Images de page
PDF
ePub

ALCAIC ODE,

WRITTEN IN THE ALBUM OF THE GRANDE CHARTREUSE,

IN DAUPHINY, AUGUST 1741.

Oh Tu, severi Religio loci,
Quocunque gaudes nomine (non leve
Nativa nam certè fluenta

Numen habet, veteresque sylvas;
Præsentiorem et conspicimus Deum
Per invias rupes, fera per juga,
Clivosque præruptos, sonantes

Inter aquas, nemorumque noctem;
Quam si repostus sub trabe citrea
Fulgeret auro, et Phidiacâ manu)
Salve vocanti ritè, fesso et

Da placidam juveni quietem.
Quod si invidendis sedibus et frui
Fortuna sacra lege silentii
Vetat volentem, me resorbens

In medios violenta fluctus :
Saltem remoto des, Pater, angulo
Horas senectæ ducere liberas;
Tutumque vulgari tumultu

Surripias, hominumque curis,

LUNA HABITABILIS".

Dum Nox rorantes, non incomitata per auras
Urget equos, tacitoque inducit sidera lapsu ;
Ultima, sed nulli soror inficianda sororum,
Huc mihi Musa; tibi patet alti janua cæli,
Astra vides, nec te numeri, nec nomina fallunt.
Huc mihi, Diva veni; dulce est per aperta serena
Vere frui liquido, campoque errare silenti;
Vere frui dulce est; modo tu dignata petentem
Sis

comes, et mecum gelidà spatiere sub umbrâ. Scilicèt hos orbes, coeli hæc decora alta putandum

est, Noctis opes, nobis tantum lucere; virûmque Ostentari oculis, nostræ laquearia terræ, Ingentes scenas, vastique aulæa theatri? Oh! quis me pennis æthræ super ardua sistet Mirantem, propiusque dabit convexa tueri: Teque adeo, undè fluens reficit lux mollior arva, Pallidiorque dies, tristes solata tenebras ?

Sic ego, subridens Dea sic ingressa vicissim: Non pennis opus hìc, supera ut simul illa petamus; Disce, Puer, potiùs cælo deducere Lunam; Neu crede ad magicas te invitum accingier artes, Thessalicosve modos; ipsam descendere Phæben Conspicies novus Endymion; seque offeret ultrò Visa tibi ante oculos, et nota major imago. (tas),

Quin tete admoveas (tumuli super aggere specCompositum tubulo; simul imum invade canalem Sic intentà acie, coeli simul alta patescent

verses was written by desire of the college, in 1737. It has been printed in the Masæ Etonenses,' vol. ii. p. 107 ; but has not there the name of the author.

1 This

of

copy

Atria ; jamque, ausus Lunaria visere regna,
Ingrediêre solo, et caput inter nubila condes.

Ecce autem! vitri se in vertice sistere Phoeben
Cernis, et Oceanum, et crebris Freta consita terris
Panditur ille atram faciem caligine condens
Sublustri; refugitque oculos, fallitque tuentem;
Integram Solis lucem quippè haurit aperto
Fluctu avidus radiorum, et longos imbibit ignes :
Verum his, quæ, maculis variata nitentibus, auro
Cærula discernunt, celso sese insula dorso
Plurima protrudit, prætentaque littora saxis;
Liberior datur his quoniàm natura, minusque
Lumen depascunt liquidum; sed tela diei
Detorquent, retròque docent se vertere flammas.

Hinc longos videas tractus, terrasque jacentes Ordine candenti, et claros se attollere montes; Montes queîs Rhodope assurgat, quibus Ossa nivali Vertice: tum scopulis infrà pendentibus antra Nigrescunt clivorum umbră, nemorumque tenebris. Non rores illi, aut desunt sua nubila mundo; Non frigus gelidum,atque herbis gratissimus imber; His

quoque nota ardet picto Thaumantias arcu, Os roseum Auroræ, propriique crepuscula cæli.

Et dubitas tantum certis cultoribus orbem Destitui? exercent agros, sua mænia condunt Hi quoque, vel Martem invadunt, curantque

triumphos Victores: sunt hic etiam sua præmia laudi; His metus, atque amor, et mentem mortalia tan

gunt. Quin, uti nos oculis jam nunc juvat ire per arva, Lucentesque plagas Lunæ, pontumque profundum; Idem illos etiàm ardor agit, cum se aureus effert

Sub sudum globus, et terrarum ingentior orbis;
Scilicèt omne æquor tum lustrant, scilicèt omnem
Tellurem, gentesque polo sub utroque jacentes;
Et quidam æstivi indefessus ad ætheris ignes
Pervigilat, noctem exercens, cælumque fatigat;
Jam Galli apparent, jam se Germania latè
Tollit, et albescens pater Apenninus ad auras;
Jam tandem in Borean,en! parvulus Anglia nævus
(Quanquam aliis longè fulgentior) extulit oras;
Formosum extemplo lumen, maculamque nitentem
Invisunt crebri Proceres, serùmque tuendo;
Hærent, certatimque suo cognomine signant:
Forsitan et Lunæ longinquus in orbe Tyrannus
Se dominum vocat, et nostra se jactat in aula.
Terras possim alias propiori sole calentes
Narrare, atque alias, jubaris queîs parcior usus,
Lunarum chorus, et tenuis penuria Phæbi;
Ni, meditans eadem hæc audaci evolvere cantu,
Jam pulset citharam soror, et præludia tentet.

Non tamen has proprias laudes, nec facta silebo
Jampridem in fatis, patriæque oracula famæ.
Tempus erit, sursùm totos contendere cætus
Quo cernes longo excursu, primosque colonos
Migrare in lunam, et notos mutare Penates :
Dum stupet obtutu tacito vetus incola, longèque
Insolitas explorat aves, classemque volantem.
Ut quondàm ignotum marmor, camposque na-

tantes Tranavit Zephyros visens, nova regna, Columbus; Littora mirantur circùm, mirantur et undæ Inclusas acies ferro, turmasque biformes, Monstraque fæta armis, et non imitabile fulmen. Fædera mox icta, et gemini commercia mundi,

Agminaque assueto glomerata sub æthere cerno.
Anglia, quæ pelagi jamdudum torquet habenas,
Exercetque frequens ventos, atque imperat undæ;
Aeris attollet fasces, veteresque triumphos
Hùc etiam feret, et victis dominabitur auris.

PART OF AN HEROIC EPISTLE,

FROM SOPHONISBA TO MASSINISSA.

EGREGIUM accipio promissi Munus amoris,

Inque manu mortem, jam fruitura, fero: Atque utinam citius mandasses, luce vel una;

Transieram Stygios non inhonesta lacus. Victoris nec passa toros, nova nupta, mariti,

Nec fueram fastus, Roma superba, tuos. Scilicèt hæc partem tibi, Massinissa, triumphi

Detractam, hæc pompæ jura minora suæ Imputat, atque uxor quòd non tua pressa catenis,

Objecta et sævæ plausibus urbis eo : Quin tu pro tantis cepisti præmia factis,

Magnum Romanæ pignus amicitiæ ! Scipiadæ excuses, oro, si tardius utar

Munere. Non nimiùm vivere, crede, velim. Parva mora est, breve sed tempus mea famą re

quirit :
Detinet hæc animam cura suprema meam.
Quæ patriæ prodesse meæ Regina ferebar,

Inter Elisæas gloria prima nurus,
Ne videar flammæ nimis indulsisse secundæ,

Vel nimis hostiles extimuisse manus. Fortunam atque annos liceat revocare priores,

Gaudiaque heu! quantis nostra repensa malis.

« PrécédentContinuer »