Catulli, Tibulli, et Propertii opera, in usum tironum proborum recogn. et castigata

Couverture
 

Avis des internautes - Rédiger un commentaire

Aucun commentaire n'a été trouvé aux emplacements habituels.

Pages sélectionnées

Fréquemment cités

Page 6 - Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis. soles occidere et redire possunt : nobis cum semel occidit brevis lux, ? nox est perpetua una dormienda.
Page 15 - Paene insularum, Sirmio, insularumque ocelle, quascumque in liquentibus stagnis marique vasto fert uterque Neptunus, quam te libenter quamque laetus inviso, vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos liquisse campos et videre te in tuto ! o quid solutis est beatius curis ? cum mens onus reponit, ac peregrino labore fessi venimus larem ad nostrum desideratoque acquiescimus lecto. hoc est, quod unum est pro laboribus tantis. salve, o venusta Sirmio, atque ero...
Page 188 - O prima infelix fingenti terra Prometheo ! Ille parum cauti pectoris egit opus : corpora disponens mentem non vidit in arte. Recta animi primum debuit esse via.
Page 157 - Scribant de te alii vel sis ignota licebit; Laudet, qui sterili semina ponit humo: Omnia, crede mihi, tecum uno munera lecto Auferet extremi funeris atra dies; Et tua transibit contemnens ossa viator, Nec dicet:
Page 104 - Tuscae celebrantur numina lymphae 30 et facilis lenta pellitur unda manu. vivite felices, memores et vivite nostri, sive erimus seu nos fata fuisse velint interea nigras pecudes promittite Diti et nivei lactis pocula mixta mero.
Page 38 - Eripui, et potius germanum amittere crevi, Quam tibi fallaci supremo in tempore dessem. Pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque Praeda, neque iniacta tumulabor mortua terra. Quaenam te genuit sola sub rupe leaena? Quod mare conceptum spumantibus exspuit undis?
Page 4 - LUGETE, o Veneres Cupidinesque, et quantum est hominum venustiorum. passer mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae, quem plus illa oculis suis amabat.
Page 35 - ... non falx attenuat frondatorum arboris umbram; squalida desertis robigo infertur aratris. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit regia, fulgenti splendent auro atque argento: candet ebur soliis; collucent pocula mensae; 45 tota domus gaudet regali splendida gaza.
Page 156 - Quod si deficiant vires, audacia certe Laus erit: in magnis et voluisse sat est.
Page 218 - Ingenio muros aestimet ille meo. Roma, fave, tibi surgit opus: date candida, cives, Omina, et inceptis dextera cantet avis. Sacra diesque canam et cognomina prisca locorum: Has meus ad metas sudet oportet equus.

Informations bibliographiques