Images de page
PDF
ePub

Hic ego, securus vulgi, et quid præparet Auster
Infelix pecori securus, et angulus ille

Vicini nostro quia pinguior: etsi adeo omnes
Ditescant orti pejoribus, usque recusem
Curvus ob id minui senio, aut coenare sine uncto,
Et signum in vapida naso tetigisse lagena.

Discrepet his alius. Geminos, horoscope, varo
Producis genio. Solis natalibus est qui

Tingat olus siccum muria vafer in calice empta,
Ipse sacrum irrorans patinæ piper; hic bona dente
Grandia magnanimus peragit puer. Utar ego, utar,
Nec rhombos ideo libertis ponere lautus,

15

20

Nec tenuem solers turdarum nosse salivam.
Messe tenus propria vive; et granaria, fas est,

25

vulgus agat, quidve minetur pecori noxius Auster, immo etiam nihil curans, an vicini agellus meo sit pinguior; atque, etiamsi omnes loco orti inferiore quam ego fiant locupletes, non ideo tamen velim incurvari et contabescere invidia, veluti senio; neque cœnam meam defraudare cibis lautioribus, admotove naso, uti solent domini sordidiores, explorare utrum lædatur lagenæ acescentis signum, vel tempore, vel fraude servi.

18. Huic meæ vitæ rationi dissentiat alius, per me licet; eam enim esse novi ingeniorum varietatem, ut in diversum agantur gemelli etiam fratres sub eadem siderum positione in lucem editi: scilicet parcus alter ac tenuis, non nisi die natali aridas continget herbas, pro omni condimento, salsugine quam ademerit in vasculo neque bona fide, inspergetque ipse manu sua piper patinæ, veluti rem sacram; alter vero grandia patris bona cito conficit, id magni animi esse putans, insanus puer. Ego, neutrum secutus, fortunis utar, nec abutar tamen, neque ita ero prodigus, ut libertis lautiori mensa rhombos apponere velim, aut omnem adhibere animi solertiam ad secernendam turdæ salivam a saliva turdi, quod adeo tenue discrimen est! Vivendum est secundum messis modum, quæ tua est; annuosque reditus frumenti absume quoniam licet. Ecquid enim metuas?

Emole. Quid metuas? occa; et séges altera in herba est.

Ast vocat officium : trabe rupta Bruttia saxa
Prendit amicus inops, remque omnem surdaque vota
Condidit Ionio; jacet ipse in littore, et una
Ingentes de puppe Dei; jamque obvia mergis
Costa ratis laceræ. Nunc et de cespite vivo
Frange aliquid, largire inopi, ne pictus oberret
Cærulea in tabula. Sed cœnam funeris hæres
Negliget, iratus quod rem curtaveris; urnæ
Ossa inodora dabit, seu spirent cinnama surdum,
Seu ceraso peccent casiæ nescire paratus.

<< Tune bona incolumis minuas? » Et Bestius urget
Doctores Graios: « Ita fit, postquam sapere Urbi

Cum pipere et palmis venit nostrum hoc maris expers;

30

35

modo agrum colito et expurga; et jam altera tibi succrescit

[blocks in formation]

27. At enim liberalitatis officio fungaris necesse est : scilicet amicus egens, effracta cui adhærebat trabe, Brutii saxa prensare manu nititur; omniaque bona et vota insuper nihil exaudita Diis perdidit, oppressa Ioniis fluctibus; ipse jacet in littore, necquicquam amplexans revulsas a puppe magnas Deorum imagines interea disjectæ navis costa fluitant marinis avibus occursantes. Nunc detrahendum est ex ipso etiam fundo aliquid, quo inopem recrees ac reficias, ne tabulam cæruleam, in qua naufragus depingatur, miser circumferat. At enim rursus, si fundum minueris, moleste feret hæres, et solemnem funeris cœnam negliget, et urnæ committet cinerem, solitis defraudatum aromatibus, nihil omnino sollicitus, sive cinnamomum amiserit odorem, sive casia corrupta sit admixto cerasi cortice. <«< Tune audeas, inquiet avarus, bona minuere, te incolu« mi, nec ulla re egente?.... » Atque insuper audiendus erit inimicus liberalitati Bestius, Græcorum philosophiam incusans: « Hæc fieri videmus, ait, postquam transmarina ista sapientia << nostra Urbem invecta est, cum pipere et palmis ab Oriente

,

Fenisecæ crasso vitiarunt unguine pultes. » '
Hæc cinere ulterior metuas! At tu, meus hæres
Quisquis eris, paulum a turba seductior audi.
O bone, num ignoras? missa est a Cæsare laurus
Insignem ob cladem Germanæ pubis, et aris
Frigidus excutitur cinis; ac jam postibus arma,
Jam chlamydes regum, jam lutea gausapa captis,
Essedaque, ingentesque locat Cæsonia Rhenos.
Dis igitur Genioque ducis centum paria, ob res
Egregie gestas, induco. Quis vetat? aude.
Væ, nisi connives! oleum artocreasque popello
Largior. An prohibes? dic clare. — Non adeo, inquis:
Exossatus ager juxta est.
Age, si mihi nulla

--

Jam reliqua ex amitis, patruelis nulla, proneptis

rum,

40

45

50

<<< asportatis; eo enim jam ventum est, ut ipsi fenisecæ avitum << ac genuinum pultem admixto unguento corrumpant...." 41. Tene, quæso, istæ moveant injuriæ avarorum et stultoa quibus morte sepositus fueris?... At tu, meus hæres quisquis futurus es, a turba paululum semotus audire velis: Tene fugit, o bone, missas esse ab imperatore (Caligula) ad senatum epistolas, lauro insignitas, propter pulcherrimam victoriam de Germanis, ut ait, reportatam? Jam sacra parantur, excutiunturque aris frigidi cineres; jam Cæsaris uxor Cæsonia templorum foribus arma barbarorum affigenda locat, jam regum chlamydes, jam captivis componendis croceas et villosas vestes, et propria Rhenanis vehicula, proceraque ipsa corpora Rhenanorum. Ergo in honorem Deorum et genii ducis centum paria gladiatorum in arenam inducere mihi in animo est, ob res præclare gestas. Quis tandem huic meæ,erga Principem liberalitati obstiterit? Audeas parumper obstare. Væ tibi, nisi mecum in festum edendum conspires! insuper oleum et fartos carne panes plebeculæ largior. Num tu prohibere yelis? Dic, dic aperte. Nolim, inquis, istam tuam adire hæreditatem; similis enim agro facta est ad ossa redacto. Fac ut libet; ego vero, si mihi nulla jam ex amitis relicta est, si patruelis nulla,

[ocr errors]

Nulla manet, patrui sterilis matertera vixit,

Deque avia nihilum superest: adcedo Bovillas,

Clivumque ad Virbî; præsto est mihi Manius heres.

"

Progenies terræ ! » Quære ex me, quis mihi quartus

55

60

Sit pater: haud prompte, dicam tamen. Adde etiam unum,
Unum etiam: terræ est jam filius; et mihi ritu
Manius hic generis prope major avunculus exit.
Qui prior es, cur me in decursu lampada poscis?
Sum tibi Mercurius: venio deus huc ego, ut ille
Pingitur. An renuis? Vin' tu gaudere relictis?

<< Deest aliquid summæ. » Minui mihi ; sed tibi totum est,
Quidquid id est. Ubi sit, fuge quærere, quod mihi quondam
Legarat Stadius. Nec dicta repone paterna:
Fœnoris adcedat merces: hinc exime sumptus.

[ocr errors]

66

nulla proneptis superest, si patrui mei soror materna nullos ante mortem suscepit liberos, nihilque omnino ex avia relictum est cognatorum, ad vicum Bovillas clivumque Virbii, me confero, ibique mihi pro hærede cito occurrit Manius ex plebecula aliquis. Tu tibi instituas hæredem hominem nihili, filium terræ? Quidni? si rogaveris enim quis mihi quarto gradu sit pater, non equidem cito respondebo, respondebo tamen; adde autem avum unum, atque unum etiam, jam ultimus ille filius terræ et ipse est, ita ut hic Manius fiat mihi, quasi justo generis ordine, aliquis aviæ frater. Tu priori es ac Manius iste gradu concedo; sed non ideo decet te a me reposcere vitæ lampada, dum vitæ spatium decurro. Sum tibi Mercurius lucri dator; tibi ex insperato supervenio, quemadmodum deus ille pingitur. Oblatumne recusas an mavis iis esse contentus, quæ reliquero?

[ocr errors]

64. Deesse objicies bonorum meorum summæ aliquid; fateor: sed ego minui mihi, et tibi totum est, quodcumque est quod reliquero. Parce quærere quonam abierint quæ mihi olim legaverat testamento Stadius, atque ea mihi objicere quæ severi patris monere est : « addatur videlicet summæ ex fœnore reditus, qui vitæ necessitatibus impendatur. »

70

74

« Quid reliquum est? » Reliquum? nunc nunc impensius unge,
Unge, puer, caules. Mihi festa luce coquatur
Urtica, et fissa fumosum sinciput aure;
Ut tuus iste nepos olim satur anseris extis,
Quum morosa vago singultiet inguine vena,
Patricia immeiat vulvæ? mihi trama figuræ
Sit reliqua, ast illi tremat omento popa venter?
Vende animam lucro, mercare, atque excute solers
Omne latus mundi, ne sit præstantior alter
Cappadocas rigida pingues pavisse catasta:
Rem duplica. Feci; jam triplex, jam mihi quarto,
Jam decies redit in rugam. Depunge, ubi sistam.
Inventus, Chrysippe, tui finitor acervi!

80

Quid reliquum sit, inquies. Reliquum?.... ad istam interrogationem sic repono: unge, famule, unge caules impensius, et lautiorem appara mensam. Egone festis etiam diebus vilissima herbarum urtica vescar, et porcino capite quod exaruerit, in camino aure perforata suspensum, ut ditatus olim parcimonia mea iste tuus nepos, anseris jecore, cibo exquisitissimo, exsaturetur; atque, ubi morosa libidine fervens, ac vena inguinis huc illuc singultatim palpitante, vulgarem fastidierit venerem, tentet cum nobili matrona coïre? Egone me macie conficiam, ut nervorum textura tantum mihi et ossa supersint; iste vero pinguedine turgescat, et adipe subsiliat ei venter obesus!

75. Vitam impende lucro, mercaturam exerce, omnesque terrarum oras solertius explora, ut cæteris præstes in pascendise Cappadocia servis, quorum pinguia corpora manibus palpata, et machina rigidius coercente, exponas ementibus. Rem quocumque modo duplicem facias. Sic vivam jubes, avare; age, feci; immo vero jam ter, jam quater, jam decies rem duplicavi. Quid postea? Ecquis erit terminus? Defini modum, cui insistam... Scilicet inventus est, Chrysippe, qui tuum finiat acervum !

« PrécédentContinuer »