Images de page
PDF
ePub

ELEGIAC VERSES.

OCCASIONED BY THE SIGHT OF THE PLAINS WHERE THE BATTLE OF TREBIA WAS FOUGHT.

QUA Trebiæ glaucas salices intersecat undâ,
Arvaque Romanis nobilitata malis.
Visus adhuc amnis veteri de clade rubere,
Et suspirantes ducere moestus aquas ;
Maurorumque ala, et nigræ increbescere turmæ,
Et pulsa Ausonidum ripa sonare fugâ.

CARMEN

AD C. FAVONIUM ZEPHYRINUM'.
MATER rosarum, cui teneræ vigent
Auræ Favonî, cui Venus it comes
Lasciva, Nympharum choreis

Et volucrum celebrata cantu!
Dic, non inertem fallere quâ diem
Amat sub umbrâ, seu sinit aureum
Dormire plectrum, seu retentat

Pierio Zephyrinus antro
Furore dulci plenus, et immemor
Reptantis inter frigora Tusculi
Umbrosa, vel colles Amici

Palladiæ superantis Albæ.
Dilecta Fauno, et capripedum choris
Pineta, testor vos, Anio minax

1

Written by Mr. Gray immediately after his journey to

Frescati and the cascades of Tivoli, which he had described in a preceding letter to his friend Mr. West.

Quæcunque per clivos volutus
Præcipiti tremefecit amne,
Illius altum Tibur, et Æsulæ
Audîsse sylvas nomen amabiles.
Illius et gratas Latinis

Naiasin ingeminâsse rupes:
Nam me Latinæ Naiades uvidâ
Videre ripa, quà niveas levi

Tam sæpe lavit rore plumas

Dulcè canens Venusinus ales;
Mirum! canenti conticuit nemus,
Sacrique fontes, et retinent adhuc
(Sic Musa jussit) saxa molles

Docta modos, veteresque lauri.
Mirare nec tu me citharæ rudem
Claudis laborantem numeris ; loca

Amoena, jucundumque ver in

compositum docuere carmen : Hærent sub omni nam folio nigri Phoebea lucî (credite) somnia,

Argutiusque et lympha et auræ

Nescio quid solito loquuntur.

FRAGMENT OF A LATIN POEM'.

NEC procul infelix se tollit in æthera Gaurus,
Prospiciens vitreum lugenti vertice pontum :
Tristior ille diu, et veteri desuetus olivâ
Gaurus, pampineæque eheu jam nescius umbræ ;

Sent by Mr. Gray to his friend West, with a reference to Sandys's Travels, book iv. pages 275, 277, and 278. A translation of this poem may be seen in the Gent. Mag. for July, 1775..

Horrendi tam sæva premit vicinia montis,
Attonitumque urget latus, exuritque ferentem.

Nam fama est olim, media dum rura sitebant
Nocte, Deo victa, et molli perfusa quiete,
Infremuisse æquor ponti, auditamque per omnes
Latè tellurem surdùm immugire cavernas :
Quo sonitu nemora alta tremunt; tremit excita tuto
Parthenopæa sinu, flammantisque ora Vesevi.
At subitò se aperire solum, vastosque recessus
Pandere sub pedibus, nigrâque voragine fauces;
Tum piceas cinerum glomerare sub æthere nubes
Vorticibus rapidis, ardentique imbre procellam.
Præcipites fugere feræ, perque avia longè
Sylvarum fugit pastor, juga per deserta,
Ah, miser! increpitans sæpè alta voce per umbram
Nequicquam natos, creditque audire sequentes.
Atque ille excelso rupis de vertice solus
Respectans notasque domos, et dulcia regna,
Nil usquàm videt infelix præter mare tristi
Lumine percussum, et pallentes sulphure campos,
Fumumque, flammasque, rotataque turbine saxa.

Quin ubi detonuit fragor, et lux reddita cælo; Mæstos confluere agricolas, passuque videres Tandem iterum timido deserta requirere tecta: Sperantes, si forte oculis, si forte darentur Uxorum cineres, miserorumve ossa parentum (Tenuia, sed tanti saltem solatia luctus) Unà colligere et justà componere in urna. Uxorum nusquam cineres, nusquam ossa parentum (Spem miseram!) assuetosve Lares, aut rura vide

bunt. Quippe ubi planities campi diffusa jacebat; Mons novus: ille supercilium, frontemque favilla Incanum ostentans, ambustis cautibus, æquor

Subjectum, stragemque suam, mæsta arva, minaci Despicit imperio, soloque in littore regnat.

Hinc infame loci nomen, multosque per annos Immemor antiquæ laudis, nescire labores Vomeris, et nullo tellus revirescere cultu. Non avium colles, non carmine matutino Pastorum resonare; adeò undique dirus habebat Informes latè horror agros saltusque vacantes. Sæpius et longè detorquens navita proram Monstrabat digito littus, sævæque revolvens Funera narrabat noctis, veteremque ruinam. Montis adhuc facies manet hirta atque aspera

saxis : Sed furor extinctus jamdudum, et flamma quievit, Quæ nascenti aderat; seu fortè bituminis atri Defluxere olim rivi, atque effoeta lacuna Pabula sufficere ardori, viresque recusat ; Sive in visceribus meditans incendia jam nunc (Horrendum) arcanis glomerat genti esse futuræ Exitio, sparsos tacitusque recolligit ignes. Raro per

clivos haud secius ordine vidi Canescentem oleam: longum post tempus amicti Vite virent tumuli; patriamque revisere gaudens Bacchus in 'assuetis tenerum caput exerit arvis Vix tandem, infidoque audet se credere cælo.

K

A FAREWELL TO FLORENCE.

* * O'H Fæsulæ amena Frigoribus juga, nec nimiùm spirantibus auris ! Alma quibus Tusci Pallas decus Appennini Esse dedit, glaucàque suâ canescere sylva! Non ego vos posthàc Arni de valle videbo Porticibus circum, et candenti cincta coronâ Villarum longè nitido consurgere dorso, Antiquamve Ædem, et veteres præferre Cupressus Mirabor, tectisque super pendentia tecta.

IMITATION OF A SONNET

OF SIGNIOR ABBATE BUONDELMONTE.

SPESSO Amor sotto la forma
D'amistà ride, e s'asconde :
Poi si mischia, e si confonde
Con lo sdegno, e col rancor.
In Pietade ei si trasforma;
Par trastullo, e par dispetto:
Mà nel suo diverso aspetto
Sempr' egli, è l'istesso Amor.

Lusit amicitiæ interdum velatus amictu,

Et benè composità veste fefellit Amor. Mox iræ assumpsit cultus, faciemque minantem,

Inque odium versus, versus et in lacrymas; Ludentem fuge, nec lacrymanti, aut crede furent;

Idem est dissimili semper in ore Deus.

« PrécédentContinuer »