Images de page
PDF
ePub

96. Plus valet quod in veritate est , quàm quod in opinione. Inst. % 11, de legat.

* 1. Plus enim in re est, quàm in existimatione. L.4, ff. de manum. vindict.

97. [Contrà aliquandò] plus est in opinione quàm in ve- . ritate. L. 15,ff. de acq. hered.

* 1. [Item] error jus facit. L. 3, 85, in fin. ff. de supell. legata.

98. Plus cautionis in re est, quàm in personâ. L. 25, ff. de reg. jur.

* 1. [Ět s minùs est habere actionem quàm rem. L. 204, ff. d. t.

* 2. [Contrà lamen] is qui habet actionem ad rem recu

viduum. Et hinc fluit regula generalis : Minor majorem relevat in individuis.

96. Plus in veritate] Hæ duæ regulæ tunc demùm obtinent quum id quod geritur non pendet ab opinione gerentis. Puta , quùm quis legat rem suam quam credit alienam; voluntas eam rem legandi, quæ sola ad legatum sufficit, non pendet ab existimatione quam habuit ; verè enim voluit eam legare , quamvis alienam eam falsò existimaret; imò magis legaturus, si scivisset suam. Pothier. Contrarium non obtinet. Cod. civ. art. 1021.

97. Plus est in opinione] Contraria superioribus hæc regula , tunc demùm obtinet, quùm id quod geritur pendet ab opinione seu existimatione gerentis , ut in aditione hereditatis. – Vide nostruin tractatum des successions ab intestat.

* 1. Error jus facit] Error scilicet communis. - Recti apud nos locum tenet error, ubi publicus factus est. Senec. epist. 123. Exemplum habes in d. 1. 3, 5. Adde l. 3. ff. ad. sc. Maced. 1. Barbarius Philippus, ff. de offic. Præt. Louet, lettr. T. s. II. Brodeau , eod. loco. Duplessis, sur Paris , art. 289. Henrys, tom. I, liv. 2, chap. 4, qucst. 28. Legrand, sur Troyes, art. 97, n. 32, gl. 4.

98. In re] Imò minùs , ait Gothofredus. Reales namque actione's re extinctâ tolluntur; personales verò competunt ad genus quod nunquàm parit. Solve : plus cautionis est rem habere apud se , quàm contra alium agere, et hoc sensu minus est habere actionem quam rem. Nullam enim actionem videtur habere, is cui propter inopiam adversarii inutilis actio est. 1. 6, ff. de dolo malo."

* 2. Ipsam rem] Actio quæ mihi competit mea est. l. 30, 31, .ff. ad. sc. Trebeli. Hinc quod mihi debetur meum appellarur. 1. 49, ff. de verb. signif. Hinc dicitur, is qui habet actio

perandum, ipsam rem habere videtur. L. 15, ff. d. t.

99. Ubi lex duorum mensium fecit mentionem , et qui sexagesimo primo die venerit , audiendus est. L. 101 , ff. de reg. jur.

* 1. Ñeque (enim] magnum damnum est, in morâ modici temporis. L. 21 , ff. de judic.

100. In re dubiả , benigniorem interpretationem sequi , non minùs justius est, quàm tutius. L. 192, 91, ff. de reg. jur.

101. Quod communiter omnibus prodest, hoc privatæ utilitati præferendum. L. unic. C. de caduc. toll."

102. In re pari, potiorem causam esse prohibentis constat. L. 28 , ff. comm. divid.

* 1. El possidentis. L. 8, ff. de condict. ob. turp. caus. L. 36, § 3, ff. de test. milit.

nem , etc. Adde l. 143, ff. de verb. signif. 1. 64, 6, ff. soluto matrim.

99. Audiendus est] Nam plerumquè dies termini non computatur in termino. Vid. Ord. 1667, tit. 3, art. 6. Jousse, ibid. l. unic. C. Theod. de dilat. ex cons. lib. 11, 1. 28, ff. de ædilit. edict. 1.7, Sil, de adm. et peric. tut. l. 46, 94,ff. de jure fisci, l. 1, C. de tempor. et reparat. appell. l. 3, C. de Jure emphyt. Cujac. in suo tract. divers. tempor. preescript. Cod. civ. art. 2260.

100. Benigniorem] Semper in obscuris quod minimum est se. quimur. Vide exempla in l. 18, ff. de legib. l. 11, ff. de dolo malo. l. 10 et 24 de reb. dub. l. 3, ff. de his quæ in test. 1. 5, 12, ff. de leg. l. ff. 10 l. 47, ff. de oblig. et act. 1. 38, ff. de re judic. 7. 10. ff. de manum. vindict. l. 56, ff. de reg. jur. Cod. civ. art. 1327.

101. Præferendum] Constit. 1791, art. 17. Cod. civ. art. 545. Bonum publicum ad se rapit omnia. (Baconius).

102. Prohibentis] Sabinus scribit : in re communi neminem dominorum jure facere quicquam invito altero posse. Undè manifestum est prohibendi jus esse; in re enim pari potiorem, etc. D. 1. 28.

*]. Et possidentis] v. g. Si ob turpem causam promiseris Titio, quamvis si petit, exceptione doli mali summovere eum possis ; tamen si solveris , non posse te repetere constat. Nam ubi dantis et accipientis turpitudo versatur, possessorem potiorem esse, et ideò repetitionem cessare, tametsi ex stipulatione solutum est. D. 1.8, ff. de condict. ob turp. caus.

103. Jus civile vigilantibus scriptum est. L. 24,ff. quæ in fraud. cred.

104. Ignorantia excusatur, non juris , sed facti. L. 9, ff. de jur. et fact. ign. L. 11, 54,ff. de his qui not.

103. Vigilantibus] Exemplum offert ipsa lex 24, in specie creditoris qui , suâ diligentiâ, consecutus est solutionem ejus quod sibi debitum erat. Quæritur an id quod accepit, ab eo revocari possit? Negaturque ; sibi enim vigilavit, et alii creditores semetipsis imputare debent cur intereà dormierunt.

104. Non juris] Non obligat lex nisi promulgata. Semel promulgatâ autem, idem est eam cognoscere debuisse, aut potuisse. Hinc ignorantia juris non excusat; imò, et in multis casibus, nocet. Vide lit. ff. de jur. et fact. ignor.

.... Monitus caveas, ne fortè negoti
locutiat tibi quid sanctarum inscitia legum.

Hor, II. Sat. 1. v. 8o.

OBSERVATIO.

105. [Duo superiores tituli quasi quædam juris prolegomena continent : sequitur jam jus ipsum).

* 1. [Jus autem circà tria objecta versatur; nam ) omne jus quo utimur, vel ad personas pertinet, vel ad res, vel ad actiones. L. 1.f. de stat. hom. Iost. § 12, de jure nat. et gent. et civ.

105. * 1. Omne jus] Omne jus redditur personis , de rebus, per actiones et judicia.

Vel ad actiones] Vel rectiùs, ad modos dominii rerum adquirendi.

DE OFFICIO ADVOCATI.

Qui sancta sumis arma civilis togæ ,
Cui se reorum capita , fortunæ , decus
Tutanda credunt; nemini præsta fidem ,
Juris sacerdos! Ipse dic causam tibi,
Litemque durus arbiter præjudica.
Voto clientům jura metiri time,
Nec quod colorem patitur, id justum puta. .
Peccet necesse est sæpè, qui nunquàm negat.

GROTIUS , lib. I, Epig.

Neque verò pudor obstet quominùs susceptam, cùm melior videretur, litem , cognitâ inter disceptandum iniquitate, dimittat, cùm priùs litigatori dixerit verum. Nam et in hoc maximum, si æqui judices sumus, beneficium est, ut non fallamus vanâ spe litigantem. Quintil. lib. XII. cap. 7.

Ubi verò jus et fas sinunt, causam fortiter adeat advocatus; defensioni clientis incumbat, tantò fortiùs quanto adversùs potentiorem partem, et proprio quantumvis periculo. Posteritatem cernens in memoriam revocet quod :

.:. Nunquàm Sanguine causidici maduerunt rosira pusilli.

- JUVEN. Sat. X. Præcipuum igitur advocati officium est :

Vitam impendere vero.

« PrécédentContinuer »