Images de page
PDF
ePub

sedes, in quâ pro decalogi tabulis, evangelici mandati cœleste depositum. Arca in deserto, arca capta à Philisthæis et inter eos victrix, arca in campis sylvæ, et variis in domibus vaga, peregrinantem, afflictam, ab inimicis oppressam, et tamen ubique victricem et semper Deo plenam demonstrat Ecclesiam. Arca elevata in Sionis arcem ac deinde in sanctuarium, eamdem Ecclesiam monstrat, sed jam triumphantem, et ad cœlos translatam. Quin etiam sublimiore sensu arca, ipse Christus, quo velut oraculo Deus insidens, quid velit edicit : arca, ipsa Christi caro quam plenitudo divinitatis inhabitat; quod Dei scabellum olim apostoli in terris, et nos quotidie in mysteriis adoramus (1), in quâ carne, ut in arcâ, descendit et ascendit Deus. Et quidem descendit ad multitudinem filiorum Israel, quod est de arcâ in Numeris proditum (2); cùm in terris visus est, et cum hominibus conversatus (3). Rursus autem ascendit in requiem suam (4), ad paternum sinum unde exiverat, et ubi semper erat unigenitus filius. Huc ergo ascendit cum arcá sanctificationis suæ (5), cum carne quam suscepit. Sic arca illa fœderis, sic antiquum illud templum, in quod illata est, ad novum quoque Testamentum pertinent; ideoque Joanni per illam beatissimam visionem in cœlo apparuere (6). Quo exemplo nos quoque et templum et arcam videmus in cœlo, cùm in his cœlestia mysteria contemplamur. Quæ omnia si exequi nunc pergimus, imus in longum : sed hæc tamen commemorari è re fuerit, cùm ut vel præcipuus ac frequentissimus in

(1) Vid. inf. ad Ps. xcvi. 5. 2) Num. x. 35, 36.—(3) Bar. III. 38. — (4) Ps. cxxx1. 8. — (5) Ibid. — (6) Apoc. x1. 19.

BOSSUET. I.

3

Psalmis illustraretur locus, tum ideo maximè, ut quoties ejusmodi occurrerint, occurrunt autem sæpissime, statim intelligeremus quò nos deducerent. Ergo arrige aures, christiane lector, et ubi talia in fraDavide legeris, tu mihi fac cogites, non arcam, gile lignum, aut tabernaculum contectum pellibus, non urbem lapidibus compositis, non templum divinæ majestati angustum : sed Christi et Ecclesiæ sacramenta; sed vivos lapides, Christo angulari lapidi coaptatos; sed ipsam eucharistiam præsentis Dei testem; denique cœleste regnum et æternam felici

tatem.

CAPUT II.

De grandiloquentid et suavitate Psalmorum.

XVI. — Psalmorum stylus; ac primùm grandiloquentia ex rerum ac sensuum majestate.

NUNC de stylo Psalmorum. His inesse dicimus grandiloquentiam summâ cum suavitate conjunctam. Et quidem grandiloquentiam hæc faciunt: primùm rerum sublimitas: de Deo : Elevata est magnificentia tua super cælos (1): Coeli enarrant gloriam Dei (2): Qui facit mirabilia magna solus (3): tum tantis rebus apta verba, non inflata, non vana ; persæpe simplicia, sed altissimo sensu : qualia ista (4), non sunt: Deus meus es tu; bonis meis non eges sacrificiis, non muneribus, non laudibus; tibi magnus, tibi beatus: sæpe tamen splendida et ornata: Dominus regnavit, decorem induit: induit Dominus

(1) Ps. VIII. 2.- (2) XVIII. I. − (3) cxxxv. 4. —(4)xv. 2.

fortitudinem (1). Laudem et decorem induisti, amictus lumine sicut vestimento (2). His congrui sensus motusque Tu terribilis es, et quis resistet tibi (5)? Quàm magna opera tua, Domine! valde profundæ sunt cogitationes tuæ; vir insipiens non cognoscit, neque stultus intelligit istud (4). Nec aliter de Christo. Quàm enim magnum illud: Dixit Dominus Domino meo, Sede à dextris meis: tum illud: ex utero ante luciferum genui te (5) : et illud: Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi: eam ob rem unxit te Deus, Deus tuus (6) ! Quid enim sublimius quàm Deus à Deo unctus? Illud verò quàm simplex: Speciosus formá præ filiis hominum: diffusa est gratia in labiis tuis! Rursus autem quàm ornatum, quàm splendidum : Specie tua et pulchritudine tud, et decore tuo prosperè age (7)! His, inquit, succinctus, invehere curru, ac debella hostes vultus tui verborumque gratiâ : id enim iste locus intelligenti sonat; quo quid sublimius?

XVII.-Subjicere oculis, quàm vividum in Psalmis.

Sed nihil in Psalmis aut frequentius, aut vividius, quàm illud quod vocant, subjicere oculis, ac ponere ad vivum expressam imaginem. En pingendi hostes propemodum infensi ad rabiem: uno verbo rem transigit: Frenduerunt super me dentibus suis (8): alibi; Viderunt me, et moverunt capita sua (9): quo simul dedignantes, comminantes, insultantesque videas. Ponendus maledicus? Huic præsto sunt arma, sagittæ, venenati dentes et ad vivum infixi (10). Sin

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

amici infidi: Amici mei et proximi mei quasi ad leprosum steterunt (1); procul scilicet, ac velut aversis oculis, nec alloquio dignati: en ipsa res nativis suisque depicta coloribus. Quid si efformandus æger? patent viscera, necdum obducta cicatrices: jam inquietudo jacentis in lecto, seque hàc illàcque versantis, et acutis doloribus ut spinâ confixi (2). Quid si in carcere positus? En ille apparet in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbrá mortis: in obscuro sed sicut mortui (3): horret animus non carcerem, sepulcrum. Ista quoque quàm ad vivum ! Sagittis appetunt in abscondito virum simplicem abscondunt laqueos: scrutantur iniquitates (4) : ubi in eâdem veluti tabulâ, ex unâ parte videas virum bonum, nec quidquam mali cogitantem; ex alterâ, fraudum artificem cæcis intentum machinationibus. Quis autem pictor crucifixum Jesum tam ad vivum expressit, quàm est ille apud Davidem, confossis manibus pedibusque : effusâ virtute omni: distractis denudatisque ossibus suspensi ac dilaniati corporis; ad hæc, ne quid desit, circumfusis immani cum strepitu vitulis lascivientibus atque insultantibus, tauris verò pinguibus ac ferocientibus, canibus denique, ac leonibus: uno verbo inimicis, qui nudum et inermem non modò inverecundis maledicisque vocibus, tanquam latratibus, verùm etiam iteratis ictibus tanquam cornibus morsibusque impetant (5): atque hæc omnia brevibus depicta verbis atque sententiis, uno intuitu conspicienda dantur: quæ quâ tabulâ expressiora non sunt? Sic corporea pingit, quin

(1) Ps. XXXVII. 12. · (a) XXXI. 4. — (3) LXXXVII. 7. — (4) LX111. 5, 6,7 et passim. — (5) Toto Ps. XXI.

etiam incorporalia. Nonne ipsa pax his in verbis velut corporata cernitur? Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni (1). Quid justitia ; nonne subjicitur oculis, cùm illud dicitur: Justitia de cœlo prospexit (2)? Non vides tanquam ab excelso supremoque solio rebus omnibus præsidentem, bonorumque ac malorum inspectricem, et pro eo ac debeat, animadversuram justitiam ? quibus quidem. officiis vis ejus continetur. Quid hujus cum clementiâ indivulsa societas, quàm elucet! Misericordia et veritas obviaverunt sibi : justitia et pax osculatœ sunt (3). Quid enim illo occursu lætius, aut osculis suavius? Quin ipsa divina majestas, in immensum quamvis submota à sensibus, quàm conspicua quàm præsens; dum Deus invectus nubibus, super pennas ventorum coruscans atque intonans; tum intendens oculos, protendens brachia, manum ab alto mittens inducitur (4)! At fortè metuas, ne membra corporea affingantur Deo; haud magis quàm gladius, quàm jacula et arcus. Sicut ergo non cogitant Deum bene instructum militem, cùm his accingitur, sed vim eminus et cominus ex æquo invadentem, eamque inevitabilem; ita cùm manus, et aures, et ora tribuuntur. Quare hanc incorpoream inconspicuamque vim, aliâ sub imagine sic David posuit: Ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt (5); prorsus ex dignitate atque ex sublimitate Mosis. Quo loco intuemur non jam brachia aut valentes manus, sed vocem, sed imperium, atque ad unius immobilis jussum, naturam

(1) Ps. XLV. 10. — et cш. et passim.

(2) LXXXIV. 12. — -(3) Ibid. 11.- -(4) Toto Ps. XVIL (5) Ps. CXLVIII. 5.

« PrécédentContinuer »