utilur, uti debet cum suâ causâ suisque vitiis. L. 13, S1, ff. de acq. vel omit. pos.

80. Neque imperare sibi , neque se prohibere quisquam potest. L. 51 , ff. de receptis.

76. Non fraudulenti] Cæterùm si dolus et calliditas intercessit, de dolo actio competit. d. l. 47, 1.8,ff. de dolo.l. 1, 53, fi de serv. corrupt. l. 43, 53. ff. de furtis ; l. 20. C. eod. l. 16, f. de poenis.

sl. Qui hortatur] Attamen huic generi ardelionum, semper ob oculos esse debet consilium istud Horatii, I. epist. 18. v. 76.

Qualem commendes etiam alque etiam adspice; ne mor

Incutiant aliena tibi peccata pudorem. 77. Privatorum] Adde l. 5, § 7, ff. de adm. tut. l. 16.ff. de suis et legitim. l. 5, C. quand. provoc. necesse non est. Vid.

n. 38.

78. Quod pendet] Ex conditionali stipulatione nondùm debetur, sed tantùm spes est debitum iri. 1. 9. ff. de prob. et præs. Ita Cod. civ. art. 1181. Nota differentiam inter conditionem et diem obligationi adjectum , ibid. art. 1185, et exempla consule in 1. 35, ff. de judiciis. 1. 12, in fin., l. 25, § 1. ff. de usuf. 1. 9. ff. de reb. cred. l. 1, § 1,ff. de sen. cons. Maced.

79. Plus juris] Hinc, Cod. civ, art. 2236, 2237, 2182. Adde Puth. donat. entre-vifs, p. 127; et ibi nota , quòd traditio ex causâ donationis facta, si non transferat dominium quod non habebat donator, tribuit saltem causam usucapionis.

80. Imperare sibi] V. grat. nemo potest sibi testamento eam legem dicere ut à priore ei recedere non liceat l. 22, ff. de leg.

- Ad hanc regulam respiciebam, dùm apud rostra co-legatis meis legislatoribus dixi : « En faisant des lois, il ne faut dire, ni ja« mais ni toujours.

81. Non videntur qui errant consentire. L. 116, $ 2, ff. de reg. jur.

82. Velle non creditur, qui obsequitur imperio patris vel domini. L. 4, ff. eod. tit.

83. In totum, omnia quæ animi destinatione agenda sunt, non nisi verâ et certâ scientiâ perfici possunt. L. 76, ff. de reg. jur.

84. Expressa nocent : non expressa non nocent. L. 195, ff. de reg. jur.

* 1. [ĚL aliàs] diversa causa est voluntatis expressæ et ejus quæ inest. L. 138, S1,ff. de verb. oblig.

81. Non videntur consentire] Nihil consensui tam contrarium est quàm vis atque metus : quem comprobare, contrà bonos mores est. d. l. 116, ff. de reg. jur. At non capitur qui jus publicum sequitur. d. l. $ 1... 11, 14. ff. de minor. l. ult. C. de in integ. Cod. civ. 1306.

82. Qui obsequitur] Hinc non potest esse testis cui potest imperari ut testis fiat. Ord. 1667, tit. 22, art. 11. Cod. civ. art. 975.

83. Non nisi verá et certa ] Hie notat Gothofredus : demus aliquid factum à privato, vel principe ex certà scientia , idne revocari poterit ? Utique, cùm hujusmodi clausulâ nibil operetur in his quæ constat ignorata. l. 5, ff. de oblig. et act. vid. Dec. hic num. 7. Aliud puto , si quis sciens se non teneri promiserit; videtur enim donasse , secundùm regulam : cujus per errorem dati repetitio est, ejus consulto dati, donatio est. 2. 53, ff.de reg. jur. Alia exempla sume ex Molinæo in consuet. Par. $ 8, n. 88. l. 27, ff. de acq. vel. omitt. hered. Et ex tractatu nostro , de successionibus quæ ab intestato deferuntur , p. 118

et seqq.

84. Expressa non nocent) Nonnunquam contingit, inquit Modestinus, ut quædam noninatim expressa officiant, quamvis omissa tacitè intelligi potuissent, nec essent obfutura. Quod evenit, si alicui ita legatur : Titio decem do , lego, si Mævius capitolium ascenderit. Nam quamvis in arbitrio Mævii sit, an capitolium ascendat, et velit efficere , ut Titio legatum debeatur; non tamen poterit, aliis verbis utiliter legari , si Mævius VOLUERIT, Titio decem do : nam in alienam voluntatem conferri legatum non potest. Indè dictum est, expressa nocent, non expressa non nocent. I. 52, ff. de cond. et dem. Adde L. 68,

ff. de heredib. instit. L. 65, § 1, de legat. 1° l. 77, ff.de reg. jur. Polhier, donat. testam., p. 177. et seqq.

« PrécédentContinuer »