P. Ovidii Nasonis opera quæ supersunt

Couverture
J. Barbou, 1762 - 396 pages

À l'intérieur du livre

Pages sélectionnées

Autres éditions - Tout afficher

Expressions et termes fréquents

Fréquemment cités

Page 122 - Amor et nulli cessura fides, sine crimine mores, nudaque simplicitas purpureusque pudor. 15 non mihi mille placent, non sum desultor amoris: tu mihi, si qua fides, cura perennis eris; tecum, quos dederint annos mihi fila sororum, vivere contingat teque dolente mori; te mihi materiem felicem in carmina praebe: 20 provenient causa carmina digna sua.
Page 203 - Parthe, malum jam nunc Mars tuus omen habet Ergo erit ilia dies, qua tu, pulcherrime rerum, Quattuor in niveis aureus ibis equis.
Page 197 - Si quis in hoc artem populo non novit amandi, hoc legal et lecto carmine doctus amet. arte citae veloque rates remoque moventur, arte leves currus: arte regendus Amor, curribus Automedon lentisque erat aptus habenis, 5 Tiphys in Haemonia puppe magister erat: me Venus artificem tenero praefecit Amori; Tiphys et Automedon dicar Amoris ego.
Page 203 - Vincuntur causa Parthi : vincantur et armis ; Eoas Latio dux meus addat opes. Marsque pater Caesarque pater, date numen eunti : Nam deus e vobis alter es, alter eris. Auguror, en, vinces ; votivaque carmina reddam, 205 Et magno nobis ore sonandus eris.
Page 36 - ... vivant, orba duobus eram. non tibi blanditias primis, mea mater, in annis incerto dictas ore puella tuli ; ; non ego captavi brevibus tua colla lacertis nee gremio sedi sarcina grata tuo.
Page 67 - Quasque male amisit, nunc male quaerit opes. Me quoque, quod monui bene multa fideliter, odit: Hoc mihi libertas, hoc pia lingua dedit.
Page 22 - Nunc jacet in viduo credulus ille toro. Felix Andromache, certo bene nupta marito ! Uxor ad exemplum fratris habenda fui.
Page 125 - Victa est non aegre proditione sua. Ut stetit ante oculos posito velamine nostros, In toto nusquam corpore menda fuit. Quos...
Page 249 - Cui gravis oris odor, numquam jejuna loquatur ; Et semper spatio distet ab ore viri. Si niger, aut ingens, aut non erit ordine natus Dens tibi, ridendo maxima damna feres.
Page 140 - medicare tuos desiste capillos ! " tingere quam possis, iam tibi nulla coma est. at si passa fores, quid erat spatiosius illis ? contigerant imum, qua patet usque, latus. quid, quod erant tenues, et quos ornare timeres ? vela colorati qualia Seres habent, vel pede quod gracili deducit aranea filum, cum leve deserta sub trabe nectit opus.

Informations bibliographiques