Images de page
PDF
ePub

92. Qui tacet, non utique fatetur; sed tamen verum est eum non negare. L. 142, ff. de reg. jur.

93. Non videntur rem amittere, quibus propria non fuit. L. 83, ff. de reg. jur.

*

1. Non potest videri desiisse habere, qui nunquàm habuit. L. 208,ff. de reg. jur.

* 2. Semper qui dolo fecit quominùs haberet, pro eo habendus est ac si haberet. L. 150 et 157, ff. de reg. jur.

* 3. Qui dolo desierit possidere, pro possidente damnatur; quia pro possessione dolus est. L. 131, ff. d. t.

*4. Quicunque sub conditione obligatus curaverit, ne conditio existeret, nihilominùs obligatur. L. 85, § 7,ff. de verbor. oblig.

*5. Quod quis ex culpâ suâ damnum sentit, non intelligitur damnum sentire. L. 203,ff. de reg. jur.

[ocr errors]

6. In omnibus causis, pro facto accipitur,

id in quo

92. Qui tacet] Tacens neque fatetur, neque negat. Excipe 1. 38, ff. de jurej. l. 14. § 11. ff. locati. Ord. 1667, tit. 10, art. 4 Cod. de procéd. art. 330 et 336. Cod. civ. art. 1361. Cæterum applicatio hujus regulæ, ex facti circumstantiis omninò pependit. Non utiquè fatetur] Attamen in l. 2, § 2, solut matrim. dicitur, filiam, nisi evidenter contradicat, videri consentire patri. Cur? quia de exclusione nullum verbum profert. Terent. Eunuch. Ad hoc redit proverbium: Qui ne dit mot, consent.

93. Propria non fuit] Hæc regula exemplo manifestior fiet. Usufructus morte fructuarii amittitur.l. 3, § fin. ff. quib. mod. usuf. Hæc sententia de usufructu jam constituto accipienda est; nondùm enim constitutus aut legatus, cùm nondùm habeatur, nondùm quoque amitti potest.

*1. Desuisse] Ex diverso, qui dolo desierit possidere, pro eo habendus est ac si haberet. Vid. * 2 et 3, infrà.

* 3. Damnatur] Vid. in meis princip. juris, de rei vindicatione, n. 750.

4. Ne conditio] In jure civili receptum est, quoties per eum cujus interest conditionem non impleri, fiat, quominus impleatur, perindè haberi ac si impleta conditio fuisset ; quod ad legata et donationes producitur: quibus exemplis, stipulationes quoque committuntur, cùm per promissorem factum esset, quominus stipulator conditioni pareret. 7. 161, ff. de reg. jur. Adde 1. 81, S1, ff. de condit. et dem.

*5. Sentire] Ab alio, scilicet. Gothof.

*6. Per alium] Sit talis dispositio: uter ex fratibus meis

per alium moræ fit, quominus fiat. L. 39, ff. de reg. jur. 94. Nullus videtur dolo facere, qui suo jure utitur. L. 55, ff. de reg. jur.

1. [Item] qui jussu judicis aliquid facit, non videtur dolo facere, quia parere necesse habet. L. 167, § 1, ff. de reg.jur.

95. Quod quis suo nomine exercere prohibetur, id nec per subjectam personam agere debet, L. 2, § 1, ff. de

adm. rer. ad civit.

*1. [Contrà] sæpè quod quis ex suâ personâ non habet, hoc per extraneum petere potest. L. 23, § fin. ff. quæ res pign.

consobrinam nostram duxerit uxorem, ex dodrante; qui non duxerit, ex quadrante heres esto: aut nubit alteri, aut non vult nubere: consobrinam qui ex his duxit uxorem, habebit dodrantem, erit alterius quadrans : si neuter eam duxerit uxorem, non quia ipsi ducere noluerunt, sed quia illa nubere noluerit, ambo in partes æquales admittuntur: plerumquè enim hæc conditio, si uxorem duxerit, si dederit, si fecerit, ita accipi oportet, quòd per eum non stet, quominùs ducat, det, aut faciat. 7. 23, ff. de condit. inst. l. 31, ff. de cond. et dem.

94. Suo jure utitur] v. g. Nihil dolo creditor facit qui suum recipit. . 129, ff. de reg. jur. l. 120, l. 155, § 1, ff. eod. tit. Adde l. 14, ff. de servit. urb. præd. l. 8, § 5, ff si servit. vindicetur. 1. 26, ff. de damn. infect. l. 1, § 12, ff. de aq. et aq. pluv. arcend. Gothof. ad. L. 1,57, ff. de incend. ruin. nauf. l. 13, §1, ff. de inj. et fam. lib. 1. 45, l. 51, ff. pro socio. l. 8, C. de serv. et aq. vide notam ad n. 103.

* 1. Judicis Jussus judicis à dolo et delicto excusat eum qui paret; at judex ipse non excusatur, si dolo quid fecerit. Nec enim magistratibus licet aliquid injuriosè facere. Si quid igitur per injuriam fecerit magistratus, vel quasi privatus, vel fiduciâ magistratûs, injuriarum potest conveniri. Z. 32, ff. de inj. et fam. libellis.

Parere necesse habet] Vide in lege Bajuvariorum, tit. 2, § 8, Si quis regis vel ducis sui jussione hominem interfecerit. 95. Nec per subjectam personam] Ita, Cod. civ. art. 911,

1596.

* 1. Per extraneum] Et ita propter minorem major juvatur in specie: l. 10, ff. quemadm. servit. amitt.; ubi dicitur, si communem fundum ego et pupillus haberemus, licèt uterque non uteretur, tamen propter pupillum, et ego viam retineo. Nota quòd in hâc specie agitur de jure servitutis quod est indi

96. Plus valet quod in veritate est, quàm quod in opinione. Inst. § 11, de legat.

* 1. Plus enim in re est, quàm in existimatione. L. 4, ff. de manum. vindict.

97. [Contrà aliquandò] plus est in opinione quàm in veritate. L. 15,ff. de acq. hered.

* 1. [Item] error jus facit. L. 3, § 5, in fin. ff. de supell. legatá.

98. Plus cautionis in re est, quàm in personâ. L. 25, ff. de reg. jur.

*

1. [Et] minùs est habere actionem quàm rem. L. 204, ff. d. t.

*

2. [Contrà tamen ] is qui habet actionem ad rem recu

viduum. Et hinc fluit regula generalis: Minor majorem relevat in individuis.

96. Plus in veritate] Hæ duæ regulæ tunc demùm obtinent quùm id quod geritur non pendet ab opinione gerentis. Puta, quùm quis legat rem suam quam credit alienam; voluntas eam rem legandi, quæ sola ad legatum sufficit, non pendet ab existimatione quam habuit; verè enim voluit eam legare, quamvis alienam eam falsò existimaret; imò magis legaturus, si scivisset suam. Pothier. Contrarium non obtinet. Cod. civ. art. 1021.

97. Plus est in opinione] Contraria superioribus hæc regula, tunc demùm obtinet, quùm id quod geritur pendet ab opinione seu existimatione gerentis, ut in aditione hereditatis. Vide nostrum tractatum des successions ab intestat.

* 1. Error jus facit] Error scilicet communis. - Recti apud nos locum tenet error, ubi publicus factus est. Senec. epist. 123. Exemplum habes in d. 1. 3. § 5. Adde l. 3. ff. ad. sc. Maced. 1. Barbarius Philippus, ff. de offic. Præt. Louet, lettr. T. s. 11. Brodeau, eod. loco. Duplessis, sur Paris, art. 289. Henrys, tom. 1, liv. 2, chap. 4, quest. 28. Legrand, sur Troyes, art. 97, n. 32, gl. 4.

98. In re] Imò minùs, ait Gothofredus. Reales namque actiones re extinctâ tolluntur; personales verò competunt ad genus quod nunquàm parit. Solve plus cautionis est rem habere apud se, quàm contra alium agere, et hoc sensu minùs est habere actionem quàm rem. Nullam enim actionem videtur habere, is cui propter inopiam adversarii inutilis actio est. l. 6, ff. de dolo malo.

*2. Ipsam rem] Actio quæ mihi competit mea est. l. 30, § 1, ff. ad. sc. Trebell. Hinc quod mihi debetur meum appellatur. 1. 49, ff. de verb. signif. Hinc dicitur, is qui habet actio

perandum, ipsam rem habere videtur. L. 15, ff. d. t. 99. Ubi lex duorum mensium fecit mentionem, et qui sexagesimo primo die venerit, audiendus est. L. 101, ff. de reg. jur.

* 1. Neque [enim] magnum damnum est, in morâ modici temporis. L. 21, ff. de judic.

100. In re dubiâ, benigniorem interpretationem sequi, non minùs justius est, quàm tutius. . 192, § 1, ff. de reg. jur.

101. Quod communiter omnibus prodest, hoc privatæ utilitati præferendum. L. unic. C. de caduc. toll.

102. In re pari, potiorem causam esse prohibentis constat. L. 28, ff. comm. divid.

* 1. Et possidentis. L. 8, ff. de condict. ob. turp. caus. L. 36, § 3, ff. de test. milit.

nem, etc. Adde l. 143, ff. de verb. signif. l. 64, § 6, ff. soluto

matrim.

99. Audiendus est] Nam plerumquè dies termini non computatur in termino. Vid. Ord. 1667, tit. 3, art. 6. Jousse, ibid. l. unic. C. Theod. de dilat. ex cons. lib. II, 1. 28, ff. de ædilit. edict. l. 7, § 11, de adm. et peric. tut. l. 46, § 4, ff. de jure fisci. l. 1, C. de tempor. et reparat. appell. l. 3, C. de Jure emphyt. Cujac. in suo tract. divers. tempor. præscript. Cod. civ. art. 2260.

100. Benigniorem] Semper in obscuris quod minimum est sequimur. Vide exempla in l. 18, ff. de legib. L. 11, ff. de dolo malo. l. 10 et 24 de reb. dub. l. 3, ff. de his quæ in test. l. 5, 2, ff. de leg. 1. ff. 101. 47, ff. de oblig. et act. l. 38, ff. de re judic. 7. 10, ff. de manum. vindict. l. 56, ff. de reg. jur. Cod. civ. art. 1327.

101. Præferendum] Constit. 1791, art. 17. Cod. civ. art. 545. Bonum publicum ad se rapit omnia. (Baconius).

102. Prohibentis] Sabinus scribit: in re communi neminem dominorum jure facere quicquam invito altero posse. Undè manifestum est prohibendi jus esse ; in re enim pari potiorem, etc.

D. 1. 28.

*1. Et possidentis] v. g. Si ob turpem causam promiseris Titio, quamvis si petit, exceptione doli mali summovere eum possis; tamen si solveris, non posse te repetere constat. Nam ubi dantis et accipientis turpitudo versatur, possessorem potiorem esse, et ideò repetitionem cessare, tametsi ex stipulatione solutum est. D. 1.8, ff. de condict. ob turp. caus.

103. Jus civile vigilantibus scriptum est. L. 24, ff. quæ in fraud. cred.

104. Ignorantia excusatur, non juris, sed facti. L. 9, ff. de jur. et fact. ign. L. 11, § 4, ff. de his qui not.

103. Vigilantibus] Exemplum offert ipsa lex 24, in specie creditoris qui, suâ diligentiâ, consecutus est solutionem ejus quod sibi debitum erat. Quæritur an id quod accepit, ab eo revocari possit? Negaturque; sibi enim vigilavit, et alii creditores semetipsis imputare debent cur intereà dormierunt.

104. Non juris] Non obligat lex nisi promulgata. Semel promulgatâ autem, idem est eam cognoscere debuisse, aut potuisse. Hinc ignorantia juris non excusat; imò, et in multis casibus, nocet. Vide tit. ff. de jur. et fact. ignor.

Monitus caveas, ne fortè negoti

Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum.

Hor. II. Sat. I. v. 80.

« PrécédentContinuer »