Images de page
PDF
ePub

Si Cynico barbam petulans nonaria vellat.

His mane edictum, post prandia Callirhoen do.

impetierit, eique petulanter barbam vellicaverit. Istius modi homines audiant edictum matutino tempore, Callirhoen post prandia hæc illos decent.

ET NOTE

IN SATIRAM PRIMAM.

DE SATIRA PRIMA. VE ETUS est interpretum querela de obscuritate hujus in primis satiræ. Cujus quidem non verba solum et singulæ sententiæ minus interdum apertæ sunt; verum etiam dialogus vicibus alternis vix ac ne vix quidem est distinctus, ipsumque argumentum, sicuti nonnullis placet, haud ita simplex et unum. Incommoda hæc invexit omnia, præter scriptoris ingenium, ipsa materiæ conditio. Scilicet, uti supra argumento monuimus, æqualium vitia litterarum litteratorumque pravos mores redarguere Persius instituit; periculòsum opus profecto, et quod aperta fronte vix peragere sustineat, quum impetendus sit populus, et magnates, et ipse ante alios Nero, vel in bonis artibus nequissimus. Hinc sententiæ hominumque nomina sæpe sæpius verbis atque omnis generis figuris dissimulata; hinc dialogus personis non dicam indistinctus, sed potius carens, tanquam si velit auctor in ambiguo relinquere, cuinam tribuenda sint, quæ dixerit ; hinc denique induta toti operi forma, quæ est deliberatio quædam, an satiram scribendum sit, necne?

Quas ambages quum paulo sit difficilius resolvere, continuumque orationis propositum relegere, et quocumque pertineat pervidere; sibi in animum induxerunt nonnulli commentantium, non hoc esse perfectum unius operis corpus, sed truncas diversorum operum partes, et hanc satiram e plurium satirarum laciniis fuisse consutam atque improbe contextam. Ea de re disserentem doctum Konig audire est. « Equidem semper statui atque etiam nunc me in eadem opinione esse confiteor, primam hanc Persii satiram e duabus diversi argumenti satiris casu aliquo esse conflatam; in quarum una necessitatem satiras scribendi exposuerit, in altera scribendi et recitandi libidinem pravumque hominum de carminum virtutibus judicium acriter perstrinxerit; neque pauca ex utraque intercidisse. Ad priorem mihi pertinuisse videntur V. I—12, et 107 usque ad finem; ad posteriorem reliqui. Atque in iis versibus quos ad alteram satiram pertinuisse diximus, non uno in loco videmus transitus adeo duros et abruptos rerumque expositionem adeo mancam ac debilem, ut Persii manibus injuriam facere pæne videamur, si illa sic, ut nunc circumferuntur, ab eo profecta esse arbitremur, præsertim quum ex secunda, quinta et sexta satira perspicuum sit, eum non solere singula tam leviter attingere, eaque tantum rerum lineamenta

ducere ex quibus, quales sint, nemini innotescere possit; sed potius iis interdum justo diutius inhærere, nec minutissimas quidem partes negligere, ut omnes facere solent, qui ubertate ingenii destituuntur. Hæc sane sunt quæ suspicionem hiatuum præbeant necesse est; qui hiatus postea, interdum non satis feliciter consuti, rugas passim et plicas reliquerunt, quibus nunc quidem offendimur. » Edit. Koenig. p. 38. Not. ad v. 107, 134, prim. sat. Hoc argumento potissimum illa nititur opinio, quod deliberatio de scribendi necessitate initio operis instituta subque finem recurrens, in medio videatur intermissa aut omnino sublata. At vero non intermissam fuisse aperte declarant vers. 24 et sequentes ad 30, in quibus dialogi vices manifestæ ; et vers. 40, 44, 49, 84, et alii complures, in quibus redeunt illæ sententiæ in principio et sub finem operis agitatæ. Ita ut appareat per totam satiram continuari deliberationem, modo frequentem dialogi vicibus alternis, quum Persio vocem præcludere conatur adversarius, modo vices alternas jam non admittentem, quum sermonem quasi suum fecit Persius propositi tenax et victor. Quod quidem et ipse auctor lectorem monitum voluisse videtur, qui scripsit versus 40 et 44, quibus nos docet se ipsum vices agere monitoris et suas. Cæterum deliberatio illa, ut ipsa interdum foret intermissa, non ideo omissum confusumque foret argumentum. Neque enim ipsa argumentum est, uti plures falso censent interpretes, sed induta argumento forma callidior, quam Persius nunc adhibet, nunc ponit, pro operis necessitate; quam Juvenalis in prima usurpavit, quamque recentiorum satiricorum nonnulli retulerunt. · At enim manca ac debilis est rerum expositio. Minime, sive ad operis mensuram spectes, quæ non est cæterarum Persii satirarum mensuræ dispar, sive potius ad ipsius materiæ naturam, cujus nulla pars omissa fuisse videtur, modo ad rem conferret. Quam multa enim æqualium in litteris vitia paucis versibus consectatus est! scripturæ et inanis laudis studia, recitationes modo apud populum, modo in principum conviviis habitas, conductos pretio auditores, ineptas admirationes adulationesque pudendas, adolescentulorum litterarias ambitiones, stolida patrum magistrorumve judicia, insanum vetustatis aut novitatis amorem, oratorias fori ineptias, poeseos denique et linguæ corruptelam. Doceant quam intractatam reliquerit Persius argumenti partem, qui damnant jejunitatem operis. · At enim rursus, duri

[ocr errors]

́sunt, abrupti transitus, et hiant partes operis. Quod si res ita se haberet, non esset admiranda in poeta, in vetere, in Persio inprimis, qui fuit brevitatis studiosior, quam transitionum. Verumenimvero varias corruptæ litteraturæ imagines, quas Persius adumbravit, neque continentes alias ex aliis procedere necesse fuit, neque tamen disjectas temere copulari decuerat. Hoc ipsum intellexit auctor compositionis diligens, qui varias rei partes, satirica illa deliberatione ab initio ad finem operis perducta, recolligit in unum et complectitur. Quid plura? sensit et ipse Konig profecto, minus habere ponderis sententiam, quæ nullis innitatur codicum antiquorum indiciis; ideoque suspicionem vocavit.

Нæс ego paulo fusius disputavi, ad vindicandum ab injuria auctorem;

simul quia nonnihil lucis in partes operis sperabam, si totum illustraretur. Fatebor equidem nonnulla hic esse, quibus lucem ipse dedisset Persius malim; culpam vere temporum vel nostram viro tribuamus ca. vendum. Scriptum enim quodcumque (satiricum præsertim ), cui dedit occasionem tempus aut vita hominum, quandiu manebit ejus temporis eorumve hominum vitæ memoria, clarum erit et apertum legentibus; idem vero, ubi ad remotam ignaramque vetustissimi ævi posteritatem pervenerit, obscurum arduumque sit necesse est. Quid, si per tyrannidem libere et candide loqui non licuit? quid, si, ad exprimendos proferendosque animi sensus, dolo et artibus non minus quam audacia scriptori opus fuit? Porro Persianæ hujus satiræ conditio hæc ipsa est. Clam et operte se dixisse ea quæ dixerit, ipse nobis auctor denuntiavit; neque ita fecit amore obscuritatis, credo, sed necessitate. Attamen, ea Persianam obscuritatem interpretandi ratione modeste utamur; neque commentatorum quorumdam vestigiis insistamus, qui quidquid est in satira dictum minus aperte, hoc de Nerone dictum putaverunt; ita ut opus pæne totum in unum hominem, eumdemque crudelissimum ac potentissimum imperatorem, fuisse compositum arbitrari videantur. Quod facere neque voluntatis fuit Persii, neque dignitatis.

[ocr errors]

NOTE. 1. O curas hominum! o quantum est in rebus inane! — Curæ, hoc loco, pro rebus quas curant homines, quibus animum intendunt. Quantum inane. Græce, doov rò xevóv. Quam vanæ sunt res quas homines curant! — Persio vitia urbis moresque civium consideranti, erumpunt hæ voces philosophicæ vel satirica. Minus probanda videtur eorum interpretatio, qui tribuendas illas censuerunt homini Persium interpellanti monentique ne scribat. Orditur enim Persius satiricorum ferme omnium more, qui, quasi coacti neque sibi temperantes ab indignatione, ad scribendum accinguntur. Sic Horatius, inconstantiam et temeritatem hominum admiratus: Qui fit, Mœcenas, etc. Sic Juvenalis, æqualium vitiis iratus: Semper ego auditor tantum? Verum hocce nostri exordium non minus philosophi dolorem, quam poetæ iras arguit; atque adeo similius est Ecclesiastæ exordio : vanitas vanitatum, etc..

--

[ocr errors]
[ocr errors]

NOT. 2. Quis leget hæc? Min' tu istud ais? Nemo hercule. Nemo! Fingit Persius defixo sibi in his cogitationibus, ac priore versu jam scripto, supervenisse aliquem, qui eos secum sermones habuerit, quos refert. Tota enim satira instar dialogi cujusdam manifesto contexta est, etsi personæ non appositæ sunt; qui Persii mos est, ut ex sequentibus satiris compertum erit. Quis leget hæc? verba sunt ejus hominis Persium interpellantis. Cui ille, subita admonitione quasi e cogitationibus revocatus : Min' tu istud ais? — Min' pro: mine; mi pro : mihi, in versibus sæpius recurrit. « Et mi genus ab Jove summo. » Virg. Nemo hercule. Monitor sibi ipsi, quum in respondendo Persius vel hæreat, vel nihil dicat, respondit, judiciumque juramento confirmat in sermonibus usitato : hercule, hoc est quasi, teste Hercule. Nemo! tum poeta, qui de se

[ocr errors]

`melius speravit, vel potíus, lectores an sit habiturus, parum curat, subjicit quadam ficta et derisoria desperatione: nemo; sub: mea scripta leget!

Nor. 3. Vel duo, vel nemo ; turpe et miserabile. — Quare? Totum hunc versum, excepto quare, monitori tribuimus; aliter vero a nonnullis legitur. Initium versus cum fine præcedentis cohærere volunt, tribuuntque Persio hæc verba : vel duo, vel..., quasi ille non concederet adversario satiras suas prorsus a nemine legendas esse; saltem enim vel duos vel tres repertum iri, qui legant. Sed monitor, non exspectans donec inchoatam sententiam Persius absolvat, interpellat et subjicit : nemo. Non est inepta quidem hæc lectio. Nostram vero tuentur et sensus clarior et græca analogia. Græci nempe, quoties summam raritatem volunt exprimere, sic faciunt : ŵ ¿xíyor, ŵ ovdeis, vel ǹ' ris, i ovdes. Hippocrates, de Morbo sacro, ουκ ἔτι ἡ νοῦσος αὕτη επιλαμβάνει, ἀλλ ̓ ἤ ὀλίγους ἢ οὐδένα; Ælianus, de Anim. 1. VII, c. 8; Javμáger tis ñ'oûders; Dion. 1. XLVIII, ixeivõõ Iris ñ' oùdeis orepávos idén. Igitur vel duo, vel nemo, id est, paucissimi. Turpe et miserabile verba sunt quoque monitoris, hoc labore Persium nullam gratiam capturum reputantis. Verum hoc turpe et miserabile tantum iis videri potest, qui multitudinis plausus captant, non item Persio. Itaque Persius, quasi rationem cur id turpe et miserabile sit ignorans, sic interrogat: quare? ·

VARIÆ LECTIONES. 4. Ne mihi Polydamas. - Pro ne legitur sæpe sæpius in MSS. nec, aut næ. Quarum lectionum prior cum ea voce nugæ, quæ Persii profecto est, convenire nullo modo potest. Posterior vero non insulsa est. Dabit enim hunc sensum versus: næ, ,id est profecto, anteponent mihi Labeonem. Nuga; id est, sed hoc parum curo.- - Polydamas, quod habent Codd. omnes, servavi, etsi me non fugit græcam vocem esse: Пouλudáμas, atque primam in: Polydamas, esse corripiendam, ut in: Polydorus. Legit Koen. Pulidamas, alii: Pollydamas ; qua auctoritate inducti, nescio.

NOT. 4. Ne mihi Polydamas et Troiades Labeonem Prætulerint? nugæ.Polydamas, Trojanus vir fortis et sapiens, cujus Hector censuram reverebatur. Hom. Iliad. lib. X, vers. 100 et 105:

Πουλυδάμας μοι πρῶτος ἐλεγχείην ἀναθήσει...
Αἰδεόμαι Τρῶας, καὶ Τρωάδας ἑλκεσιπέπλους.

"

Videntur hi versus in proverbium quasi abiisse apud antiquos, quoties erat designandus aliquis, cujus vel censuram timerent, vel nomen vellent reticere. Sic utrumque Homeri versum usurpavit Tullius, in Epistola V ad Atticum, lib. II; et in I, lib. VII: aliter sensero ? ἀιδείμαι non Pompeium modo, sed Τρώας καὶ Τρωίδας. Πουλυδάμας μοι πρῶτος ἐλεγχείην ανα Ono. Quis? tu ipse laudator et scriptorum et factorum meorum. » Epist. XVI, 1. VIII : « άideóμaι Tpáas. » Sic noster dixit: Polydamas et Troiades. Per Polydamanta intellige aut magnum quem, cujus multitudo judicium temere sequatur, aut ipsum principem. Ac pessimum omnium Neronem honestissimi viri nomine designari, non est mirandum, quum tantum sit in ejus principis vituperatione periculum; adde quod laus hic vituperationis locum obtineat. Per Troiades intellige Romanos, quos, propter mollitiem, ne virorum quidem nomine dignos judicavit. Sic Virg. Æneid.

« PrécédentContinuer »