Images de page
PDF
ePub

à Mose gestas tanquam sub oculis repræsentabant, ad confirmandam rerum antiquarum fidem.

Omitto cætera in Psalmis ejusdem planè spiritûs, quæ veterem historiam referant. Neque prætermissum illud, unde orsus est Moses: nempe orbem universum, non machinâ, non manu, non aliunde conquisitâ aut anxiè elaboratâ materiâ, non denique atomorum concursationibus atque conflictibus, sed statim Dei nutu ac verbo constitisse, datasque cœlo ac syderibus, terræque ac mari, quas servarent leges: quo ex capite Moses præclara illa ac mira contexuit, quæ Abrahamo, patriarchis, sibique ipsi atque universo populo contigissent: ut nempe constaret eum, à quo tanta miracula profluxissent Deum, non alium esse quàm ipsum cujus voce jussuque, nullo alio subsidio, universus orbis in lucem emerserit. His igitur inhærens David eumdem ubique prædicavit Deum, qui verbo velut misso, ac voce prolatâ, tot ac tanta gessisset: cujus deinde legibus omnia tenerentur: unde illud: Extendens cœlum sicut pellem, qui tegis aquis superiora ejus (1): quo loco qui non videt allusum ad illud Mosis: Fiat expansio in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis (2), planè cæcutiat. Neque minùs luculentum illud in eodem Psalmo : Qui fundavit terram super stabilitatem suam : non inclinabitur in sæculum sæculi. Abyssus sicut vestimentum amictus ejus : illud denique: Ascendunt montes, et descendunt campi in locum quem fundasti eis: terminum posuisti, quem non transgredientur, neque convertentur operire terram (3). Et alio in Psalmo clariùs, disertisque ver(1) Ps. CIII. 2, 3. — (2) Gen. 1. 6. —(3) Ps. c111. 5, 9.

bis: Verbo Domini cœli firmati sunt; et spiritu oris ejus omnis virtus eorum: congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos (1). Ubi quid aliud repetitum, quàm illud sancti Mosis, Congregentur maria? (2) subditumque illud, unde omnia orta sunt: Quoniam ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt: atque additum velut corollarii loco: statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi; præceptum posuit, et non præteribit (3). Quis ergo negaverit Davidem à Mose doctum, ad illud initium cuncta revocasse? Jam odæ seu Psalmi, eruditissimum scilicet poematis genus, non modò ad antiquam novamque historiam, sed etiam ad festos dies et sacrificiorum ritus, ac majorum instituta semper alludunt. Quis autem nesciat apud Hebræos, leges, mores, ritusque ita intextos historiæ, ut hæc à se invicem avelli nequeant? neque unquam futurum fuit, ut David hæc omnia, totamque adeo majorum historiam ab ipsâ genesi mundique initiis repetitam caneret, populoque, ut vulgatam notamque canendam traderet, nisi eam quam nunè quoque legimus à Mose contextam historiam, et in manibus habuissent, et animo penitus imbibissent.

VI. — Confutati ex Psalmis, qui Pentateuchum ab Esdrà aliisve confictum credunt.

Quò magis admirari libet eorum hominum amentiam, qui Mosis nomine semper insignita ac celebrata volumina, recentioris ætatis auctoribus tribuunt: pars Esdræ; pars insulsum commentum aversati, antiquioribus aliis circa Salmanasaris tempora

[merged small][ocr errors][merged small]

scriptoribus, ut nuper apud Batavos quidam, nullo historiarum traditionisve suffragio, somniarunt. Atque illi, si Deo placet, bene Christianos se haberi putant, si Christum nominent, à Christo commendata instrumenta contemnant : præposteri homines, quibus nihil pensi est evertere omnia, dummodo cæteris doctiores acutioresque videantur, ac sine more modoque, gravissimo in argumento ludant. Qui quidem, ut hîc omittamus tot scriptores, tot prophetas, totumque adeo Hebraicæ reipublicæ statum, cum Mosis historiâ librisque connexum : ut hæc, inquam, omittamus, unius Davidis vetustissimi regis testimonio, et hymnis à toto pridem populo decantatis, cumulatissimè refelluntur. Hùc accedunt alia cantica, Psalmorum libro comprehensa. Canit enim ipse Salomon dedicato templo (1), à parente Davide institutos sanctissimi juxtà ac nobilissimi ædificii apparatus: canunt alii alia piorum regum gesta : canunt profligatam captivamque gentem, ac Mose contemto impletas à Mose intentatas minas. Canit Ethan Ezraïtes (2) datam Davidi, Davidisque soboli de regno obtinendo fidem velut in irritum abiisse, Deumque piis cantibus ad pristina promissa revocat. Quid plura? quæ ante templum conditum, quæque templo stante, everso, restitutoque recentissimâ memoriâ gesta essent, ea suis distincta notis atque temporibus canimus, ut antiquissimis interesse conventibus, prisca sacra intueri, atque in his cum sancto Davide aliisque sacris vatibus, Christum cogitare videamur.

(1) Ps. CXXXI.—(2) LXXXVIII. 20 et seq.

VII. - Firmata fides ex vaticiniis Davidicis de Christo: hinc quoque spei incitamenta.

Nam et illud confirmandæ fidei luculentissimum argumentum in Psalmorum habemus volumine, ut de Christo venturo à Davide edita oracula audiamus. Cùm enim antiqua per Abrahamum ac Mosen gesta, uni Christo suis temporibus adventuro prælucerent, designatus est David, utraque inter tempora medius, qui quidem vetusta memoraret, iisque firmandis nova ipse gereret: tum, quod erat vel maximum, futura præcineret. Neque immeritò: quippe cùm prognatus è Davide Christus, Davidis filius appellandus esset. Itaque ob eam causam evectus est in regnum, ut Christi regno præluderet; datusque Salomon ille pacificus, in quo intueretur Christum pacis principem. Hínc David universas res Christi executus, et ante Luciferum geniti originem sempiternam, et inter homines nati, regnum, sacerdotium, gloriam atque dedecora cecinit, Judæorum ac Gentium coïtiones conjurationesque, crucem denique ipsam ac resurrectionem et ascensum in cœlos, secutasque victorias (1), et ad fidem Abrahæ traductas omnes gentes, in ejus scilicet semine Christo benedictas; magnamque Ecclesiam toto jam orbe diffusam (2), revocatosque tandem, tanquam postliminii jure, ad sui generis nominisque primordia mortales, per tot sæcula divinitatis oblitos. Neque verò quidquam est, quo se Christus commendet magis quàm Psalmorum libro. Se Davidis filium,

(1) Ps. CIX, II, XXI, XLVI, LXVII, LXVIII, LXXI, XV, etc. —(2) XXI. 26, 28.

Davidis

Davidis quoque Dominum, Davidis ipsius auctoritate decernit (1). In ipsâ etiam cruce, Davidis Psalmo pronunciato (2), tantum sacrificium atque humani generis propitiationem initiat : Davidis intentus oraculis, profitetur sitim felle acetoque sedandam (3). Quis ergo est tam languidus, quem ista non moveant? Quis non fide vivâ Davidicos sonet Psalmos rerum gestarum memores, præsentium testes, præscios futurorum? cùmque tot ac tanta super Christum et Ecclesiam olim à Davide prædicta, jam repræsentata videat; quis non futura præmia, qui postremus est denique divinarum promissionum fructus, animo complectatur?

VIII. — Spes incitata in Psalmis; futuræ vitæ felicitas sub figuris adumbrata.

Atque hæc illa spes est, quam secundo loco diximus incitari Psalmis. Quò enim exurgat divinæ bonitatis atque potentiæ, Christique adeo fide fretus animus, nisi ad res divinas atque sempiternas? Unde ipse sanctus David: Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum (4). Atque iterum: Beati qui habitant in domo tud, Domine: in sæcula sæculorum laudabunt te (5)..... Inebriabuntur ab ubertate domús tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos (6) ; quam sanè exuberantiam sanctæ et à Deo præstitæ voluptatis, fragilis hujus et egenæ mortalitatis conditio non capit.

Sanè confitemur futuri sæculi felicitatem non per

(1) Matt. xx11. 43, 44. Ps. cix. 1.—(2) Matt. xxvII. 46. Ps.xx1. 1.- (3) Joan. XIX. 28. Ps. LXVIII. 22. - (4) Ps. LXXII. 26. (5) LXXXIII. 5.-(6) xxxv. 9.

BOSSUET. I.

2

« PrécédentContinuer »