Images de page
PDF
ePub

76. Consilii non fraudulenti nulla obligatio est. L. 47,

ff. de reg jur.

* 1. Non enim qui hortatur, mandatoris operâ fungitur. L. 20, ff. de his qui not. infam.

77. Privatorum conventio juri publico non derogat. L. 45, § 1, ff. eod. tit.

78. Quod pendet, non est pro eo quasi sit. L. 169,.ff.

eod. tit.

70. Nemo plus juris ad alium transferre potest, quàm ipse haberet. L. 54, ff. de reg. jur.

*

1. Qui ex persona auctoris utitur, uti debet cum suâ causâ suisque vitiis. L. 13, § 1, ff. de acq. vel omit. pos. 80. Neque imperare sibi, neque se prohibere quisquam potest. L. 51,ff. de receptis.

76. Non fraudulenti] Cæterùm si dolus et calliditas intercessit, de dolo actio competit. d. l. 47, 1.8, ff. de dolo. l. 1, § 3, ff. de serv. corrupt. l. 43, § 3. ff. de furtis ; l. 20. C. eod. l. 16, f. de poenis.

§1. Qui hortatur] Attamen huic generi ardelionum, semper ob oculos esse debet consilium istud Horatii, I. epist. 18. v. 76.

Qualem commendes etiam atque etiam adspice; ne mox
Incutiant aliena tibi peccata pudorem.

77. Privatorum] Adde l. 5, § 7, ff. de adm. tut. l. 16. ff. de suis et legitim. l. 5, C. quand. provoc. necesse non est. Vid. n. 38.

78. Quod pendet] Ex conditionali stipulatione nondùm debetur, sed tantùm spes est debitum iri. l. 9, ff. de prob. et præs. Ita Cod. civ. art. 1181. Nota differentiam inter conditionem et diem obligationi adjectum, ibid. art. 1185, et exempla consule in l. 35, ff. de judiciis. l. 12, in fin., l. 25, § 1. ff. de usuf. l. 9, ff. de reb. cred. l. 1, § 1, ff. de sen. çons. Maced.

79. Plus juris] Hinc, Cod. civ. art. 2236, 2237, 2182. Adde Puth. donat. entre-vifs, p. 127; et ibi nota, quòd traditio ex causâ donationis facta, si non transferat dominium quod non habebat donator, tribuit saltem causam usucapionis.

80. Imperare sibi] V. grat. nemo potest sibi testamento cam legem dicere ut à priore ei recedere non liceat l. 22, ff. de leg. -Ad hanc regulam respiciebam, dùm apud rostra co-legatis meis Jegislatoribus dixi: «En faisant des lois, il ne faut dire, ni ja« mais ni toujours.

[ocr errors]

81. Non videntur qui errant consentire. L. 116, § 2, ff. de reg. jur.

82. Velle non creditur, qui obsequitur imperio patris vel domini. L. 4, ff. eod. tit.

83. In totum, omnia quæ animi destinatione agenda sunt, non nisi verâ et certâ scientiâ perfici possunt. L. 76, ff. de reg. jur.

84. Expressa nocent : non expressa non nocent. L. 195, ff. de reg. jur.

* 1. [Et aliàs] diversa causa est voluntatis expressæ et ejus quæ inest. L. 138, § 1, ff. de verb. oblig.

81. Non videntur consentire] Nihil consensui tam contrarium est quàm vis atque metus: quem comprobare, contrà bonos mores est. d. l. 116, ff. de reg. jur. At non capitur qui jus publicum sequitur. d. 1. § 1. l. II, § 4. ff. de minor. l. ult. C. de in integ. Cod. civ. 1306.

82. Qui obsequitur] Hinc non potest esse testis cui potest imperari ut testis fiat. Ord. 1667, tit. 22, art. 11. Cod. civ. art. 975.

83. Non nisi verá et certá] Hic notat Gothofredus: demus aliquid factum à privato, vel principe ex certá scientiá, idne revocari poterit? Utiquè, cùm hujusmodi clausulâ nihil operetur in his quæ constat ignorata. l. 5, ff. de oblig. et act. vid. Dec. hic num. 7. Aliud puto, si quis sciens se non teneri promiserit; videtur enim donasse, secundùm regulam : cujus per errorem dati repetitio est, ejus consulto dati, donatio est. 4. 53, ff. de reg. jur. Alia exempla sume ex Molinao in consuet. Par.

8, n. 88. l. 27, ff. de acq. vel. omitt. hered. Et ex tractatu nostro, de successionibus quæ ab intestato deferuntur, p. 118 et seqq.

84. Expressa non nocent] Nonnunquam contingit, inquit Modestinus, ut quædam nominatim expressa officiant, quamvis omissa tacitè intelligi potuissent, nec essent obfutura. Quod evenit, si alicui ita legatur: Titio decem do, lego, si Mævius capitolium ascenderit. Nam quamvis in arbitrio Mævii sit, an capitolium ascendat, et velit efficere, ut Titio legatum debeatur; non tamen poterit, aliis verbis utiliter legari, si Mævius VOLUERIT, Titio decem do: nam in alienam voluntatem conferri legatum non potest. Indè dictum est, expressa nocent, non expressa non nocent. l. 52, ff. de cond. et dem. Adde L. 68, ff. de heredib. instit. L. 65, § 1, de legat. 10 l. 77, ff. de reg. jur. Pothier, donat. testam., p. 177. et seqq.

85. Non solent quæ abundant, vitiare scripturas. L. 94, ff. de reg. jur.

*1. [Ea quæ sunt styli non operantur.] Brocard.

2. Utile per inutile non vitiatur. L. 1, § 5, ff. de verborum obligationibus.

*

3. Cùm superflua non noceant. L. 17, ff. de testa

mentis.

*4. [Et] quidquid demonstrandæ rei additur satis demonstratæ, frustrà est. L. 1, § 8, ff. de dot. præleg. 86. Ordo scripturæ non impedit causam juris ac voluntatis. L. 77, § 12, ff. de leg. 2o.

[ocr errors]

1. Nec enim ordo scripturæ spectatur, sed potius ex jure sumitur id quod agi videtur. L. 6, ff. de solut.

*2. [Contrà quandoquè] fortassis quis rectè dixerit, ordinem scripturæ sequendum. L. 24, § 17, ff. de fideic.

libert.

[ocr errors]

87. In toto et pars continetur. L. 113, ff. de reg. jur. 1. Semper specialia generalibus insunt. L. 147,ff. de reg. jur.

85. Non solent] Quod abundat non vitiat. Hinc quæ dubitationis tollendæ causa contractibus inseruntur, jus commune non lædunt. l. 81, ff. de reg. jur. junctis leg. 65, ff. de verb. oblig. leg. 20, ff. de usuris. leg. 34, ff. de hered. inst.

Vitiare]

Et, malheureusement, ce qui vicie abonde.

2. Inutile] Inutile abundat. Vid. not. præced.

* 4. Satis demonstratæ] Consonant regulæ sequentes nil facit error nominis cùm de corpore constat. l. 9, ff. de contrah. empt. Falsa demonstratio legatum non perimit. 7. 75, § 1. ff. de leg. 1ol. 23, l. 72, § 6, ff. de cond. et dem. l. 137, § 2, ff.de verb. oblig.

86. Non impedit] Hinc, solutio priùs in usuras quàm in sortem accipitur, licet dixerit creditor se in sortem et usuras accipere. Cod. civ. art. 1254. Hoc casu et in multis aliis, ex jure sumitur, id quod agi videtur. (Infrà §.1.) Adde Cod. civ. art. 926, 927.

2. Sequendum] 1. 4, ff. de adim. leg. l. 6, eod. tit. l. 22, ff. de legatis 3o.

87. Et pars] Et rectè ; totum enim est cujus nulla pars abest. * 1. Insunt] Ut in toto partes, ita et in genere species continentur, et in generalibus insunt specialia.

*

2. In eo quod plus sit, semper inest et minùs. L. 110, ff. eod.

* 3. Non debet cui plus licet, id quod minùs est non licere. L. 21, ff. dicto titulo.

88. In ambiguo sermone, non utrumque dicimus, sed id duntaxat quod volumus. Itaque qui aliud dicit quàm vult, neque id dicit quod vox significat, quia non vult; neque id quod vult, quia id non loquitur. L. 3. ff. de reb. dub.

89. Cum principalis causa non consistat, plerumquè ne ea quidem quæ sequuntur locum habent. L. 178, ff. de reg jur. L. 129, eod. L. 2, ff. de pecul. leg.

90. Invito beneficium non datur. L. 69, ff. de reg. jur.

2. Semper] excipe Heinecc., ad Pandectas, part. 1, § 229 (*). Inest] Plus continet minùs. Hinc si quis decem vendere existimet, emptore viginti emere existimante, valet emptio : nam qui vult emere viginti, à fortiori vult emere decem. At ex diverso non sequitur ut si quis decem vendere putet, emptore quinque emere putante, meneat et valeat emptio. Poth., contr. de vente, n. 36.

*3. Non licere] V. grat. cujus est donandi, eidem et vendendi jus est. l. 168, de reg. jur.

88. Non utrumque ] Puta si is qui vult legare aut stipulari equum, leget stipuleturve asinum; nec asinum legat aut stipulatur, quia non vult; nec equum, quia id non loquitur. (Poth.)

89. Principalis] Exempla. l. 1. ff. de pecul. l. 91, § 5, ff. de leg. 3° 1. 19. ff. de dolo malo. l. 3. ff. de jure dot. l. 39, § 1. ff. de rei vindic. l. 40, eod. 17, § 16, ff. de pactis. l. 69, ff. de verb. oblig. l. 5, § 2, ff. quib. mod. usuf. et us. amitt. l. 20, § 2, et 1.31, ff.de servit. Inst. §5, de pupill. subst. l. 26, Cod. de usuris. Cod. civ., art. 2012, 2180. Exceptiones. . 13. ff. de inof. test. 1. 8, ff. de re judicatâ. l. 11, ff. judicat. solvi. l. 1, § 2. ff. de pign. et hyp. junct. Gothof. Cujac. Observ. lib. 5, c. 12, l. 9, C. de præd. et al. reb. minor. l. 1, § 2. C. de pign. et hypoth. Frain, arrêt du 12 janvier 1621. Poth. Oblig. n. 339.

90. Invito] Cod. civ. art. 353, 775, 894, 932, 1875, 1892. Invitus eriam nemo cogitur ad communionem contrahendam. 7. 26, S4, ff. de cond. indeb. Nec ad retinendam jam contractam . 1. 70, ff. pro. socio. l. 5. Cod. com. divid. Item invitus nemo emancipatur. Nov. 89, c. 11. At tit. Cod. ut nemo invitus agere vel accusare cogatur. At solvere pro ignorante et invito cuique licet; l. 53, ff. de solut. et liber. Cod. civ. art. 1236; cùm sit juri civili constitutum licere ignorantis invitique meliorem

*1. Quod cuique pro eo præstatur, invito non tribuitur. L. 156. ff. de reg. jur.

* 2. Unicuique licet contemnere hæc quæ pro se introducta sunt. L. 41, ff. de minorib.

*

*3. [Et] sui juris persecutionem aut spem futuræ perceptionis deteriorem facere. L. 46, ff. de pactis.

91. Ejus est (non) nolle, qui potest velle, L. 3, ff. de reg.jur.

* 1. Quod quis si velit habere non potest, id repudiare non potest. L. 174, ff. de reg. jur.

*2. Is potest repudiare, qui et acquirere potest. L. 18, ff. de acq. vel. omitt. hered.

*3. Ejus est permittere, cujus est vetare... *4. Nemo qui condemnare potest, absolvere non potest,

L. 37, ff. de reg. jur.

coditionem facere. d. l. 53. Adde sup. n. 67, 1. 27,ff. de const. pec. 1. 62. ff. de verbor. oblig. et Gothof. et Cujac. ibidem. Ord. 1673, tit 5, art. 3, Cod. civ. art. 2014.

Beneficium] E contrario, nulla pœna est, nisi invito. Quintil. Declam. 9, c. 8.

*1. Pro eo] Rectè pro eo; secùs enim dicendum esset, si hoc alterius utilitatem contineret. Poth. donat, entre-vifs, p. 142 et seq. Cod. civ. art. 622, 788, 1464.

2. Unicuique] Modò potestatem de re suâ liberè disponendi

habeat.

91. Ejus est] Hæc regula duæque sequentes, manifestè ad hereditates pertinent; quas quis repudiare non potest, nisi cùm delatæ sunt, et tunc demùm cùm ipsi delatæ sunt.*

Non nolle] De hujus locutionis significatione, magna apud interpretes orta controversia est, de quâ vide Gothofredum. *1. Repudiare non potest] Nisi cum vulpe dicere velit : Ils sont trop verts.....

* 3. Cujus est vetare] Hoc autem solo quòd non vetat legislator, permittere intelligitur. Declarat. jur. homin. et. civ.

art. 5.

Cur mihi non liceat, jussit quodcumque voluntas;
Excepto, si quid Masuri rubrica vetavit?

Pers. Sat. 3.

*4. Absolvere] Libertas actûs cujuscumque consistit in facultate actûs contrarii. Ergò libertas judicis in hoc posita est, ut vel condemnare, vel absolvere possit, prout res ipsi justa vide

bitar.

« PrécédentContinuer »