Images de page
PDF
ePub

in curia Brenensi super prato illo prefixum diem standi justicie habuerat, ad quem nec venerat nec demandaverat, abbate hoc ipsum viriliter negante, Galtero adjucata est probatione hujus affirmationis per testes qui sufficerent ad versus abbatem in sua negatione. Nos vero qui vices domini episcopi tunc absentis agebamus, diem agendi in abbatem Galtero prefiximus. Ad diem Galterus veniens duos presbiteros ad testimonium produxit. Qui quia non erant de diocesi et provintia nostra aliquandiu possent repelli; sed nos dilationem respuentes, eos in partem traximus, et adjunctis nobiscum clericis et laicis, ab invicem separatos diligenter examinavimus. Primus negavit se illi diei de quo abbas impetebatur interfuisse, asserens se de hac re nichil scire nec ad hoc se venisse; alius idipsum quod et Galterus affirmabat; sed quia solus erat adversus abbatem non sufficiebat. Tali ratione querelam abbati adjudicavimus et sigilli nostri impressiore firmavimus. Hujus rei testes sunt Odo diaconus, canonicus noster, Johannes presbiter sancti Johannis de foro, et Theodricus capellanus ejus, Nicholaus prepositus sancte Marie, Girardus filius Clarelli, Martinus Niger, Savinus.

(Archives de l'Aube, Cartulaire de Larrivour, f. 29 vo.)

Pièce justificative M

Charte d'Henri le Libéral, sur les moulins de Meldançon et la pêche.

1174. (Voir page 36.)

Ego Henricus Trecensis comes Palatinus. Notum facio presentibus et futuris quod Andreas Cementarius quidquid in molendinis de porta Ursariorum habebat cum pistaria aquæ Domino Vitali abbati et Ecclesie B. Martini vendidit centum libris et tam venditione quam eleemosyna perpetuo possidendum concessit. De refectione vero molendinorum eam quam cum ipso Andrea habebam eidem Ecclesie concedo. Quod cum ibi factum fuerit ad molendinos adduci faciam et deinceps multa refectionis ipsorum molendinorum expensa egoduas partes et Abbas tertiam administrabimus, ipsam etiam molendinorum admodiationem quod dictus Andreas de me tenebat, scilicet sex modios frumenti eidem Ecclesiæ nihilominus dimitto, de quibus sex modiis frumenti prefate Ecclesie decimam scilicet septem sextarios in eleemosyna donavi, et ita dicte ecclesie quinque modios et quinque sextarios singulis annis ad pceptum meum reddet. Piscariam quoque aquæ quam dicto Andræe sub

annuo censu decem solidorum dederam, dicte ecclesie ab omni censu liberam concessi. Hæc autem omnia ut nota permaneant et rata teneantur ad utilitatem et pacem prefate Ecclesie litteris annotata sigilli mei impressione firmavi. Affuerunt autem hujus rei testes Manasses decanus Ecclesie B. Stephani Trecensis. Manasses prepositus. Haicius subdecanus. Guillelmus thesaurarius. Nicholaus prior S. Johannis. Nicholaus capellanus meus. Guillelmus notarius. Theobaldus de Funis. Girardus parvus. Mathias Rufus. Petrus Bristaudus. Ugo Rabies. Artaudus.

Actum est hoc anno Incarnationis millesimo centesimo septuagesimo quarto.

Data per manus Guillelmi cancellarii. Nota Guillelmi. Sigillatum.

(Archives de l'Aube, Original, F. de S'-Martin-ès-Aires.)

Pièce justificative N

Charte de l'Evêque Mathieu.

de Maraye.

Donation de l'église

1174. (Voir page 37.)

Ego Mattheus Dei gratia episcopus Trecensis venerabili fratri Vitali abbati et Canonicis B. Martini Trecensis eorumque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Episcoporum est proprie timentium Deum ea quæ donant vel monasteriis vel canonicis ita suis litteris et suis sigillis specialiter communire, ne posteri post mortem eorum inde possint aliquid vel infringere vel incestare. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris precibus devoto concurrentes assensu, donamus vobis et successoribus vestris, laudante capitulo nostro, ecclesiam de Maraies, ita quod abbas presentabit unum de canonicis suis presbiteris episcopo ejus sedis ad curam. Qui si culpabilis vel rebellis aut contumax inventus fuerit, abbas revocabit eum ad claustrum suum et alium presentabit qui dignus sit ad curam. Pro synodis non dabunt per singulos annos nisi duodecim denarios in Pascha et duodecim in septembri. Tertio autem anno dabunt pro circada duodecim denarios eo tempore quo aliæ ecclesia de episcopatu circadas solent donare. Ter in anno venient cum processione ad ecclesiam cathedralem, videlicet in Pascha Pentecoste et in martyrio Apostolorum Petri et Pauli et cantabunt coram episcopo laudes: Christus vincit, Christus regnat, Christus imperat. Quartam processionem remisimus eis, videlicet in Nativitate Domini, propter paludes et tempus glaciale et longitudinem viæ.

Ut autem hoc inconcussum permaneat, litteris nostris et sigillo nostro studuimus confirmare. Hujus testes sunt: Manasses de Villamauro, Odo senonensis decanus, magister Girardus, magister Bernardus, Rainaldus Trecensis archidiaconus. Ex canonicis presbyteris; Stephanus filius Giroldi, magister Guiardus Alexander. Ex diaconibus et canonicis Manasses de Pugeyo, Petrus Bugre. Ex subdiaconibus et canonicis Petrus Bibitor, Milo de Brayo, Helverus de Planceyo.

Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo septuagesimo quarto.

Nota quod in festis Pascha, Pentecostes et Apostolorum Petri et Pauli si dominus Episcopus celebret missam, post primam collectam missæ duo canonicorum S. Martini Trecensis cantant Christus vincit, etc., et duo puerorum ecclesiæ retro eos super tumbam Episcopi Nicolai, retro eos succentore in cappa serica existente, respondeant. Quo decantato, recepta benedictione a dicto Duo episcopo, recepit quisque ab eo duodecim denarios.

(Copie, F. de S'-Martin-ès-Aires.)

Pièce justificative O

Charte de l'évêque Guillaume pour Neuvy-Sautour.

1172-1176. (Voir page 38.)

Villelmus, Dei gratia Senonensis archiepiscopus, apostolice sedis legatus, dilectis filiis, Vitali abbati, totique capitulo B. Martini Trecensis, salutem in Domino. Paci et quieti vestre providere cupientes, vobis et ecclesie vestre, medietatem beneficiorum ecclesie de Noviaco, que ab antecessoribus nostris vobis collata est, cum appenditiis suis et cum presentatione presbiteri ejusdem ecclesie in perpetuum possidendam donamus, et presentis scripti attestatione et sigilli nostri auctoritate confirmamus; statuentes et sub anathemate prohibentes ne quis huic nostre confirmationis pagine in aliquo contraire presumat, salva in omnibus apostolice sedis auctoritate.

(Arch. de l'Aube, F. de S'-Martin-ès-Aires; Cart. de l'Yonne, tome II, p. 239.)

Pièce justificative P

Extrait des Mémoires de M. David sur la donation
de Sormery à Saint-Martin-ès-Aires.

1176. (Voir page 23.)

La paroisse de Sormery-en-Othe est un lieu fort ancien. Mé

rulphe, successeur de St Onulphe arch. de Sens, environ l'an 762 de l'Incarnation de N. S. y prit naissance en la maison de son père qui estoit seigneur de cette terre, laquelle échut en partage à Mérulphe et à cause de cela fut appelé Sortmérulphe et depuis nommé par corruption Sormery. Cet archevêque, qu'on croit avoir passé à un autre archevêché, ce qui étoit néanmoins assez rare en ce temps-là, légua par testament cette seigneurie à l'église de Sens. Archambaud, archevêque de Sens, la donna, comme beaucoup d'autres, l'an 964, à des gentilshommes qui lui faisaient la cour. Guillaume de Champagne, archevêque de Sens, cardinal du titre de Ste Sabine, légat du St-Siége en France, beau-frère du roy Louisle-Jeune et aimant extraordinairement l'abbé Vital et les relig. de St-Martin-ès-Aires de Troyes leur donna (1) l'église de Sormery avec ses dépendances et encore quelques autres, l'an 1176, afin de les faire subsister honnêtement, n'ayant alors que très-peu de revenus et un grand nombre de relig. à entretenir dans cette abbaye. » (Archives de l'Aube, F. de S'-Martin-ès-Aires.)

Pièce justificative Q

Charte du comte Erard de Brienne, qui confirme les donations de Gauthier, son père.

1179. (Voir page 38.)

Ego Erardus Comes Brene notum facio presentibus et futuris quod ego laudavi et concessi Vitali abbati Sti Martini Trecensis et canonicis ejusdem Ecclesiæ, eorumque successoribus pro salute animæ meæ quecumque pater meus Galterius tam in nemoribus quam in planis suis eis in perpetuum possidenda concessit, sicut in autentico ipsorum canonicorum continetur, videlicet usuaria ad pastum omnium peccorum suorum et ad materiem accipiendam quantum ad constructionem domorum suarum necesse erit, et ad focum faciendum et ad ceteros usus necessarios, excepto quod peccora jam dictorum canonicorum absque mea licentia in ipsis nemoribus nocte per consuetudinem non jacebunt. Huic rei affuerunt testes magister Bernardus archidiaconus, Geruinus de Pisneio, riavis de Faceio sacerdotes, .. toldus de Briel, Nichole de Linae, Henricus Liflamens milites, Laganus de Lesmonte prepositus de Pisneio, et ut hoc ratum teneatur sigilli mei testimonio

[ocr errors]

(1) Il paraît, par l'acte, qu'il a confirmé seulement la donation qui en avait été faite par ses prédécesseurs. (Note du religieux de S. Martin, transcripteur de cette pièce.)

T. XXXIX.

16

feci communiri. Actum est hoc Trecis in domo Sti Martini, anno Verbi incarnati Mo Co septuagesimo nono.

(Original, Arch. de l'Aube, F. de S'-Martin-ès-Aires.)

Pièce justificative R

Charte de l'évêque Garnier. Donation de l'église

de Doches.

1193. (Voir page 42.)

Garnerus Dei gratia Trecensis episcopus universis Ecclesiæ filiis presentes litteras inspecturis salutem in salutis auctore. Cum episcoporum lucere debeant opera super terram, testimonio Dei et hominum consentiente, nihil in eis videmus esse potius commendandum quam quod ad Ecclesiarum quæ illis subjectæ sunt utilitatem prospiciunt et eas intendunt largitionum suarum titulis insignire. Sic enim predecessorum suorum vestigia in bonis actibus imitantur et memoriale suum in generatione et generationem duraturum suis relinquunt successoribus in exemplum. Hac igitur ratione inducti, vel potius considerata honesta et religiosa paupertate dilectorum filiorum nostrorum Odonis abbatis et canonicorum qui in Ecclesia B. Martini Domino famulantur, eis et eorum Ecclesiæ parrochialem Ecclesiam de Doschia cum capella de Rosson et appendiciis ejusdem de voluntate et assensu dilecti filii et consanguinei nostri Galteri archidiaconi ejusdem loci, salvo jure episcopali donavimus et jure perpetuo concessimus possidendam. Ita quod abbas et successores. ejus nobis nostrisque successoribus aliquem de canonicis suis presbyterum presentabunt, qui de manu nostra regimen ecclesiæ curamque recipiet animarum, abbati suo de temporalibus, nobis autem de spiritualibus responsurus. Quod ut ratum et inconcussum perpetue soliditatis munimine consistat litteris annotari fecimus et sigilli nostri auctoritate communiri.

(Copie, Arch. de l'Aube, F. de S'-Martin-ès-Aires.

Pièce justificative S

Charte de l'évêque Garnier, qui confirme une donation du comte Gauthier II.

1194. (Voir page 42 et article de Rachisy.)

Garnerius, Dei gratia trecensis episcopus, universis ad quos presentes littere pervenerint, in Dño salutem. Cum ex injuncto nobis officio ecclesiarum jura confovere et de beneficiis collatis eis congra

« PrécédentContinuer »