Images de page
PDF
ePub

His constabilitis, de textu ac versionibus duas ponemus regulas; primam : qui litteralem sensum sectentur, eis ad fontes hebraicos recurrendum. Id enim Patres omnes, id Theodoretus, id Chrysostomus ubique faciunt. Hieronymus verò adeo favit hebraicæ veritati, ut post Septuaginta quos vocant interpretes, non modò catholicæ Ecclesiæ usu, verùm etiam evangelicis apostolicisque litteris consecratos, novam versionem quarto demum. Ecclesiæ sæculo, ex hebraicis fontibus instruere non dubitaret: cujus ex Hebræo Scripturam interpretantis tam litteratum laborem, teste Augustino (1), etiam Judæi fatebantur esse veracem. Quo factum ut Ecclesia latina universa, duce etiam romanâ omnium Ecclesiarum matre, hebraici textûs fiduciâ, novam hanc versionem antiquæ et vulgatæ, quam tunc vocabant, tandem anteponeret; in omnibus quidem Scripturæ libris, præter unum Psalterium, eâ fortè causâ quam postea referemus. Tum verò evenit id, quod evenire posse nec Augustinus providerat (2), ut tot Ecclesiæ Christi quæ latinam sonarent linguam, Septuaginta interpretibus unum interpretem Hieronymum anteferrent. Nec puduit romanam universamque latinam Ecclesiam, aliter legere quàm Lucas, quàm Paulus, aliique scriptores sacri retulissent, aut Ecclesiæ ab ipsâ christianitatis origine retinuissent: cujus rei exempla si referre incipiam, næ ego in re certâ et compertâ nimis diligens videar. Sed latini nostri his permoti non sunt, cùm intelligerent, totam hanc legendi varietatem, uti prædiximus, nihil omnino

[blocks in formation]

pertinere ad rerum doctrinæque summam. Quin ipse Augustinus, Septuaginta interpretum tantus fautor, ut etiam Prophetis eos æquare videatur, textum tamen hebraicum, etiam à Septuaginta interpretibus dissonantem, haud minùs propheticum atque integrum esse fatebatur (1). Denique idem doctor, propter Septuaginta interpretum auctoritatem, Hieronymianæ versioni initio parum æquus, postea in libris de Doctrinâ christianâ (2), ubi interpretandis Scripturis præfigit regulas, ita decernit: elucidari eas, factâ familiaritate cum originalibus linguis hebræos græcosque fontes necessariò requirendos, atque exemplaria linguæ præcedentis ; recurrendum ad ipsas linguas, ex quibus sacra Scriptura, atque interpretationes profluxerunt: qui has linguas nesciant, frequentandas illis interpretationes eorum, qui se verbis nimis obstrinxerunt (3). Quibus etiam factum est, ut doctor eximius, dum Scripturæ sacræ elegantiam et vim, ex quodam loco Amos demonstrare aggreditur; locum prolixissimum referendum duxerit, prout Hieronymus ex Hebræo verterat; qui locus ab Augustino refertur ad verbum, prout nunc in nostrâ Vulgatâ legitur.

:

His efficitur, juxta Patrum sententiam, hebraico textui inesse aliquid verius ac certius: porrò in eo textu, nihil grave commutatum ab Hieronymi Augustinique temporibus apud eruditos ferè constat, dempto uno Psalmi xx1 versiculo 17, de quo suo loco dicemus. Quare quo jure Patres eò recurrebant,

12,

13,

(1) De Civ. lib. xvIII. cap. 43. —(2) Lib. 11. c. 9, 10, HI, Edit. Bened. n. 16, 17, 18, 19 et seq. — (3) Ibid. lib. iv. c. 7, n. 15 16, 17, 18, 19, 20.

eodem quoque jure uti nos oportet; licebitque nobis exemplo Hieronymi dicere: Sic omnino psallendum ut fit in Ecclesid, et tamen sciendum quid hebraica veritas habeat; atque aliud esse propter vetustatem, in Ecclesiá decantandum, aliud sciendum, propter eruditionem Scripturarum (1).

XXVI. — Altera regula, de antiquis versionibus.

Altera regula: ad antiquas etiam versiones necessariò recurrendum. Hebraico enim textui longo temporum tractu irrepsisse dubia, vel ipsæ ab antiquo variæ lectiones probant: nec deesse menda constat; atque ut cætera omittamus, unum illud ineluctabile in Psalmo acrosticho CXLIV, ubi versum integrum deesse Hebræis, ipsa ratio acrostichi dubitare non sinit, prætermissâ litterâ Nun: quem hebraici textûs defectum, græcæ et latinæ versiones plenè et accuratè supplent.

Hùc accedit vocum hebraicarum obscuritas, nullo alio modo elucidanda clariùs quàm per antiquissimas versiones, ubi meliùs et tutiùs tanquam ex propinquo, originalis linguæ servatur ingenium et spiritus. Tum quibusque linguis sua inest proprietas, nec vox voci respondet ex æquo, ut notum est. Quare dum variant interpretes, aliusque aliò collimat, originalis linguæ vim, atque, ut ita dicam, amplitudinem ex ipsâ interpretationum varietate percipimus: unde sancti Patres, quique inter eos, vel exquisitissimi judicii, limatissimique ingenii sunt, Chrysostomus ac Theodoretus, variantes versiones, illumque ori

(1) Epist. ad Sunn. et Fretel. Edit. Bened. t. 2, p. 626, Ps. 73.

quæst.

de

ginalem textum assiduè memorant; non ut lectoris confundant intelligentiam, sed potiùs ut juvent : atque omnino vigilanter suoque more Augustinus: Adjuvat legentes ipsa varietas (1); ut illa discrepantia versionum, quæ nil nisi ambiguitatem paritura videbatur, intelligentiæ ac perspicuitati vertat. Quin ipsa Ecclesia catholica dissonantes versiones adeo indifferenter habet, ut cùm Psalmo XCIV Vulgata legat: Quadraginta annis offensus fui; nos contrà in nocturno canamus: proximus: diversissimo sensu, sed utrobique sano: quod exempli loco ponimus, ne cum lectoris fastidio omnia persequamur.

XXVII. — Harum regularum usus; versio Hieronymi ex Hebræo.

Has igitur secuti regulas, varias versiones adhibemus; parcè illud quidem, ne superfluis lectorem oneremus: hebraicos verò fontes, quàm possumus latè pandimus: idque ut feliciùs præstemus ac securiùs, Hieronymianam versionem, eam, quam ex hebraicâ veritate edidit, magno emolumento futuram legentibus, è regione Vulgatæ ponimus. Quod dum facimus, non nostrum, sed Ecclesiæ catholicæ judicium sequi nos credimus: quippe quæ et in interpretandis Scripturis doctorem maximum (2) Hieronymum prædicet: et ejus versionem in cæteris Scripturæ libris sequendam judicarit; idem, ut videtur, factura in Psalmis, nisi ex quotidiano usu tenaciùs inhærerent memoriæ, quàm ut alteri versioni loco cederent.

Neque enim ulla ratio excogitari potest, cur in

(1) Lib. 11. de Doct. chr. 12.—(2) Coll. fest. S. Hier.

:

cæteris Scripturæ libris, duce Hieronymo hebraicam veritatem magis approbaret, in Psalmis verò minùs nisi fortè suspicemur, ipsum Hieronymum in Psalmorum versione indiligentiùs esse versatum, contra quod ipse profitetur præfatione ad Sophronium, quam suæ versioni præfixam esse voluit, et nos hic præposuimus.

Sanè confitemur Vulgatæ nostræ, quæcumque illa sit, Psalmorum versioni, certè vetustissimæ, ac vetustissimarum Ecclesiarum auctoritate fultæ, inesse quemdam pietatis spiritum, persæpe etiam in verbis efficaciam singularem. Cæterùm Hieronymianam, quam commemoravimus, versionem planiorem aptioremque esse, ac limpidiùs fluere, lector diligens facilè animadvertet : quare in notis nostris, pars expositionis erit Hieronymianam interpretationem, hoc est, hebraicam veritatem digito indicare. Nec prætermittimus, sicubi Hieronymus pro verborum ac phrasium obscuritate, ab hebraico fonte nonnihil deflexisse videatur. Atque hæc de versionibus, quantùm ad institutum nostrum, dicta sufficiant: cætera in eam rem vulgata enarrare non est animus, nullo laboris fructu nec dicendi modo.

CAPUT VI.

De titulis, aliisque notis: ac de argumentis, auctoribus, et ordine Psalmorum: deque choreis et pid saltatione, ac metrorum ratione.

XXVIII. -Tituli Psalmorum authentici.

[ocr errors]

PSALMORUM titulos divinitus inditos conservatosque

« PrécédentContinuer »