Images de page
PDF
ePub

nempe constanti vetuftatis opinione cælo delapfa in illuftri familia veftra perpetuam fibi nacta fedem, fua dignum origine hunc fibi iure laborem adfcifcit, quo femet obliuioni eximit, etiamfi domefticis undique ornamentis effulgeat. Inter ea prifca in primis familia veftra magnificentia, & decus, quod patricio Bergomatum fanguine fumferunt majores veftris quibus omni tempore, in utraque fortuna publica Ciuitatis gubernacula, administrationes, priuilegia, immunitates, honorefque fingulos, quibus ciues primarii fruebantur, afsidue collatos testantur undiq publica eiufdem Vrbis monumenta. Quam. quidem præclaram exiftimationem nunc. Venetis Ciuibus adfciti, apud omnes magno posteritatis exemplo cum fplendore retinetis. Leonardi Tafcha, ob infignes animi dotes Nobilitati Romane adfcripti, in conferuandis æterna Vrbis priuilegiis quanta olim fuerit vigilantia, loquuntur obuia femperque duratura. Capitolii marmora . Nec Profperi fratris veftri adhuc eruditorum animis excidit memoria, qui Patauini Collegii. Suffragiis Laurcam fubtilis ingenii pretium retulit. Cætera Vobis familiaria virtutum ornamenta, inter quæ fingularis in Deum pietas, integritafque morum, præclara animi magnitudo, prolixa in omnes beneficentia, mutuufque inter vos confenfus

amor elucet, fine tenui hoc mei præconii indicio, omnium oculis animifque confpicua, cum voto perennitatis, modeftie vefira memor tacita veneratione profequor · Patauii XIIE

Junii MDCXLIV.

Veftra Implitudini.

Addictifsimus

Paulus Frambottus.

LECTOR I

N. inconstanti (lentiffima tamen) Eclipti cæ ab Æquatore digreffione, eam pro noftris Tabulis feligere par erat, quæ temporum noftrorum obferuationibus maximè confentanea foret. Tychonis Obliquitatem ut grandiufculam damnat cæterorum Obferuatorum fides minùs dubia, quoniam plurium, & peritiffimorum. Regiomontano potiùs adftipulantur Landgrauius Haflix, Grunbergerus, Graffus, Collegium Romanum, Lansbergius, Hortenfius, Gaffendus, Mathematici • Londinenfes, Andreas Morettus. Academia Patauinæ Mathematicus, vt in omnibus, ita in obferuationibus accuratus, cuius lucubrationes. Aftrophili non abfque vtili iucunditate breui deguftabunt ; ceteriquè Aftronomi primæ notæ, qui idipfum ex ipfius. Tychonis obferuationibus fe elicere profitentur. Quod fi non lubrica fed conftans fit Solaris Orbitæ inclinatio, vt Keplerus fufpicatur, nofque cum plurimis exacti iudicij Profefforibus; non fecus ac eius. Eccentri citas, quam firmam experimur contra. Antiquorum fomnia: quantò magis illi erit infiftendum, quæ neotericorum experimentis congruat in pauciffimis tantùm fecundis diffentientibus? Hanc nos graduum 23 cum dimidio affumpfimus: veruntainen, vt nofter labor eorum etiam palato ar rideat, qui ne lato quidem vngue à Tychone difcedere

mentem accomodatam exhibemus, ut ea cum differentia Afcenfionali & alijs, his præfto effe poffit: in quorum gratiam fubdidimus etiam fingulis Canonibus Quæfitorum in ueftigationem, ac proinde Tabularum ftructuram per Triangula; vt quam quifque rationem magis probaret, eam fequi integrum cuique foret; licet eos omnes ipfarum Tabularum apparatu liberè vfuros confidamus, quibus unius, aut alterius minuti difcrimen vix alicubi fubeffe poffe, Directiones verò ipfas nunquam centrales (ut aiunt) euenire, ratio, & experientia fuaferint. His fruere Lector, & Vale.

« PrécédentContinuer »