Images de page
PDF
ePub

tem (1): ne aut impunes ipsi magis superbirent, aut prostratis legibus vitia grassarentur: quòd si nec pœnis deterriti, destinato animo in Deum insanire porrò pergunt; tum justitiæ ardentissimum studium seu zelum, imò ipsam Dei justitiam induti David aliique sancti, deposcunt ad supplicia præfractam et omnia ausuram insolentiam, ne Deus ipse alere scelera videatur. Hoc illud est, quod David modò prædicabat, perfectum odium: perfecto, inquit, odio oderam illos (2) non ultionis libidine, aut animi explendi studio; sed ex perfectâ regulâ veritatis, quâ homines diligimus, scelera odimus, et coërceri volumus.

Hùc accedit harum imprecationum sensus excelsior (3): namque, teste Chrysostomo, quæ execrationes videntur, execrationis specie vaticinia sunt. Sic Judæ proditoris Judæorumque pœnas, imprecationis specie David exequitur: extorres, profugos, vagos, ad hæc errore atque amentiâ percitos fore denuntiat: quæ non optat, sed prævidet: neque hæc execramenta, sed oracula sunt prophetici spiritûs. Hæc igitur omnia, duabus de causis facilè excusantur : justitiæ zelo, ac prophetandi auctoritate: quæ duo paucissimis complexus Augustinus: Hæc, inquit (4), sanctus David futura prædixit, non quasi ut evenirent optavit. Quanquam et in spiritu Dei propheta sic ea dicat, quomodo illa Deus facit, certo judicio, bono, justo, sancto, tranquillo; non perturbatus ird, non amaro zelo, non animo inimicitiarum exercendarum, sed justitid vitiorum puniendorum: verum

(+) Ps. c. 8. (2) CXXXVIII, 22.- (3) CVIII. LXVIII. CVIII. — Ps. XXXIV. Serm. 1, n. 9.

(4) In

tamen prophetia est Hactenus Augustinus. Cæterùm meminerimus multa in veteri Testamento pro eorum temporum ratione dici : quibus temporibus frangendæ contumaciæ ac duris cervicibus edomandis, Dei severitatem ostentari et eminere oportebat : quibus temporibus Moyses hominum mitissimus, ad tot ac tanta supplicia inferenda cogebatur: quibus Elias in duces ac milites superbientes de cœlo eliciebat ignem (1): quibus Elisæus immissis ursis ulciscebatur etiam parvulos licentiùs debacchantes (2): quæ nunc si quis cogitet, audiet à bono Domino : Nescitis cujus spiritús estis (3) : cùm alia poscat is qui arundinem confractam non conterit, neque extinguit linum fumigans (4).

XV. De veteris populi sacramentis, pioque erga ea Davidis affectu.

Atque hæc de ratione et instituto, ipsoque adeo, ut ita dicam, Psalmorum spiritu, deque animis ad fidem, spem, et caritatem inflammandis, in antecessum colligere placuit: quòd sparsa in Psalmis, validiora et incitatiora visa sint, si uno velut aspectu intuenda proponerentur. Quem ad locum pertinet de veteribus sacramentis, deque miro erga ea Davidis affectu dicere. Sacramentorum autem veterum nomine, latiore significatu hîc intellecta volumus, arcam, templum, Sionem, sanctam civitatem, terram ipsam Israelitis hereditati datam, denique ea omnia quibus Christus, Ecclesia, atque ea quam expectamus, beata et æterna civitas, designantur.

(1) 4. Reg. 1. 12. — (2) Ibid. 11. 24. — ̧3) Luc. 1x. 55. — (4) Is. XLII. 3. Matt. X11. 20.

Sanè duabus de causis hæc veterum Hebræorum animis penitus inhæsisse notum, et quòd prisca memorarent, et quòd ventura nuntiarent. Ac primùm ea erat arca fœderis, quæ à Mose fabricata, jam inde ab initio Israelitica peregrinationis testis, populo profugo ac per invia deerranti, ac deinde posteris præstitisset præsentiam Dei (1). Et intus quidem Decalogi tabulæ, in ipso Sinaï Dei digito exaratæ, non modò præsentem, verùm etiam imperantem, ac tantùm non fulminantem Deum referebant. Desuper verò impositum propitiatorium sive opertorium, scabellum pedum Dei (2), attestante Davide, ejusque sedes erat : vacua illa quidem, si oculos consuleres: neque enim ulla forma quam videres, insidebat: sed, si intelligeres, puræ menti exhibebat invisibilem Israelis Deum. Cæterùm tanta tamque occulta majestas, fusis inde clarâ voce oraculis, atque explendescente virtute divinâ, se præsentem dabat. Quò cùm accederent, inhabitantem Deum, ac sub ejus numine refluum Jordanem, ut in quodam Psalmo canitur (3): collapsa Jericuntis, neque unquam resurrectura mœnia: collapsa Deûm delubra, ipsumque Dagonem ; ad hæc Philisthæos insanabili percussos plagâ, aliaque miracula recentissimâ memoriâ per arcam edita, coràm intueri videbantur. Ad hanc igitur David miris desideriis suspirabat: exultabat ad sanctuarium in quo collocata erat. Hic vultum seu faciem Dei, hîc Deum ipsum assiduè requirebat, cùm diceret : faciem tuam, Domine, requiram (4). Hanc alii vates his verbis reposcebant: Quàm dilecta tabernacula tua, Domine

(1) Ex. XXV, XXXVII.➡(2) Ps. XCVIII. 5.-(3) cxii. 3,5. (4) xxvi. 8.

virtutum ! unde subdunt: Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum (1). Hanc pulchritudinem, gloriam, decus, sanctitatem Israelis quotidianis vocibus appellabant: hinc ille solemnis adorandæ arcæ ritus, propter insidentem Deum, juxta Davidicum illud: Adorate scabellum pedum ejus (2). Nec minoris erat cultûs, arcâ prodeunte, tanquam triumphante Deo, Davidis exultatio et tripudium; nequicquam succensente reginâ (3). Is inerat pio regi affectus in arcam : cujus rei gnari, cùm Absalomum fugeret, universi levitæ arcam attulerunt, tantâ in calamitate solatio futuram. At dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem. Si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam et tabernaculum suum. Si autem dixerit mihi: Non places: præsto sum: faciat quod bonum est in oculis suis (4). Quæ verba perpendentibus nihil incredibile habere videbuntur affectus mirabiles in arcam, quantos passim in Psalmis ardescere videbimus.

:

:

Auxit religionem ipsa structura tenpli auctore Salomone illatâ videlicet arcâ fœderis in locum suum (5): quem locum Dominus à se designandum per Mosen edixerat (6) à se designatum tot signis editis firmaverat (7): quo in loco sacri cœtus, castæ religiones, sancta convivia, pii cantus à majoribus traditi celebrarentur. Hinc Jerosolyma Deo dilecta civitas fervebant viæ ad urbem ac domum Dei ferentes, ingente lætitiâ ac plausu, ut sæpe in Psalmis legitur: terra ipsa Palæstina summæ voluptati

:

(1) Ps. LXXXIII. I, 2.— (4) Ibid. xv. 25, 26.

(7) 3. Reg. viii. 10.

· (2) xcvi. 5.—(3) 2. Reg. VI. 20, 21. -(5) 3. Reg. vii. 6.- (6) Deut. XIV, XV, XVI.

erat quippe tot divinis manifestationibus consecrata; tot inibi vigentibus avitæ fidei ac divinæ beneficentiæ monumentis. Ad eam ergo David exul incredibili cupiditate ferri: populus verò universus in Babyloniam transportatus, eam assiduè cogitare, extra eam gemere, non lætitiæ unquam indulgere, non cantibus quomodo enim cantabimus canticum Domini in terra aliena (1). Quin etiam urbe dirutâ, templo in cineres redacto, locum tamen ipsum venerari ac diligere : unde illud in Psalmis captivitatis tempore piis cum fletibus decantatum : Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus: placuerunt ipsa rudera eversæ civitatis ac templi: et terræ ejus miserebuntur (2): id est, excisam, desolatam indefesso luctu prosequentur. Ac præsentes quidem eò deferre munera ac thus, ut est à Jeremiâ proditum (3) : absentes verò, è loco captivitatis eò intendere oculos, ac verso in patriam vultu ex præscripto majorum (4) preces fundere; exemplo Danielis flectentis genua, Deunque adorantis contra Jerusalem (5) ; eò quòd jam inde à Davidis Salomonisque temporibus, Dei nomen ac titulus ibi collocata essent: tantâ loci reverentiâ, tanto templi desiderio, tantâ caritate patrii soli tenebantur.

Hæc inter, veri ac spirituales Judæi, hoc est, ante Christum Christi discipuli, altiora cogitabant, et rerum cœlestium sacramenta venerati, novam Jerusalem, novum templum, novam arcam intuebantur. Ut enim reliqua aperta et obvia prætermittam, arca testamenti, Christi ecclesia est: vera Dei

(1) Ps. cxxxvi. 4. — (a) cı. 15. —(3) Jer. xL1. 5. — (4,3. Reg. vin. 48. -(5) Dan. VI. 10.

sedes

:

« PrécédentContinuer »