Images de page
PDF
ePub

spicuis disertisque verbis, sed sub figurarum involucris, pro veteris Testamenti ratione, à sancto Davide, ut à sancto Mose, fuisse adumbratam. Quemadmodum enim, teste Paulo ad Hebræos, Abraham cum Isaac et Jacob repromissionis cohæredibus (1), in promissâ terrâ tanquam in alienâ, extructis tantùm casulis demoratus, ibique se hospitem ac peregrinum recognoscens, sub ejus figurâ cœlestem patriam, ac paratam à Deo civitatem permanentem inquirebat: ita beatus David dum repromissam terram, populo Dei armis asserit; dum Jerusalem extruit, atque ad sanctuarium, celebresque cœtus divino numini consecratos, totis anhelat præcordiis: quid aliud in eis nisi Christum, et aperta per Christum æterna illa nec manu facta sancta, atque illam beatissimam in cœlis sanctorum societatem recogitat?

IX.-Loci quidam in Psalmis, quibus spes omnis ad præsentem

vitam redacta videatur.

[ocr errors]

Neque verò quemquam movere debet, quòd hæc David aliive cecinerint: Non mortui laudabunt te Domine (2), et: Non est in morte, qui memor sit tuí; in inferno autem quis confitebitur tibi (3)? Et illud : Exibit spiritus ejus, hominis scilicet, et ipse revertetur in terram suam : in illá die peribunt omnes cogitationes eorum (4). Et illud: Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam (5)? Illud denique cujuscumque sit : Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam : aut cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et justitia tua in terra

(1) Heb. XI. (2) Ps. CXIII.

— (3) VI. — (4) CXLV. (5) XXIX.

oblivionis (1)? quibus homini post mortem, non cantus, non Dei laus, non denique memoria aut cogitatio ulla relinquitur; quin ipsi mortui Deo penitus excidisse, et à manu ejus omnino repulsi, hoc est, in nihilum abiisse videntur, cùm dicitur: Sicut vulnerati dormientes in sepulcris: quorum non es memor amplius: et ipsi de manu tud repulsi sunt (2) : quibus ad cumulum additur: Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino..... in regione vivorum (3); ut qui hâc in vitâ degunt, soli canere, soli placere Deo, soli in Deum sperare judicentur.

X. - Horum locorum explicatio, atque inde quoque vitæ futuræ spes firmata.

illorum temporum

Hæc inter meminerimus quæ conditio fuerit: nondum enim affulsisse plenè cœleste lumen illud, quo futuram vitam intueri detur: Nondum propalatam esse sanctorum viam (4), ut ait apostolus: Evangelio denique et Christo reservatum, cœlestia arcana reserare: neque rudem populum ad animarum statum, aut ad spirituales illas, castasque delicias, quæ sensum omnem exsuperant, assurgere potuisse : quas proinde in vivorum cœtibus festisque adumbrare, et crassam adhuc gentem hoc sensibus objecto pabulo inescare oporteret. Quare Davidem aliosque hujus ævi vates, dum hæc et alia suprà memorata de mortuis referunt, nihil aliud in mortuis attendisse constat, quàm naturalem mortuorum statum, quo omnia hujus vitæ consilia cœptaque intereant; non sacris, non profanis cœti

(1)Ps. LXXXVII. 12, 13. —(2) Ib. 6. —(3) cxiii, cxiv. —(4) Heb. ix. 8.

bus interesse, aut festos dies cum populo agere liceat; quod est verissimum. Neque enim in sepulcris exaudiebatur ulla vox Domino lætantium, aut ulla templi videndi in sepulcro spes erat: quæ cùm ingemiscerent, neque quidquam aliud moriendo deplorarent; nempe illud ostendebant, in his omnem sibi vitæ jucunditatem repositam, neque videri quidquam in morte tetrius, aut in sepulcris tristius, quàm quòd ibi Dei laus, et illa animi in Deum exultantis gratulatio conticesceret.

Hinc spiritualibus verisque Judæis, hoc est, veris laudatoribus, qui in rudi licet gente ad excelsiora animos attollebant, vitæ melioris certa spes affulgebat. Qui enim solo Deo ejusque laudibus delectarentur, quî fieri posset, ut eos Deus ipse desereret : neque curaret mortuos, qui ad extremum usque halitum omnem in ipso gloriam ac voluptatem collocarent? an ipse eorum ora in æternum clauderet, animas ad suam imaginem ac similitudinem factas extingueret? Absit hoc à tantâ Dei benignitate: imò veris illis sanctisque Judæis spirituales oculos aperiebat intus, quibus in sempiterna gaudia mentem intenderent. Hinc illud: In Deo salutare meum, et gloria mea: Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est: tum adhortatio: Sperate in eo, omnis congregatio populi; effundite coram illo corda vestra: Deus adjutor noster, et quidem, in æternum (1).. Ne adversarios, ne insidias, ne ipsum interitum servi Dei metuant: imò verò beatos se futuros, inter immortales Dei laudes exclament his verbis: Beati qui habitant in domo tud, Domine! in sæcula sæculo(1) Ps. LXI. 8, 9.

rum laudabunt te (1): qualia passim in Psalmis occurrunt. Quin igitur, inquies, sanctus David hæc futuri sæculi bona exponebat planis disertisque verbis? nempe quia hæc parcè commemoranda erant quæ crassioribus ingeniis risui, aut etiam offendiculo futura essent: quippe cùm in mortuorum animabus, more gentilium, nihil nisi impios cultus, falsos Deos scilicet ex hominibus consecratos, aut placandis manibus inferias, ac divinationes, umbrarumque citationes, sive, ut vocant, necromantias, aliaque perinde inania, imò etiam noxia et infanda cogitarent. Itaque animarum ac futuri sæculi arcana, crasso adhuc populo tecta sub figuris, quibus et perfecti doceri, nec rudiores gravari possent..

XI.-Caritatis incitamenta in Psalmis.

Jam nihil est cur amplius de summo Davidis erga Deum amore quæramus: effulget ubique in Psalmis, primùm quidem ipsa res simplicibus ac familiaribus verbis Diligam te, Domine (2): Deinde amandi causæ ; Dei veritas, sapientia, sanctitas, pulchritudo, majestas, induti decore, invecti nubibus, insidentis cœlos, atque inde coruscantis, elocantis montes, maria increpantis, liquefacientis terram, totumque orbem nutu commoventis: tam, hæc inter magna et admirabilia, effusa bonitas, omnibus provida, nec dedignata corvos quantumvis asperâ voce Deum invocantes; in homines verò propensa benevolentia, inexhausta liberalitas; deinde in electos plebemque dilectam paternus animus, promis

[blocks in formation]

sorum fides, tutaque amicitia, nihil curæ, nihil officii prætermittens: studium erga pios, erga impios quoque patientia: denique indulgentia erga pœnitentes: horumque omnium vivax, ipsisque visceribus atque ossibus insidens sensus, unde ille clamor, Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi (1)?

Quâ in re quandoquidem Israelitarum sancta gens, non ritu cæterarum, visibiles ac deauratos Deos co leret; David Mosen secutus, singularem operam adhibuit, ut per se inconspicuum, neque tantùm sensus omnes, sed ipsam etiam mentis aciem supergressum, operibus, beneficiis, miraculis conspicuum præsentemque redderet. Hinc illa in Psalmis amori inflammando assidua consideratio operum Dei: horum præstantia, ordo, varietas, immensæ sapientiæ industriæque testis: atque inter opera Dei, illud præclarissimum, nempe in populo Israelitico, humanæ gentis fœdus cum Deo initum : atque hîc nobilissimum ac perfectissimum opus, quo se Deus exhiberet, ipsa lex omni auro purior ac pretiosior (2). Hanc ergo beatus David amat, amplectitur, deosculatur, Dei veritate ac decore plenam : hanc nocte dieque versat huic intelligendæ inhiat : non à manibus unquam, non ab ore dimittit: hanc gestat in oculis hanc imò pectori medullisque infigit; hujus admiratur speciem, arcana scrutatur; in eâ spem, gaudia, gloriam, divitias, amicitias, consilia omnia denique reponit: hujus æquitati ac rectitudini se aptat: eâ se regit, se tuetur, se exornat; arma hæc, hunc clypeum, hos ornatus, venustatemque cogitat (3): sic amat, sic fruitur. Quorum omnium hoc caput: Sci(1) Ps. XXXIV. 10. -(2) XVIII. - - (3) CXVIII.

« PrécédentContinuer »