Images de page
PDF
ePub

:

lio, profugus ac despectus, ubique spectaculum rerum humanarum; atque ut ipse de se cecinit, ut portentum factus (1): unus omnia expertus, regum fluxam gratiam et acerba odia : plebem instabilem : infidos amicos filium quoque infensum : hoc est, domi forisque intuta omnia et adversa; animo interim divinis imperiis ubique obsecundante, atque adeo inconcusso. In hoc ergo intuere, tanquam in speculo, omnes fortunæ vices; fortunam autem atque humanas res quid loquor? Sunt et rebus divinis suæ vicissitudines, non Deo sed homine variante, atque ad mutationes suas quodammodo inflectente divinum illud. Ecce enim sanctus David, ab innocentiâ in peccatum, à peccato ad pœnitentiam versus, te docebit, castæ ac puræ animæ quàm se amicum Deus præbeat: quàm offensus territet, et quas intentet minas: quanto solatio sit peccata deploranti ac deprecanti veniam. Hæc igitur meditare, resque Davidis tuis rebus accommoda: sic ad veram pietatem, et ad veram rerum divinarum humanarumque notitiam, proficere poteris.

XL. - Cum Davide expurgandi et ad Deum transferendi affectus : ex eodem Athanasio.

Hùc accedit tertium, his ferè consectaneum : in uno Davide, animi affectus omnes, cuicumque scilicet fortunæ accommodati. Neque enim David, aut ullus verè pius, affectavit unquam stultam illam fictitiamque apathiam, hoc est, imperturbabilitatem, şive potiùs indolentiam aut insensibilitatem, si ita loqui fas est, quam Stoici jactant. Vis metum? Con

(1) Ps. LXX. 7.

[ocr errors]

siderabam ad dexteram, et videbam ; et non erat, qui cognosceret me: periit fuga à me; et non est, qui vitæ meæ curam gerat (1). Vis animum dolore mersum? Tribulationes inferni invenerunt me: præoccupaverunt me laquei mortis (2). Vis post pericula exultantem? Circumdantes circumdederunt me: et in nomine Domini ultus sum eos. Et: Aperite mihi portas justitiæ, ingressus in eas, confitebor Domino: et, Hæc dies quam fecit Dominus (3): talia ubique inveneris ubique spes, metus, dolores, gaudia, eaque omnia ad summum. Quorsum igitur ista? nempe hùc: ut affectus purgentur, ac Deo serviant: spes ab humanis rebus ad eum traducatur: metus ac tristitia gravibus in periculis frangant superbiam, Deumque ultorem in animum reducant: gaudia ad verum revocentur usum, quod est gaudere in Domino, exultare in Deo salutari suo: ut quocumque in affectu verseris, sive læteris, sive metuas, sive supplices, sive gratias agas, exemplum habeas quid canas Psalmorumque verba tibi aptes: imò non alium, sed te ipsum loqui sentias. Hæc suadet Athanasius: eam enim Psalmorum esse vim, ut cùm cæteri libri diligendum Deum, orandum atque ad veniam inflectendum, deploranda peccata, eorumque agendam pœnitentiam doceant: sit in Psalmis formula orandi, pœnitendi, exultandi in Domino, et in quocumque statu acceptæ, amissæ, recuperatæ gratiæ, ea exequendi quæ Deo placeant; quo nihil promtius ad corrigendos mores, atque affectus omnes submittendos Deo : hinc illud effici, ut animus

(1) Ps. CXLI. 5. — (2) xvii. 6. — (3) CXVII. 11, 19, 24.

--

:

diversis affectibus veluti chordis intensis et in perfectissimum concentum temperatis, homo ipse sub Dei manu sit organum musicum, in quo nihil inveniatur dissonum ac discordans : non idem rectè sentiat, ac pravè agat; vel in uno genere rectus, in alio pravus sit in quo denique nulla sit perturbatio, nullus inordinatus affectus, sed totus homo rectâ ratione ductus, ac divinæ serviens voluntati : ex quo existat illa euthymia, sive recta et æquabilis animi compositio, de quâ Apostolus: Æquo animo aliquis in vobis est? psallat (1) : quo etiam intelligimus Deo psallere, aut canere posse neminem, qui non in Deum tendat, omnibus animi affectibus ex rationis præscripto aptis et ordinatis.

Hæc ferè Athanasius ille magnus, quæ à sene quodam viro venerabili accepisse se refert: cætera quæ ad singulorum Psalmorum in quocumque vitæ statu vim usumque memorat, hîc prætermittimus, quòd in singulis quibusque Psalmis observare ea, magis è re arbitramur.

[blocks in formation]

His consentanea scripsit Augustinus: Qui sunt, inquit, qui psallunt? qui operantur. Parum est. Qui operantur cum tristitid, nondum psallunt. Qui sunt qui psallunt? qui cum hilaritate faciunt bene. In psallendo enim hilaritas est. Et quid dicit Apostolus? Hilarem enim datorem diligit Deus (2). Is igitur est uberrimus sanctæ psalmodiæ fructus, ut bene facientes, cum beato Davide lætemur in Domino ;

[blocks in formation]

quod à sancto viro præstitum in summis etiam calamitatibus. His institutus, christiane lector, perge ad intelligendos canendosque Psalmos: perge ad psallendum Domino, quæ vel maxima pars est christianæ pietatis. Atque ut id præstes, Davidem induito, ejusque intimis sensibus imbuare. Ac primùm quidem verba perpende, singulisque teipsum apta. Exemplum demus vel unum cujus ad normam exigas reliqua. Jaces in miseriis, qui frequentissimus est vitæ humanæ status: arripito Psalterium solatii loco. Ibi occurrat illud: Obmutui, et non aperui os meum (1): quibus in verbis quanta vis? Non enim obmutui tantùm, sed ne os quidem aperui: non verba, non querelæ, non denique gemitus, aut inconditæ voces erumpunt doloris testes: cohibita intrapectus suspiria. Hæc extrà; intus autem, humiliatus sum: non superbiâ, aut contemptu conticesco, quod est dedignantis, nec metu, quod est prementis magis ac dissimulantis, quàm continentis iram; sed reverentiâ ulciscentis Dei. Causa enim tam humilis. silentii, quoniam tu fecisti: non Saül, non alii obtrectatores: sed tu qui hominum voluntates perversas regis. Nec interim patientissimo quamvis deest acerrimus doloris sensus, quo victus exclamat: amove à me plagas tuas : abstine manum, cujus impetum jam ferre non possum : nam à fortitudine manús tuæ ego defeci: nec vires ullæ suppetunt. Nec tamen succenseo sævienti quamvis : nam in increpationibus, propter iniquitatem corripuisti hominem: non irâ, non odio, aut libidine abreptus, increpas homines;

(1) Ps. XXXVIIL 10 et seqq.

sed justissimo quidem, licet intolerando judicio. Et posuisti ut tineam omnia desiderabilia ejus: omnes spes, opesque ejus corrupisti; quibus malis propulsandis homines frustrà laboramus: omnino enim vanè conturbatur omnis homo, neque ulla ratio expediendæ salutis, aut ullum à te nisi ad te perfugium. Quare ad divinam benignitatem totum se convertit: Exaudi... Domine... auribus percipe lacrymas meas; est namque vox in lacrymis: sunt tibi aures luctuum lamentorumque audientes. Atque hinc spes solatii: remitte ut refrigerer, priusquàm abeam; non à te voluptatem, non felicitatem postulo in hâc umbrâ vitæ fragilis; sed statim abituro breve refrigerium. Vita enim evanescit : vix respiravero cùm ecce mors aderit, et amplius non ero. Hujus exemplo cæteros non jam interpretare, sed imitare Psalmos, translatis ad te sancti Davidis sensibus. Hæc autem et similia si meditando et orando ex Psalmis exculpseris, fiet illud quod ait Paulus: psallam spiritu, psallam et mente (1) : fiet illa sancta et perfecta psalmodia, quam Augustinus docuit, ad quam te manu ducimus.

Quis autem nobis dederit, ut cantando liceat suave illud experiri quod est apud Joannem : Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum(2); quodque est his consectaneum : et quidquid petierimus, accipiemus ab eo, quoniam mandata ejus custodimus, et ea quæ sunt placita coram eo, facimus : quâ fiduciâ exclamemus cum beato Davide: ab omni vid malá prohibui pedes meos (3): et illud: et retribuet mihi Dominus secundùm justitiam meam, et secun

(1) I. Cor. XIV. 15. — (2) I. Joan. 111. 21, 22.

- (3) Ps. cxviii. 101.

« PrécédentContinuer »