Images de page
PDF
ePub

dicimus, ut Psalmorum auctores et argumenta noscerentur quam Psalmorum clavim Hieronymus meritò pronuntiat, nec magis licere sine titulo Psalmum, quàm sine clavi domum ingredi (1). Nihil enim magis adjuvat intelligentiam, quàm rerum, personarum, ac temporum nota, et ipse auctoris scopus cognitus. Nec abludit Augustinus: Inde (ex titulo scilicet) pendet omnis versus qui cantatur. Tum: Si quis cognoscat quod in domús fronte positum est, securus intrabit. Nec cùm intraverit, errabit: hoc enim in ipso poste prænotatum est, quomodo interiùs non erretur (2). Neque verò ulla ratio sinit, ut titulos à reliquo Scripturarum corpore amputemus, cùm eodem tenore legantur cum reliquis; atque in textu pariter, et in omnibus versionibus positi reperiantur: denique ab omnibus expositoribus sive Christianis, sive etiam Judæis, pari cum Psalmis ipsis religione explicentur. Qui enim titulos non uno modo intelligant, video esse quàm plurimos; qui de titulorum auctoritate dubitarit, ex antiquis omnino neminem. Et quidem expositores plurimi Psalmos non eorum esse volunt, quorum nomine inscribuntur, Asaphi, Idithuni, Mosis ipsius; de quibus dicemus postea: at illi non rejiciunt titulos, sed sententiæ suæ accommodant, et cur eorum notentur nomine, causas alias quærunt, illæsâ interim tituli auctoritate : quo inviolabilem sacrosanctamque esse oportet. Quin etiam Augustinus de ti

(1) Præf. Comment. in Ps. qui in edit. Bened. Lib. in exposition. Psal. Proœm. et Breviarium S. Hieron. in Psalterium inscribuntur. Utrumque librum vide in Appendice t. 2, p. 121 et 523. — (2) In

[blocks in formation]

tulo Psalmi L sic habet: Hoc non in Psalmo legitur, sed in titulo: in libro autem Regnorum pleniùs legitur: utraque autem Scriptura canonica est (1). En titulos pari jure vocat canonicos, quo ipsos Regum libros: quo quid clarius? Nec aliter in Psalmum LXIV, cujus expositio sic incipit: Agnoscenda est vox sanctæ prophetiæ, ex ipso titulo Psalmi hujus : similia passim. Quid autem Theodoretus? Eo ab Augustino differt, quòd hic quidem intentus allegoriis aut moribus, ut solebant in concionibus ad populum, titulos qui in Septuaginta tantùm, quique in Hebræo etiam habeantur nullo refert discrimine. At Theodoretus ubique historiæ ac litteræ memor, non ita. Nam ipsi Septuaginta seniorum codices quos tractabat, ita quosdam titulos addebant iis quos Hebræus habet, ut etiam annotarent in Hebræo deesse, Psalmosque his titulis notatos esse anepigraphos, seu sine titulo. Id verò Theodoretus, secutus ut solet Chrysostomum, assiduè notat (2): ex quo efficit illos non in antiquis inventos codicibus, sed à studiosis quibusdam appositos ; atque adeo dubios, falsos, rejectitios, quòd in Hebræo non sint: quòd nec in antiquis Septuaginta seniorum codicibus: quòd non denique in hexaplis : quæ Septuaginta senum versio, una sit accuratissima, atque Hebræis codicibus convenientissima. De titulis verò absolutè hoc asserit : eos eodem cum Psalmis dictatos spiritu, eodemque instigante, et ex æquo ab Esdrâ restitutos, et à Septuaginta senibus translatos: piaculumque esse, du

(1) In Ps. L. n. 2. —(2) Ad Ps. XXVI, XXVIII, LXIV, LXX, LXXII, XCV, XCVI, CXXXVI, CXLII.

LXV, LXIX,

bitare de titulis seque Spiritui sancto anteferre. Quo profectò testatur, id omne esse sanctum, quod illi seniores ex hebraico fonte transtulerint, adeoque titulos eodem jure censeri, quo Psalmi habentur. Ex quo illud efficitur, in titulis quidem, ut in reliquo textu, esse potuisse diversas interpretationes, variasque lectiones; quasdam etiam studiosorum notas de latere in corpus adscriptas : cæterùm titulos quos in originalibus libris fuisse constaret, à nullo unquam antiquo doctore in dubium revocatos fuisse.

XXIX. Item de titulis, deque aliâ notâ ad Ps. LXXI.

Est et alia nota insignis in fine Psalmi LXXI. Defecerunt laudes David filii Jesse : ex quâ suo loco pro certo statuemus, aliam Psalmorum collectionem fuisse ante istam Esdræ quam nunc habemus: quo etiam clarum fit, ab Esdrâ in novâ collectione veteres notas studiosè retentas, in antiquitatis memoriam: unde prudens lector eliciet, ab Esdrâ nihil mutatum fuisse, præter Psalmorum ordinem: cæterùm notas omnes adeoque et titulos vetustiores esse, Psalmisque ipsis coævos atque congeneres, aut certè paulò post recentissimâ memoriâ scriptos, neque à quoquam sine piaculo contemnendos.

:

XXX.-De Psalmorum auctoribus.

Hinc videtur solvi quæstio de Psalmorum auctoribus cùm aliqui Davidi, aliqui Hemano, Ethano, aliis, ipsique adeo Moysi imputentur. Nam de Asapho Idithunoque alia est ratio; quibus attribui potuere, non ut auctoribus, sed ut cantorum præfectis: quod suo perpendemus loco. De Moyse autem quis

tale quid dixerit (1)? Præterea persæpe in ipsis Psalmis videas quæ non ad Davidis, sed ad diversissima tempora manifestè pertineant, puta captivitatis aut desolati templi: in quibus proinde nulla jam arcæ mentio, quæ in antiquioribus Psalmis vel familiarissima est: quippe cùm exusto templo amissa fuerit, neque unquam populo restituta. Hos Psalmos Davidi tribui, vix ratio sinat. Quæ tamen nihil prohibent, quominus Patres varient. Quidam enim Davidi omnes attributos volunt: qui Moysi inscribatur, eum à Davide in Mosis personâ compositum: quæ posteriora tempora spectent, eos à Davide prophetico spiritu conscriptos. Nos cum Hieronymo (2) planiorem secuti viam, nihil obstare videmus, quominus à diversis auctoribus scripti esse existimentur; iisque tribuantur, quorum nomen præferunt. Neque inde aliquid auctoritati detractum est, cùm ea non à Davidis nomine, sed à Spiritu sancto dictante repetatur : quin etiam accedat et auctoritas et gratia, ex aliorum auctorum, puta Mosis, nomine. Quod autem de prophetiâ dicunt, ut non refugimus, si certa ratio addicat, ita gratis dici nolumus; aut facilè referimus ad prophetiæ rationem, id, quod nihil involutum, nihil arcanum aut mysticum, sed puram planamque historiam continet, quod Prophetæ non solent.

XXXI. Item de titulis, auctoribus et argumentis Psalmorum; horum utilitas.

Hinc certa paratur via ad argumenta Psalmorum; quippe quæ persæpe in ipso titulo declarentur: quo

(1) Inf. ad Psalm. LXXXIX. —(2) Præf. ad Sophronium, vid. infrà.

1

exemplo ad quærenda cætera, piorum studia accen-
duntur. Et quidem Psalmos aliquot sine titulo, puta
secundum, Davidi tribuendos vel ex Actis constat (1);
sive tituli exciderint, sive alia causa subest. In his
aliquid auxilii præsto esse videbatur ex eâ regulâ
quam Hieronymus tradidit: ut omnes Psalmi, qui
cujus sint titulum non habent, iis deputentur quorum
in prioribus Psalmis nomina continentur (2): quam
regulam ad argumenta Psalmorum doctores Hebræo-
rum patere volunt. Verùm hanc regulam nec Patres
reliqui secuti sunt, et nos ex rebus ipsis non satis
certam esse comperimus. Ecce enim, verbi gratiâ,
secundus Psalmus non habet titulum: ejus ergo sit,
cujus est primus: at et primus anepigraphus. Fallit
ergo regula, jam inde ab initio. Neque in decursu
tutior, ut consideranti perspicuum fiet. Quare ubi
certa in titulis argumenta desunt, Chrysostomi,
Theodoreti, aliorumque Patrum et interpretum
exemplo conjecturas adhibemus, ex rerum, perso-
narum, ac temporum notis; sacrâ etiam historiâ,
quâ diligentiâ possumus, recensitâ. Certè in eo maxi-
mè laboramus, ut ad certum scopum lectoris diri-
gamus animum:
quo uno maximè intelligimus adju-
vari memoriam, mentemque revocari, ne per inania
divagetur. Atque hæc erant, quæ de titulis et argu-
mentis generatim diceremus: particularia suis locis
posita meliùs intelligentur.

XXXII. - De sela, nihil ad sensum pertinente.

De sela, uno verbo. Est quidem ea nota sæpe in(1) Act. iv. 25.- (2) Epist. 139. ad Cypr. Presb. Ed. Bened. inter Epist. criticas. t. 2. p. 695.

« PrécédentContinuer »