Images de page
PDF
ePub

Calliope quotiès, quoties Pater ipse canendi ; Evolvat liquidum carmen, calamove loquenti Inspiret dulces animas, digitisque figuret.

At medias fauces, et linguæ humentia templa Gustus habet, quà se insinuet jucunda saporum Luxuries, dona Autumni, Bacchique voluptas.

Naribus interea consedit odora hominum vis, Docta leves captare auras, Panchaïa quales Vere novo exhalat, Floræve quod oscula fragrant Roscida, cum Zephyri furtìm sub vesperis horà Respondet votis, mollemque aspirat amorem.

Tot portas altæ capitis circumdedit arci Alma Parens, sensûsque vias per membra reclusit; Haud solas: namque intùs agit vivata facultas, Quâ sese explorat, contemplatusque repentè Ipse suas animus vires, momentaque cernit. Quid velit, aut possit, cupiat, fugiatve, vicissim Percipit imperio gaudens; neque corpora fallunt Morigera ad celeres actus, ac numina mentis.

Qualis Hamadryadum quondam si fortè sororum Una, novos peragrans saltus, et devia rura; (Atque illam in viridi suadet procumbere ripa Fontis pura quies, et opaci frigoris umbra) Dum prona in latices speculi de margine pendet, Mirata est subitam venienti occurrere Nympham: Mox eosdem, quos ipsa, artus, eadem ora gerentem Unà inferre gradus, und succedere sylvæ Aspicit alludens; seseque agnoscit in undis. Sic sensu interno rerum simulacra suarum Mens ciet, et proprios observat conscia vultus. Nec verò simplex ratio, aut jus omnibus unum Constat imaginibus. Sunt quæ bina ostia nôrunt; Hæ privos servant aditus ; sine legibus illæ

L

Passim, quà data porta, ruunt, animoque pro

pinquant
Respice, cui a cunis tristes extinxit ocellos,
Sæva et in eternas mersit natura tenebras:
Illi ignota dies lucet, vernusque colorum
Offusus nitor est, et vivæ gratia formæ.
Corporis at filum, et motus, spatiumque, locique
Intervalla datur certo dignoscere tactu:
Quandoquidem his iter ambiguum est, et janua

duplex,
Exclusæque oculis species irrumpere tendunt
Per digitos. Atqui solis concessa potestas
Luminibus blandæ est radios immittere lucis.

Undique proporrò sociis, quacunque patescit Notitiæ campus,

mistä lasciva feruntur Turba voluptatis comites, formæque dolorum Terribiles visu, et porta glomerantur in omni. Nec vario minus introïtu magnum ingruit Illud, Quo facere et fungi, quo res existere circum Quamque sibi proprio cum corpore scimus, et ire Ordine, perpetuoque per ævum flumine labi,

Nunc age quo valeat pacto, quâ sensilis arte Affectare viam, atque animi tentare latebras Materies (dictis aures adverte faventes) Exsequar. Imprimis spatii quam multa per æquor Millia multigenis pandant se corpora seclis, Expende. Haud unum invenies, quod mente

licebit Amplecti, nedum propriùs deprendere sensu, Moles egens certæ, aut solido sine robore, cujus Denique mobilitas linquit, texturave partes, Ulla nec orarum circumcæsura coërcet. Hæc conjuncta adeò totâ compage fatetur

Mundus, et extremo clamant in limine rerum, (Si rebus datur extremum) primordia. Firmat Hæc eadem tactus (tactum quis dicere falsum Audeat?) hæc oculi nec lucidus arguit orbis.

Inde potestatum enasci densissima proles; Nam quodcunque ferit visum, tangive laborat, Quicquid nare bibis, vel concava concipit auris, Quicquid lingua sapit, credas hoc omne, necesse Ponderibus, textu, discursu, mole, figura [est Particulas præstare leves, et semina rerum. Nunc oculos igitur pascunt, et luce ministra Fulgere cuncta vides, spargique coloribus orbem, Dum de sole trahunt alias, aliasque supernè Detorquent, retròque docent se vertere flammas.. Nunc trepido inter se fervent corpuscula pulsu, Ut tremor æthera per magnum, latèque natantes Aurarum fluctus avidi vibrantia claustra Auditûs queat allabi, sonitumque propaget. Cominùs interdum non ullo interprete per se Nervorum invadunt teneras quatientia fibras, Sensiferumque urgent ultrò per viscera motum.

[blocks in formation]

LIBER QUARTUS. HACTENUS haud segnis Naturæ arcana retexi Musarum interpres, primusque Britanna per arva Romano liquidum deduxi flumine rivum. Cum Tu opere in medio, spes tanti et causa laboris, Linquis, et æternam fati te condis in umbram! Vidi egomet duro graviter concussą dolore Pectora, in alterius non unquam lenta dolorem ; Et languere oculos vidi, et pallescere amentem Vultum, quo nunquam Pietas nisi rara, Fidesque, Altus amor Veri, et purum spirabat Honestum.

Visa tamen tardi demùm inclementia morbi Cessare est, reducemque iterum roseo ore Salutem Speravi, atque unà tecum, dilecte Favoni! Credulus heu longos, ut quondàm, fallere Soles: Heu spes nequicquam dulces, atque irrita vota! Heu mæstos Soles, sine te quos ducere flendo Per desideria, et questus jam cogor inanes!

At Tu, santa anima, et nostri non indiga luctûs, Stellanti templo, sincerique ætheris igne, Unde orta es, fruere ; atque ô si secura, nec ultra Mortalis, notos olìm miserata labores Respectes, tenuesque vacet cognoscere curas; Humanam si fortè altâ de sede procellam Contemplêre, metus, stimulosque cupidinis acres, Gaudiaque et gemitus,parvoque in corde tumultum Irarum ingentem, et sævos sub pectore fluctus Respice et has lacrymas, memori quas ictus amore Fundo: quod possum, juxtà lugere sepulchrum Dum juvat, et mutæ vana hæc jactare favillæ.

*

END OF GRAY.

THE

POEMS

OF

Richard Jago.

« PrécédentContinuer »