Images de page
PDF
ePub

uxoris mee Aalix filiorum que meorum, videlicet Teobaudi, Clarenbaudi, Hugonis, in honore Dei ejusque beate Marie genitricis, omniumque sanctorum, pro anima patris mei jam nominati et aliorum antecessorum meorum, regularibus canonicis sci Martini Trecensis tam presentibus quam futuris scilicet Wilelmo abbati, Hirberto et aliis, cujusdam terre omnem concedo censum, quem prius mater mea Flandrina pro anima sua dederat.

furnum cum domo. Adhuc autem supraditis canonicis cujusdam terre partem liberam et absolutam laudo, quam Iterus monachus dedit eisdem ad censum pro tribus solidis et dimidio de Rascesis. Hujus cartule sunt testes et adfirmatores ex parte mea: Odo frater uxoris mee, Sti Petri archidiaconus et de Cappis vicecomes Clarenbaudus, et Radulfus Walnele Brunelli filius, et Wauterus Pa.......ani filius, et Ewrardus Bordini filius, Warnerus et Odo frater ejus Hecelini dapiferi filius. Ex parte vero ecclesie Walo Walonis filius de S. Florentino, Robertus Faber, Beroldus Calvus, Bonellus Favete et Lambertus. Facta est hec cartula indicione XVma anno ab Incarnatione Dni Mo Co XXo Io, anno episcopatus Philippi Trecensis episcopi XXXmo VIII.

(Original, Arch. de l'Aube, F. de St-Martin-ès-Aires.)

Pièce justificative G

Charte de l'évêque Hatton, confirmant celle de Thibaut.

1134. (Voir page 30.)

Hato divina miseratione Trecensis ecclesiæ humilis minister omnibus sancte matris Ecclesiæ filiis in perpetuum. Si dignè Deo creditam nobis dispensationem amministrare satagimus, à divinorum operum instantia nequaquam cessare debemus. Ea propter amore Dei et justicia pro officii nostri debito veritati deferentes, prosecutionem et exitum querelæ inter monachos aremarenses et canonicos Sti Martini in diebus sacerdotii nostri satis et diu ventilata; sicut audivimus et vidimus attestantes tam presentium quam futurorum noticiæ curavimus intimare. Porro domnus Gauterius abbas aremarensis cenobii ad comitem Teobaudum clamorem fecerat de domno Willelmo abbate Sti Martini pro molendinis ab eodem abbate in pasturis que sunt inter domum Sti Jacobi et molendinos Osmondi edificatis, et aqueductu que vulgo Balnearia Comitis appellantur molentibus; predictusque abbas aremarensis ratione firma et carta legitima probaturum se esse jactitabat à comite Hugone jam dicti comitis patruo et predecessore de eadem aqua donum suæ ecclesiæ

antiquitus factum fuisse; Cumque hoc clamore abbas Sti Martini in presentia memorati comitis me quoque cum multis aliis personis tam religiosis quam secularibus presente certo die ad placitum ab eodem comite submoneri jussus venisset, et abbas aremarensis cartam suam in medium pretulisset, et clamorem suum coram omnibus exposuisset, prefatus abbas Sti Martini quod ad utriusque evacuationem et suæ causæ defensionem necessarium et congruum fore credidit, responsum dedit. Igitur isdem comes Teobaudus juxta quod abbas aremarensis clamaverat, et abbas Sti Martini responderat, judicii sententiam in medium proferri jussus fuit; abbas aremarensis tanquam propriæ causæ diffidens, judicium inde audire noluit, et ita discessit. Quapropter frustrata et in semetipsa elisa ejusdem abbatis calumpnia, sepe dictus comes Teobaudus piam et secundum dictam concessionem de supradictis molendinis Deo et ecclesiæ St Martini fecit; Henrico filio ejus hoc concedente et laudante, et in carta patris sui qua hec concessio firmata est signum crucis propria manu imprimente. Hoc autem totum ne aliqua temporis mutatione vel personarum, quod absit, immutetur successione, prefatæ seriem actionis fidelium universitati dignum duximus reservare; et tam scripto presenti quam et impressione nostri sigilli, subtitulatis etiam que interfuerunt personis, firmando et pontificali auctoritate concedendo roborare. Domno Simone abbate Chazeiacensi, domno Gauterio abbate monasterii Celle, domno Herberto, abbate Sti Petri Vivi Senonensis, Teobaldo Meldensi archidiacono, Manasse de Villamauri, archidiacono Trecensi, Gibuino archidiacono et cantore ecclesie Sti Petri Trecensis, qui hanc cartam dictarunt, Radulfo capellano comitis, Hilduino de Vendopera, Guidone, comite de Barro, Odone de Villamauri, Gaufrido de Bollipoth Andrea de Firmitate, Johanne de Insulis, Gauterio de Bernon, Teoderico panetario, Burdino fratre ejus, Wiardo de Pontibus, et preposito Trechorum. Actum est hoc Trecis, publice anno ab Incarnatione Dni Mo Co XX IIII, epacta XXa IIIa, Indictione XIIa, regnante Ludovico rege Francorum.

(Original, Arch. de l'Aube, F. de St-Martin-ès-Aires.)

Pièce justificative H

Charte de l'abbé Guillaume pour Foicy.

1138 au plus tard. (Voir page 30.)

Ego Guillelmus abbas S. Martini Trecensis notum fieri volo omnibus tam futuris quam præsentibus quod Ego et fratres nostri . quidquid in territorio Juliaci, in terra nempe et pratis ex

dono Domini Clarembaudi de Cappis habebamus Deo et Ecclesiæ S. Mariæ Fosciaci ad usus sanctimonialium Deo ibidem servientium pro salute animarum et benefactorum nostrorum et maxime supradicti Clarembaudi dono perpetuo in eleemosyna concessimus. Hoc itaque donum in presentia Dom. Petronillæ F. V. abbatissæ coram multis testibus simul factum in capitulo nostro et iterum in audientia episcopi Carnotensis nomine Gaufredi, præsentibus etiam Vener. ac religiosis monachis, Guidone scilicet fratre Dom. abbatis Clarævallis et aliis.

(Ex charta prioratus de Foicy, copie. F. de St-Martinès-Aires.)

Pièce justificative I

Charte d'Hugues et d'Hatton.

1145. (Voir page 32.)

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Quia Ecclesia B. Martini ab ecclesia S. Lupi exordium accepit ut esset, et Ecclesia S. Lupi ab ecclesia B. Martini fundata est in religione prædictæ ecclesiæ, nullius dispensationis scandalum inter se nutrire, sed mutua se debent, dilectione fovere. Hoc autem ut perfectè facere possint, Ego Hugo Altissiodorensis et Ego Hato Trecensis episcopus notum facimus tam præsentibus quam futuris quod quasdam querelas quæ inter se versabantur ad nostram præsentiam detulerunt, easdemque per nos tali modo terminaverunt. Domnus Guillelmus S. Martini abbas et sui canonici Domno Everardo abbati S. Lupi et suis canonicis annualia canonicorum quæ ex antiquà consuetudine accipere solebant sine omni reclamatione dimiserunt. Propterea curtillum Bonelli Brochart et aream Engelberti Pbri eisdem in perpetuum concesserunt. Prædictus vero abbas S. Lupi et sui canonici prædictæ Ecclesiæ Sti Martini de terra de Lueriis, quantum uni carrucæ ad omnes saisones sufficit, et terram de Eschimeniis et pratum Radulfi de praeria concedentes insuper et decimam quam habebant. in territoriis Pinniaci, Raschisi, Ungionis, Sacci in perpetuum dederunt et de censu qui à canonicis S. Martini eisdem debebatur sex solidorum et quatuor denariorum perenniter condonaverunt. Hoc vidimus, hoc audivimus, hoc testificamur. Hoc scriptum de hac concordia factum nostris et prædictarum ecclesiarum sigillis confirmari volumus. Actum publicè in domo S. Martini, anno millesimo centesimo quadragesimo quinto ab Incarnatione Verbi.

(Cousinet, Thesaurus antiquit. aug. Basil. S. Lupi, vol. III, f. 43. Bibl. de Troyes, mss no 2283.)

Pièce justificative J

Charte du comte Henri Ier.

1161. (Voir page 35.)

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Ego Henricus Trecensium comes palatinus, notum facio presentibus et futuris quod ecclesia S. Martini de Trecis, medietatem aquæ à molendinis Sa Mauræ usque ad vadum S. Benedicti a diebus patris mei tenebat, et quia de feodo meo erat, et designatum pro ea servitium designatis michi terminis exhibebat. Hanc aquam pro animabus patris et matris meæ Jacobo, abbati, cæterisque canonicis S. Martini in perpetuum habendam concedo et confirmo, et in libertatis plenitudinem quicquid justitiæ, quicquid servitii pro feodo aquæ michi debebatur eis nunc et semper condono. Verum predictus abbas et sui, ne appareant ingrati, utpote non reddentes gratiam pro gratia, concedunt ecclesie nostre pro primi martiris honorificentia et gratia mea se visitare ecclesiam nostram quotannis, et in Augusto festum honorare diem in tali quali processione sua. Addunt etiam pro sua devotione liberali alias processiones magis, ut aiunt, suæ convenientes tenuitati: hoc est in exequiis canonicorum B. Stephani, quoties aliquis eorum ex hac vita migraverit.

Ut autem hæc concessio et confirmatio scripto tradita ad honorem et utilitatem partis utriusque rata et intemerata consistat, consequenter sigilli mei presens communit et consignat auctoritas. Hujus concessionis et confirmationis testes sunt: Johannes, cantor; Haitius de Planceio, Rainaldus de Pruvino, canonici S. Stephani; Drogo Bristandus; Josbertus de Pruvino, tunc prepositus Trecensis; Herfredus de Trecis; Garinus Barbeta; Thomas Pullus; Petrus, gener Otranni divitis; Engelmerius, filius Falchonis; Gislebertus de Clauso; Karolus de Clauso; Arembertus de Ungione; astante tunc temporis in palatio meo, Gaufrido Jovisville, dapifero meo; Odone de Pogeio, constabulario; Ansello de Triangulo, buticulario; Guillelmo Rege marescallo. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millesimo Co sexagesimo primo, Ludovico in Francia regnante, Henrico in Trecassino episcopante. Tradita est hæc carta Trecis per manum Guillelmi cancellarii.

(Archives de l'Aube; Original, F. de St-Martin-ès-Aires.)

Pièce justificative K

Charte du comte Henri I".

1169. (Voir page 35.)

Optime consuetudinis usus apud majores nostros inolevit, ut ad compescendas malignantium calumpnias eaque inter ecclesiasticas secularesve personas justa fine contraherentur fidei committerentur litterarum. Ea propter Ego Henricus, Trecensium palatinus comes, universis tam presentibus quam futuris presenti scripto notum fieri volo, quod Jacobus, S. Martini Trecensis abbas, et totus ejusdem ecclesiæ conventus, laudamento pariter et assensu omnium canonicorum suorum furnum suum qui est juxta portam, quæ Comitis appellatur, Artaldo, camerario meo, vendiderunt. Hoc autem legitime factum ne temporum vetustate vel succedentium personarum novitate posset obliterari, rogantibus ipso abbate et capitulo, litteris annotatum sigilli mei consignatione et legitimorum testium subscriptione confirmare dignum duxi.

Sciendum etiam, etc..

Affuerunt igitur hujus rei testes : dominus Ansellus de Triagnello, Drogo de Pruvino; Deymbertus de Ternantis, Girardus Eventatus, Herfredus, Thomas Strabo, tunc temporis prepositus Trecensis, Girardus de Pruvino, Robertus major Insularum, Petrus Blesensis, Odo Figura, Nicholaus de Sezannia. Actum est hoc Trecis anno incarnati Verbi Mo Co LX VIIII. Data per manum Willelmi, cancellarii.

(Archives de l'Aube, F. de l'Hôtel-Dieu. Copie 1" Cart. de l'Hôtel-Dieu-le-Comte de Troyes, f. 20 vo.)

Pièce justificative L

Charte de l'abbé Jacques, pour un accord entre Gauthier d'Eclance et Larrivour.

1171. (Voir page 35.)

Ego Jacobus dictus abbas Sti Martini Trecensis. Notum facio presentibus et futuris quod Galterius miles de Esclanceia abbatem de Ripatorio traxaverat in causam in curia domini episcopi Mathei super medietatem prati quod appellatur pratum Bovonis de Tilio. Ille Galterius hoc solum habebat ad tuttionem cause sue unde abbatem impetebat, quod videlicet abbas adversus matrem Galteri

« PrécédentContinuer »