Images de page
PDF
ePub

t

༥ ༢་།

[ocr errors]

lum affert cruciatum aut dolorem, cùm cruciari aut dolore affici non possit qui non existit. 2° Etiamsi vera pœna esset annihilatio, non foret tamen idonea, ad continendos homines in officio et ad promovendam legis moralis observantiam. Nam experientià constat etiam eos qui pœnam annihilatione multò graviorem in alterâ vitâ reformidant, non rarò ab implendis legibus moralibus recedere, propter vim cupiditatum et propensionum quæ illos in contrariam partem trahunt. Quantò minùs illi homines in officio continerentur, si nihil aliud reformidarent quàm suî annihilationem! Insuper, in illâ suppositione, ii quod annihilationem mereretur, nullum jam haberent motivum ab aliis sceleribus sese continendi. 3° Etiamsi annihilatio esset poena sufficiens ad promovendam legis moralis observantiam, non congrueret tamen cum divinâ justitiâ, eo quòd hæc poena variis culpabilitatis gradibus non foret accommodata. Nam, v. g., ille qui proximo suo abstulisset vitam cum crumenâ, non magis plecteretur, quàm qui crumenam duntaxat abstulit et hominis vitæ pepercit. Hæc autem suppositio nostris repugnat ideis de perfectâ justitiâ, qualis apud Deum existere concipitur. Ergo, etc.

qui se admiserint c

[ocr errors]

155. PRINCIPIUM IIIum. Sublata fide alterius vitæ, gaudium et remorsus conscientiæ vim fere totam amittunt sanciendi legem moralem1.

Ratio est quia, sublatâ fide alterius vitæ, conscientiæ gaudium de bonâ actione non magni estimatur ab hominibus, et remorsus de patrato crimine a sontibus facilè contemnitur. Hinc homines sceleribus suis insignes intimâ mentis propensione semper inclinantur vel ad ma

‚1 La Luzerne, ch. ш, n. 15, et FRAYSSINOUS, Conf, sur Vimmortalité de l'âme, I part.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

P

[ocr errors]

terialistarum doctrinam, quæ totum hominem cum corpore destruit, vel ad doctrinam fatalismi, quæ omnes hominis actiones velut necessitate constrictas exhibet; quia utrumque systema, vitæ futuræ supplicia tollendo, hominés a conscientiæ remorsu liberat.

SOLVUNTUR OBJECTIONES.

C134. Objicies 1o. Si justitia divina existentiam alterius vitæ requireret, esset sanè quia virtus mercede et vitium pœnâ in præsenti vitâ carent. Porrò, illud dici nequit ; nam in præsenti vitâ conscientiæ gaudium est sufficiens virtutis merces, et conscientiæ remorsus, sufficiens vitii pona. Ergo justitia Dei alteram vitam non requirit.

135. Neg. min. et ejus probationem. Nam, in præsenti vitâ conscientiæ gaudium non est sufficiens virtutis merces, quia non est merces virtutum omnium sine ullâ exceptione, neque juxta gradum meriti uniuscujusque virtutis; pariter, in præsenti vitâ conscientiæ remorsus non est sufficiens vitii poena, quia non est pœna criminum omnium sine ullâ exceptione, neque juxta gradum culpabilitatis. Hæc singula certa sunt ex principiis ad solvendas objectiones modò expositis (n. 128-132). Ergo, etc.

136. Objicies 2o. Ut dogma alterius vitæ esset sanctio sufficiens legis moralis, hominum passiones refrænare deberet. Atqui dogma illud hominum passiones non refrænat, ut constat experientiâ. Ergo, ex necessitate sanctionis legis moralis, legitime non probatur existentia alterius vitæ.

Resp. Dist. maj. Ut dogma alterius vitæ esset sanctio Sufficiens legis moralis, deberet refrænare hominum passiones, id est, deberet aptum esse ad illas refrænandas, conc.; id est, deberet illas reipsâ refrænare, nego.

Nam Deus, legem moralem hominibus imponendo, eis nihilominus relinquit liberum arbitrium; imò, propter sapientissimas rationes, hujus liberi arbitrii abusum in multis hominibus permittit. Sed, ex eo quòd dogma alterius vitæ reipsâ hominum passiones non refrænet in plurimis casibus, inde non sequitur illud non esse naturâ suâ verè refrænans, alioquin dicendum foret nec ipsas leges civiles esse verè refrænantes, ut recte animadvertit celebris quidam legista1.

137. Objicies 3°. Anima corporis mortem valde reformidat. Atqui si anima non interiret cum corpore, corporis mortem non tantopere reformidaret. Ergo, etc.

Resp. Neg. min. 2. Nam 1° Deus animam corpore conjungendo voluit ut ejus conservationi invigilaret, et ideo naturalem indidit menti formidinem eorum omnium quæ corporis conservationi nocere possunt, et præsertim mortis. 2o Timor supremi judicis et incertitudo de futuro suo statu beatitudinis vel miseriæ, non leves sunt causæ cur corporis mortem mens refugiat.

158. Objicies 4°. Fides alterius vitæ est præjudicium, proveniens ex amore existentiæ et ex horrore annihilationis in hominibus. Ergo, etc.

Resp. Neg. ant. Nam 1o illud non est merum præjudicium, quod in certissimis rationibus ex attributis Dei et ex naturali hominis constitutione desumptis nititur. 2o Si ex amore existentiæ ortum fuisset dogma alterius vitæ, non excogitata esset hæc futura vita cum duplici conditione beatitudinis et infortunii.

1

« Dire que la religion n'est pas un motif réprimant, parce « qu'elle ne réprime pas toujours, c'est dire que les lois civiles ne << sont pas un motif réprimant non plus. » (MONTESQUIEU, Esprit des lois, liv. IV, ch. 11.)

2 Philos. Lugd.

159. Objic. 5o. Belluarum anima spiritualis est. Atqui tamen perit cum corpore. Ergo a pari anima humana, licèt spiritualis, cum corpore peritura est.

Resp. Transeat minor. Nego concl. Etiamsi certum esset belluarum animas spirituales esse easque cum corpore simul interire, inde non sequeretur animam nostram pariter cum corpore perituram esse. Non idcirco enim animam nostram, dissoluto corpore, ad aliam vitam transire contendimus, quòd spiritualis sit, sed quia hujus alterius vitæ existentiam requirunt sive Dei attributa, sive felicitatis desiderium hominibus innatum, sive tandem consensus omnium populorum unanimis. Porrò rationes istæ quæ animas nostras corporibus dissolutis superstites esse demonstrant, idem non probant de belluarum animabus'. Ergo, etc. - · Dixi: Transeat minor, quia non omnino certum est, sed duntaxat probabile, belluarum animam annihilari post corporis dissolutionem, ut infrà dicemus in Appendice de animâ belluinâ.

140. Objic. 6o. Plebs judaica, Moysis temporibus, alterius vitæ dogma non profitebatur; siquidem in libris Moysis nulla occurrit mentio de mercedibus aut pœnis vitæ futuræ. Ergo adversùs illud dogma militat auctoritas populi sapientissimis legibus suis omnium famosissimi.

Resp. Nego ant. Israelitis quidem dogmá vitæ futuræ probare vel exponere abstinet Moyses, eo quòd ab omnibus, nullo contradicente, admittebatur; sed dogma illud in multis librorum suorum locis evidenter supponit, præsertim in Levitico et in hoc Deuteronomii textu, ubi vetat ne interrogentur mortui : « Nec inveniatur in te

↑ La Luzerne, ch. 1, n. 39,

« (Israel) qui quærat a mortuis veritatem. Nam hujus h modi prohibitio fieri non poterat nisi illis hominibus qui persuasum habebant animam corpori dissoluto superstitem manere. Insuper, in libris Moysis, Deus sæpe vocatur Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Porrò, any recup ut ait Christus ad Sadducæos, non est Deus mortuorum, [[ sed viventium. Ergo Moysis tempore plebs judaica alte rius vitæ dogma profitebaturliv airwin eitusteizo Jurzo

912 9

CONSECTARIA PRACTICA DOGMATIS ALTERIUS VITÆ, SUŠAŠNOJ

Inter consectaria practica dogmatis alterius vitæ, numerari possunt 1° periculum quod habet in praxi negatio vitæ futuræ, 2° utilitas quam hominibus privatis et societati confert fides alterius vitæ. 19 sammy fond Tul.192 mlade 29f0px!6 144. 1° Periculosum est in praxi negare dogma alterius vitæ.Pow

Etiamsi certa non esset sed tantùm tùm dubia vitæ alterius existentia, attamen viri prudentis esset suam agendi rationem eodem modo instituere, ac si certus esset de alterius vitæ existentia. Nam, in dubio pars tutior est eligenda, ut fert vulgatum axioma. Porrò, ci qui de alterius vitæ existentia dubitaret, tutius esset vitam suam eodem modo instituere ac si reverâ altera vita existeret. Nam, qui suam agendi rationem sie instituit, nihil timendum habet in vitâ tâ futurâ, ut , ut patet: nec, ullum damnum subit in vitâ præsenti; quia, quamvis virtutis exercitium, in præsenti vitâ, multos conatus requirat, homo tamen qui virtutem colit, cum spe etiam dubiâ præmiorum A Deut., xviii, 14lota súr mylujorit aimum il sotiv zuiole Matth. x xx, 32.0 dílky fer entot omop mig? „Brixisob Jfil * Apud Indos, secta Bouddhistarum docet annihilationem animæ { esse remunerationem eorum qui ad sanctitatem perveniunt in 16 senti vitâ, dum, juxta ipsos, anima eorum qui non

variis subjicietur transmigrationibus. Ex hâc autem absurdâ doctrinâ nihil concludi potest contra argumentum eddhist alteram ex unanimi lorum consensu desumptum, cùm ipsimet vitam admittant pro majori parte hominum, scilicet pro fis qui ad sanctitatem non perveniunt. (Vid. COMP. HIST.PHIL., Phil. indica.)

« PrécédentContinuer »